Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput IX.
Etsi plerisque improvidus consulendi moderandique impatiens, dolor gravibus aliquos faciat inaestuare querimoniis: tamen ubi consilium sumitur, sequestratur affectus doloris. Nam si promptos ad ulciscendas injurias et ad inferendum Romano bellum imperio, universos ex hoc populo comperissem, ac non melioris partis et tranquillioris sententiae, quod pacis est praeoptare et quod quietis praeferre, nec ad vos venire ausus forem, nec consilium 2045C dare. Superfluum est enim suadere quid fieri oporteat, cum audientium assensus in deteriora sit. Sed quia aliis inexpertus bellicorum usus malorum, aliis perfunctoria spes libertatis praedulcis ad expetendum, sed plerumque gravis ad adipiscendum: multis enim dum libertas petitur, servitus accumulatur, et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen libertatis remanserat; alios quibus praesentia utilitate sui displicent, rerum novitas invitat, ac si turbentur negotia, lucrum putatur: ideo vobiscum consilium conferendum putavi, ne aut prudentiorum sobrietas praeripiatur insolentiorum audacia: aut qui recte sapere nesciunt, nostro saltem admoniti sermone cognoscant, acquiescendum esse consultioribus. Silentium igitur deferendum censeo, ut 2045D et nos quae conducere vobis arbitramur aperiamus, et vestrum nemo perturbetur, si aliqua praeter suam voluntatem audiat. Nemo enim poterit aestimare, quale sit quod dicitur, nisi audierit prius, cujus ipse futurus arbiter sit: probet ne an respuat, frustra conturbatur, ne audiat: licet enim et post consolationem unicuique sentire, quod sentit: et si discessio placet etiam post sobrios monitus, servare inconsultae voluntatis sententiam. Sed dicet aliquis. Cur frustra audiri velint, si non acquiescant qui audiunt? Quia si nolint acquiescere cum audierint, 2046A portio mihi concionis, non omnis populus periclitabitur: si autem audire nolint, etiam cum pars audiri conturbat universo populo eripiatur audiendi profectus. Itaque apud eos mihi orietur sermo, qui audire voluerint, si vel ex parte aliqua mihi silentium deferatur: intercipietur enim sermo omnis et quasi totus desidet, si concionalis fragoris, et inquieti strepitus examinetur impedimento. Duo sunt itaque, quibus primo respondendum arbitror: quae in maximo sunt querelarum pondere: quod plerique vociferantur de injuriis praesidum: et quod plerique periisse sibi libertatem gemunt. Quarum propositionum separanda mihi complexio videtur. Si enim praesides improbi, quid opus est libertatem attollere? ne videamini non eorum merito, sed 2046B servitutis fastidio accusare praesides, quasi dominationis ministros. Aut si intolerabilis servitus, superflua ergo de praesidibus querimonia. Nam etsi in illis moderatior sit, nihilominus tamen turpis servitus est. Consideremus ergo, ne in utroque eorum non perfunctoria bellorum materia sit: quid enim ineptius, quam de injuriis queri, et bellum subtexere, ac periculis mutare contumelias? Dum judicem refugias, hostem inducas: cum judex iniquus plerumque juris interpres sit, hostis autem etiam justus semper sit appetitor salutis. Temperari ergo, non exasperari judicem decet; hostem caveri, ne alterum acerbes, alterum arcessas: cum et ille delinimento mitior fiat, et iste declinari debeat, ne possit nocere. Cavendum igitur de judicibus, 2046C ne major querela quam injuria sit. Gravior quoque objectionum invidia, quam commissorum pretia. Saepe etenim qui primo verecundius deliquerint, accusati insolentiores sunt, et qui occulte ante furati sunt, postea palam latrocinantur. Nihil itaque tam exasperat fervorem vulneris, quam ferendi impatientia. Denique impensius in ipsis agrestibus feris arctissima vincula, si se excitent, imprimuntur: si quiescant, relaxantur: gravis quoque febrium vis tolerando minuitur, inquietudine augetur. Quod si norint sibi consulere agrestia, ut naturae obliviscantur, quo dolorem allevent: quanto magis in hominibus frequens id docuit usus, quod eorum qui laesi sunt toleranda, laedentibus fuerit verecunda, ut sine accusatore correxerint, quod accusati 2046D non emendassent. Sed esto, fuerit intolerabilis Romanorum judicum insolentia; quid igitur tolerabilius, universos, an unum perpeti? Quae autem justitia, cum unus laeserit, bellum inferre omnibus? Numquid omnes Romani injuriae auctores? Numquid ipse Caesar? aut studiose electus est improbus, qui ad vos mitteretur: sed neque speculari possunt transmarina, oculosque ad orientem et occidentem intendere, ut illic videant, quae hic geruntur: neque audire facile quod etsi sollicitudo exigat, longinquitas negat probationum difficultatem. 2047A Unius igitur culpa dissidium pariet orbis Romani, cum etiam sine querelis vestris propera correctio sit, nulla accusationis invidia, itineris nullo labore. Annuis enim vicibus Romani magistratus mutantur. Quo fit, ut nec insolens diu maneat, et moderatior cito succedat. Nihil igitur oberit quievisse, cum remedium deferatur etiam quiescentibus. Causas belli autem intexere perniciosum; quia dura belli adversum omnes conditio, adversum Romanos ultima. Quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi derelinquendus est. Sed libertatis cupiditatem praetenditis? Sera ista deliberatio; prius certandum fuit, ne amitteretis libertatem quam ut amissam reposceretis. Durus servitutis usus, et ideo a principio non fuit subeunda, aut suscepta 2047B aequanimiter ferenda. Tunc decuit restitisse, cum ad servitium vocaremini. Illa justior pugna: qui autem semel se dederit in servitutem, etsi postea subtrahere se velit, non ille tamquam amator libertatis asseritur, sed tamquam servus contumax adjudicatur. Ubi erat ista libertatis defensio, cum Pompeius vestris ingrueret regionibus: urbem dominus intraret, ubi erant arma pro libertate? Cur deposita sunt a patribus nostris? Et certe illi fortiores nobis fuere, vigebant animis, abundabant subsidiis, cupiebant repugnare: sed exiguam Romani exercitus non sustinuere portionem: victi sunt, sed reservati agnoverunt jugum servitutis, ne tolerarent poenam captivitatis. Quid recusatis haeredes, quod debetis jure successionis? Astringunt vos negotia 2047C patrum: quomodo obedientiam refugitis, tanto inferiores obedientibus? aut quid vobis reliqui erit, qui in vos Caesarem et omnem virtutem Romanam movetis? Quomodo potestis sustinere eos, qui de omnibus triumpharunt, atque ab omnibus sibi militantibus nunc adjuvantur? Et Athenienses quidem pro libertate totius Graeciae incendio patriam tradiderunt, exsilio mutantes domos, ne sibi Xerxes dominaretur, quem in terris navigantem, in fluctibus gradientem, cum eum nec maria caperent, nec terra sustineret, quod Europae totius spatia transitus ejus itineris includeret, angustioribus terrarum finibus, quam exercitus commeatu: ita persecuti sunt fugientem, ut vix una nave fugitans, auxiliique indigens, se subtraheret captivitati: verum ipsi illi 2047D viri qui totam fregerunt Asiam, propter exiguam Salaminam et imperitantem fluctibus Xerxem subigentem maria, in eo ipso quod sibi subjectum putabat, elemento, gloriosissime debellatum fugarunt: nunc Romanis serviunt, et principes totius Graeciae Italorum imperiis obtemperant: atque illae Athenae, quae leges aliis dabant, nunc alienis legibus famulantur. Lacedaemonii quoque post Thermopylas et 2048A Leonidae defuncti triumphos, post Agesilaum servatorem Asiae, nunc amant dominos suos. Macedonia quoque atque Africa, quae per suos validissimos duces totius orbis imperium in sua jura et possessiones transfuderant, translatam a se potentiam non indignantur, tantaque rerum mutatione contentae, optant propitios dominos, quos ad servitutem petebant. Nec Philippi divitiis Macedones, nec Alexandri excitantur triumphis, quos duces omnium prudentissimos, non immerito invictos arbitrabantur, quia alter se contra Graeciam tenuit, alter fugiens arma Romana, usque ad regna Caspia et extrema subactae Persidis atque Indorum secreta victor pervenit: magni nomen obtinuit, quia maximos omnium non lacessivit. Quem licet immatura 2048B mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret. Magna virtus Alexandro. Quid tamen mirum? Ille usque ad oceanum victoriam extendit, Romani ultra oceanum. Testis est Britannia extra orbem posita, sed Romanorum virtute in orbem redacta. Quos aetas superior ignorat, didicit Romanorum victoria. Serviunt et ipsi, qui, quid esset servitus, ignorabant: soli sibi nati, et semper sibi liberi quia a superiorum potentia, interfuso oceano secreti metuere non poterant, quos nesciebant. Plus itaque fuit transisse ad Britannos, quam triumphasse de Britannis. Quid enim facerent, 2048C elementis jam Romanorum imperio subjectis? Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant. Nam de Annibale quid retexam, qui tot regionum victor Romanis et ipse militavit triumphis, quibus Alpes aperuit, viam stravit, urbes subegit, quae victoribus acquirerentur? Et qui frequenter superiorem, spem tamen victoriae victis numquam interclusit, semel victus reparare se nequivit. Cessit sponte victoribus, quos victor non sustinebat; abjectisque armis victricibus, ad Prusiam sese contulit regem: ex duce mercenarius, ex triumphatore fugitivus. Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non 2048D caementa parietum, sed juga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat 2049A repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem. Itaque jam non copiis Germanorum replentur, sed Romanorum liburnis, quae pererrantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae sibi ante totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant. Quid Illyriis erutum venis terrarum suarum aurum profuit, quibus non abundavit ad liberatis praemium? Quanto pretiosius Romanorum ferrum, cui servit aurum Pannoniorum? Dat itaque Pannonias auri tributum, et opes 2049B suas ad Romanum aerarium volens transfert, ut sit tutior in servitute. Nec incolam suum auro turbida Pactoli unda extulit in superbiam: servit libenter, quibus servire imperia videt: nec miratur Indus gemmam suam, aut Seres lanam suam. Ad usum dominorum exercentur illa, non pretio mercium, sed functionum munia. Persarum superba audimus imperia: sed eorum quoque obsides vidimus, et eum ipsi imperent pluribus nationibus, tamen offerunt liberos suos, et nobilitatem suam. Servire Romanis gaudent pro fide pacis, simul ut serviendo discant suis imperare: offerunt vestes, monilia, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere. Attexamus Aegyptum abundantem opibus suis, nec indigentem pluviae coelestis, 2049C quae sibi ipsa imbres generat, et pluviarum ubertates creat. Denique cum sit ferventior omnibus regionibus, sola non queritur de siccitate, et quod nulli alii loco suppetit, alit irriguo suas messes. Navigatur in arenis, navigatur per sata, ubi pluvia nescitur. Cujus tamen nova gratia et naturalis fecunditas Romanis militat, ut quatuor mensibus dominos alat. Quid ipsam urbem loquar cognomine regis fortissimi, quae septa fluminis muro, nescit obsidionem? quod universorum amnium maximus, diffuso per spatia terrarum alveo, et obsidionis submoveat impedimenta, et in vehendis quae necessaria sunt ad usum rerum ministret? Quae magis poterat ad rebellandum quam Aegyptus excitari, quae decies septingenta et quinquaginta millia hominum, 2049D praeter Alexandriae incolas populos Romanis fascibus numerat ascriptos? Et cum habeat tantam multitudinem, mavult tamen Romani imperii tributis se exercere, quam suis militare stipendiis. Non transiliam Cyrenenses Lacedaemoniorum genus, qui quondam cum Carthaginiensibus de finibus atque imperio certarunt, finem certaminis mortem offerentes. 2050A Qua oblatione victi, sed ulti tamen injuriam fratribus Philineis victoriam concessere: nec Syrtes praeteribo terribiles, etiam solo auditu, quod omnia ad se trahant, et appropinquantia vadoso mari haereant, tertiam partem orbis totius ab Atlantico mari et columnis Herculis usque ad mare Rubrum, atque Aethiopas definiri rerum periti asseruere. Quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dextram non tulit, maluitque Romam duabus anni partibus adversum se pascere, quam aliorum opibus nixa adversum Romanos rebellare? Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari et fluctibus tamquam moenibus solita hostem repellere, unum consularem veretur, et plurimi 2050B populi sex fascium virgulis metu inclinantur. Asia, Pontus, Eniochi, Scythae Nomades, Taurici Scythae, Maeotiaque regna, Bosphoranique omnes Romano imperio subjiciuntur, et illud ante innavigabile pelagus, quadraginta naves ad pacem exercent. Nam de Armenia quid dicam, quae non solum limitis sui servat quietem, verum etiam portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis irrepat. Omnes ergo Romanis servire gestiunt: vos soli dedignamini his esse subjecti, quibus subjiciuntur universi? Quibus freti armis? quo superbi milite? ubi est stolus navium vestrarum, qui obsideat freta, percurrat maria Romanorum? In ipsorum enim nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, 2050C qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur. Nam si verum quaeramus, ut supra diximus, terra ipsa infra Romanum imperium est, supra quam progressa Romana virtus ultra oceanum, alterum sibi orbem quaesivit, et in Britannia sibi remota a confinio terrarum novam invenit possessionem. Denique quibus jus non solum civitatis Romanae, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent, quasi mundi exsules. Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora ejus petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum jus possidet. Euphrates ille inaccessibilis ante, nisi suis incolis, ex utraque jam ripa Romanus est, et sub imperio Romano totum significat 2050D esse orientem. Ister in septentrionalibus partibus inter saevas et innumeras profluens gentes, obsides suscipit, hostes coercet. Meridiana plaga quousque habitabilis esse potest, arat Romanis, atque ipsis messem suam colligit in occasu quodam ultima terrarum Gaditana ora, novos suscipit hospites, qui Romano imperio tributa sua deferant. Habet 2051A et ipsa quo dirigat merces suas: ubi ante solum naufragium putabat, ibi nunc mutuatur commercium. Cum igitur Romanorum omnia sint, unde vobis adversum Romanos praesidia quaeretis? Ex qua vobis inhabitabili parte socios postulabitis? Quicumque enim in orbe terrarum sunt, Romani omnes sunt. An ultra Euphratem ad Adiabenos dirigetis legationem? sed nec ipsis vacat sua relinquere, nec Parthus sinit petitam sibi pacem interpellari, ne ipse in finitimis reus sit rebellionis. Ne illud bellum simile putetis, ac si adversum Arabas et Aegyptios vobis gerenda praelia sint; alia Romana arma, aliae opes ex toto quaesitae orbe: nec Hierosolymitana vobis blandiantur praesidia murorum; validiorem Romani murum oceani ruperunt: sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem jam Romanum 2051B Jesu discipuli repleverint? Aut sine nutu Dei putamus illam crescere religionem, urbemque Romam supra omnes religiones proferre imperium suum. Haec nostra nos jam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus. Unde in nos venit Aegyptius? quemadmodum captivi facti sumus Assyriorum? Nonne Scriptura dixit haec eventura? Nonne scriptum est profananda omnia templi sacramenta? quae jam saepius profanata vim suam atque omnem divinorum mysteriorum gratiam non repraesentant: Contaminatum est templum humano sanguine, repleta sunt pulvinaria cadaveribus, perfusae arae Romano cruore, pugnatum est sabbato: praevaricatio 2051C facta est, dum templum non sua observatione et feriarum solemnitate, sed cruento defenditur praelio. Et hoc utique iterum fiet. Ergo quomodo possumus tamquam adversum hostes et religioni adversarios divinum auxilium mereri, cum ipsi praevaricationem inferamus nostrae religioni? Quod igitur remedium, cum et humanae opes non suffragentur, nec divina opituletur gratia? Alterum horum aliquos invitare solet ad bellum; vobis utrumque deest. Quid ergo superest, nisi manifestum excidium? quod non declinatis dum cavere licet, nihil aliud nisi vos ipsi vestram patriam concremabitis, templumque exuretis, conjuges quoque et liberos dabitis neci, quibus auctores eritis supremae amissionis: cum malorum omnium incrementum inconsolabile sit, 2051D nostrae culpae ascribi quae sustinemus. Accedit huc quod aliarum urbium bella, suorum incolarum excidiis determinantur: vestra rebellio totius erit excidium religionis, quae toto diffusa orbe, populos ubique disseminabit, et in omnibus urbibus nostri portio est. Vestro igitur praelio Judaei omnes implicabuntur, nec erit ulla regio nostri expers cruoris. Aut si tales sunt Romani, ut Judaeos non persequantur, nec bello lacessiti: quam injustum est bellum 2052A his inferri, quorum humanitatem speratis. Bonum est, charissimi, bonum est, dum adhuc in portu navis est, praevidere tempestatem futuram, nec imminentibus quemquam sese objectare periculis, ne cum in altum processeris, jam naufragium non possis cavere. Et plerumque quidem repentina exsurgit procella, et bellum excipitur, etiamsi non inferatur: sed interest lacessere hostem an excipere? Magis parcit non lacessitus, et necessitas excusat insolentiam: ubi vero in praeruptum quisquam sese immergit periculum, oneratur etiam opprobrio. Non is hostis est, quem fuga possitis vitare. Quocumque ibitis, sequetur periculum: immo ubique hostem reperietis. Omnes enim amici Romanorum sunt; et quicumque praeter Romanorum amicitiam est, hostis universorum est. Subeat vos patriae amor: si non 2052B pignorum vestrorum, non conjugum vos contemplatio revocat, revocet templi contuitus sacratissimi; parcite saltem religioni: parcite sacratissimis sacerdotibus, quibus jam non parcunt Romani, neque ipsi templo, quos pepercisse poenitet: quoniam jam dudum volunt omnes gentes nostram exstinguere religionem, cui Pompeius tamen cum exstinguere posset, pepercit. Ego nihil praetermisi, omnia monui, quae ad vestram spectant salutem: hoc vobis suadeo, quod mihi eligo: vos considerate, quid vobis et mihi utile sit: opto vobis et mihi pacem esse cum populo Romano: si recusatis, ipsi meam vobis eripitis societatem: aut communis erit gratia, aut sine me periculum. Haec dicens, illacrymavit, Berenice quoque 2052C soror ejus: nam et ipsa erat in Xysti superioribus, et multum eos Agrippa suis lacrymis inflexerat, ita ut dicerent Judaei: Non Romanis bellamus; sed Floro qui bello digna commisit, bellum inferendum arbitramur. Respondit Agrippa: sed hoc est Romanum bellum inferre: facta vestra Romanorum injuriam petunt. Non Floro, sed Romanis: non Floro, sed Caesari tributum negatur: non Flori, sed Romanorum miles in castro est, quod appellatur Antonia, a quo dirutis divisisque porticibus templum separastis, ut custodia sequestraretur. Restituite statutum superiorum: tributum quod Caesari debetur, Caesari solvatur; ne Florus hoc referat, non se a vobis, sed Caesaris imperium repudiatum. Acquieverat populus his dictis, ita ut cum Agrippa in 2052D templum ascenderent, porticus ut fuerant inciperent aedificare, tributum cogerent. Denique brevi missis in hujusmodi muniis industriis exsecutoribus, congregata sunt talenta quadraginta, quae deerant tributariae solutioni. Compressus fuerat omnis belli tumultus: sed adjungere his Agrippa volens, ut Floro obtemperarent, donec ei a Caesare successor veniret, ita plebem exasperavit, ut ne ab ejus quidem contumelia temperaretur, sed extrusum 2053A urbe nonnullis jactis lapidibus, incertum an percusserint. Qua motus injuria rex, auctores eorum comprehensos ad Florum direxit. Ipse autem in regnum suum concessit.