Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XV.
Simon quoque ascendentes Romanos propinquae urbis impedimentis exuit. Unde et Cestius in regione sese triduo tenuit. Qua mora circumfusi hostes, et in superioribus siti, ingressus speculabatur universos, ne quis impune irrumperet. Quod considerans, non sine multa clade utriusque partis tentari nequire, misit suos rex Agrippa Lorcyum et Phoebam, qui dicerent populo, veniabile, quidquid ab eis esset adversum Romanos flagitii commissum, si modo in 2061D reliquum positis armis, sibi consulerent: aestimans, quod vel universis suadendum crederet ut praelio renuntiarent, vel partem caeteris avellendam. At contra seditiosi, metu ne eorum alterum procederet, legatos adorsi Phoebam interfecere: Lorcyus autem excepto vulnere, vix evadere potuit. Videns Cestius hujusmodi in urbe contentiones, quibus alii in legatos insurgerent, alii Romanos urbe suscipiendos suaderent, irrumpere conatus, usque Hierosolymam resistentes repulit: et ipse ad tertium stadium memoratae urbis cum exercitu appropinquavit, atque 2062A illic exegit triduum. Quarto die impetu facto, ingressus Bethesdam illico incendit, et Cenopolim. Qui conscendens ad superiora urbis, refugientibus in interiora seditiosis, si irrumpendum in urbem putasset, haud dubie omne bellum esset solutum. Denique plerosque Ananus Jonathae filius collocaverat, ut invitarent Romanos vocibus suis, quasi portas reseraturi. Sed dum Cestius vel revocatur a Prisco, vel plerisque centurionibus qui corrupti a Floro, bellum adolescere cupiebant, vel parum credit, Ananus cum suis muro dejicitur. Quibus ad sua refugientibus, locum eorum seditiosi occupavere: Romanique quinque diebus tentantes diversos aditus, cum impossibilem sibi cernerent irruptionem, electis validioribus quibusque et sagittariis, a septemtrionali 2062B latere templum petebant: Judaei quoque non feriabantur praeliantes fortiter, et repulsis crebro hostibus elatiores. Ad postremum tamen multitudine sagittarum vulnerati alii, alii percussi et territi, cessere: Romanis murum suffodere, et portam incendere templi adorsis. Magna seditiosos formido incesserat, et quaedam mentium consternatio: denique plurimi quasi continuo periturae urbis excidio se subtrahebant fuga; nec consistere ausi, dederant populo confidentiam, ut discedentibus eis quorum circumvallatus fuerat multitudine, tamquam jam liber, et quadam exutus improborum obsidione circa portas sese infunderet; quibus apertis Cestium reciperet, quasi non oppugnatum urbem, sed defensum venisset: sed ipsum quoque Cestium subito 2062C quidem invasit stupor, ut nec desperationem improborum, nec studium plebis intueretur. Qui si paulisper coeptis incubuisset, bellum depulerat, urbem ceperat. Sed adversa (quantum intelligi datur) Judaeis voluntas Dei, imminentem belli exitum comperendinavit, donec complures ac pene universos Judaicae gentis ruina involveret. Exspectabatur (ut reor) ut omne nefas scelerum enormitasque cresceret, et impietatis incremento supremorum adaequaret mensuram flagitiorum. Quid fuit illud, quod cum perurgere debuerat Cestius, subito exercitum revocavit, solvitque obsidionem? Quia repentina contra exspectatum commutatione rerum, fracti animi bonorum, et erecti latronum sumpsere fiduciam; atque a fuga ad insequendum regressi, invadunt 2062D posteriora agminis, multosque illic confuse ruentes equitum et peditum obtruncavere. Et jam inclinaverat dies: unde metuens Cestius noctis propinquitatem et tenebrarum caliginem, quibus amplius fiderent gnari locorum, quo incertos regionis undique urgerent, vallum ante urbem constituit, sequentique die cum hostem relinqueret, in sese armavit, ut discessionis ejus causam metum arbitrarentur. Circumfusi itaque latrones a lateribus, a tergo, postremos caedere; incedentem jaculis exercitum infestare, in confertos missa telorum vis haud facile 2063A frustrari. Si quis referire audebat, patere vulneri; si quis convertere sese ad infestantem, a suis relinqui, ab hoste claudi. Munitior enim semper est, qui sequitur, quam qui praecedit: quia hic pectus tegit, ille hosti terga sua detegit. Vehementer igitur Romani urgebantur, tamquam obsessi qui obsessum venerant: nec jam sustinere, aut perpeti poterant, armorum pondere ipsi graves, hostibus velocioribus, quos neque consequi facile erat, et metus summus, ne acies interrumperetur: iniqua ergo certaminis conditione nocere hosti nequibant, cum ipsi graviter afficerentur. Haerebat Cestius consilii incertus, cum per totum iter suos conteri videret: etiam plerisque afflictis militiae primoribus, substitit biduo, quasi fessos reparaturus. Sed cum magis, ac magis 2063B augeri numerum hostium cerneret, et omnia in circuitu referta adversariis, sibique officere quod moraretur, eo quod plures congregarentur; tertio die compendium quaerens transitus facilioris, impedimenta agminis admoveri praecepit: caesa jumenta, pleraque vehicula comminuta, aliaque hujusmodi quae oneri magis quam usui in periculis erant, consumpta aut praecipitata, ut obsidionum instrumenta aut genera telorum, quibus rebus amplius conterrebantur, ne adversum se hostem suis subsidiis armarent. Quod ubi animadvertere Judaei, fugam potius a Romanis quam bellum parari, occupavere itineris angustiora, diffusioribus locis minus instare, prohibere a fronte, a lateribus coarctare, urgere a tergo, cogere in praecipitium, in quod undique conclusi 2063C aut lapsi dejiciebantur: plerique obtexere coelum jaculis, operire agmen sagittis, numquam remisso officio, sed sola adversariorum pernicie. Jam nec ipsi pedites subsistere poterant; equitibus vero majus periculum, qui per praerupta saxorum ac lubrica labentibus equis devolvebantur, nec ordinem servare poterant angusto impediti tramite. Ex altera parte rupes, ex altera praecipitia et fugae locum et defensionis negabant. Judaei contra spe victoriae amplius accendebantur, imminebant fessis, instabant haerentibus, insultabant desperantibus, et prope omnes Romani exercitus delessent copias, nisi nox subvenisset: cujus tenebris bellum impeditum, quam Romani in proximo loco (cui Bethoron nomen) egerunt: ita ut Judaei circumfusi undique specularentur locorum exitus, ne Romani dilaberentur. 2063D Cestius aperto itinere diffidens, dolo fugam tentavit. Quadraginta itaque elegit viros, quibus evadendi desperatio contemptum mortis infuderat: eos constituit in munitionibus praecepto, ut tota nocte cum strepitu maximo officia praetendentium vallo circumsonarent, ne Judaeis proficiscentis exercitus apparatus, aliquibus solitis indiciis manifestaretur: quibus sese ipsi quicumque turbantur, prodere solent: silentio autem egrederentur universi, nihil suspectantibus Judaeis; qui solemnes custodiarum 2064A strepitus audirent, ex quibus omnes in loco manere Romanos arbitrarentur: hac fraude eduxit exercitum Cestius: et jam confecerat stadia triginta, usus paucorum in rebus dubiis fide, qui perituri gratias praestare sociis pericula sua, quam perdere malebant. Et quidem nox dolum texerat, sed dies prodidit. Nam ubi luce diffusa res apertae sunt, et omnis locus in quo habitaverant Romani, vacuus apparuit; impetu facto Judaei in eos primum quorum simulatis officiis decepti fuerant, irruunt, levique negotio deletis quadraginta viris, exercitum sequuntur, qui et nocte plurimum spatii confecerant, et per diem properantius iter urgebant, ne noctis jam periculis involverentur. Plena erat via impedimentorum, quae fugientes Romani derelinquebant, ne 2064B injusto quisquam sub fasce remoraretur: passim jacebant vasa, utensilia, vel etiam bello necessaria, arcubalistae, arietes, caeteraque instrumenta in excisionem urbis adducta, quae sequentes Judaei praeteribant, ne essent morae: revertentes colligebant, ut his adversum eos uterentur, quorum socii dimisissent. Secuti enim usque ad urbem Antipatridem, postea quam praetergressum omnem offendere exercitum Romanum, et comprehendendi spes lapsa; retorquent vestigium, captantesque spolia caesorum, cum triumpho et hymnis Hierosolymam regrediuntur. Quibus tantum laetitiae cesserat, ut paucis suorum amissis, quinque millia peditum de exercitu Romano et trecenti equites exstinguerentur. Quod gestum est XII anno Imperii Neronis, ut 2064C supra memoravimus.