Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XVII.
Ad haec Josephus refert: Et quis velit esse tantae mortis superstes? Quis eligat fieri haeres doloris? Quis animam suam nolit ex ipso corpore mortis, si liceat, absolvi? sed non licet solvere, nisi ei qui ligaverit. Naturae vinculo conjuncta est anima corpori. Quis auctor naturae nisi omnipotens Deus? Quis hoc animae et corporis nostri Deo placitum contubernium interrumpere ac dissociare audeat? Si quis imposita manibus 2085B suis praecepto herili vincula, sine arbitrio domini sui detrahat, nonne is gravi pulsasse injuria suum dominum condemnabitur? Dei possessio sumus, Deo servitium debemus; quasi servi exspectemus imperia, quasi vincti reservemus vincula, quasi fideles bonum depositum custodiamus. Non recusemus vitae istius munus quod dedit nobis, non refugiamus donum coeleste. Si hominis data rejicias, contumeliosus es: quanto magis servare debemus, quod a Deo nostro accepimus? Ab ipso itaque accepimus, quod sumus: ipsius quoque debet esse, ut quamdiu velit, simus. Utrumque enim ingrati est, et citius discedere quam velit, et diutius vivere quam voluerit ipse qui vitam donavit. Numquid ante festinavit exire Abraham? numquid, ante ascendit Abarim Moses, quam diceretur 2085C ei: Ascende in montem Abarim (Deut. XXXII, 49) ? Sed dictum est, Ascende: et ascendit, et mortuus est: quasi bonus servulus, exspectavit Domini praeceptum. Ipse Job qui dixit: Pereat dies illa in qua natus sum (Job III, 3) : tamen in vulneribus et doloribus positus, vitae hujus vincula non disrumpebat, sed ut liberaretur rogabat, dicens: Ut quid datum est in amaritudine lumen, vita autem in doloribus animae (Ibid., 20) ? Laudabat itaque mortem, cum diceret: Mors vero requies (Job XVII, 16) : tamen non praeripiebat, sed postulabat, ut scriptum est: Concutior omnibus membris: et quia sum impius, quare non sum mortuus? Cur de ventre matris non in sepulcrum decidi? Aut numquid breve tempus vitae meae? Dimitte me requiescere paululum (Job X, 18-20) . Alius quoque sanctus 2085D dicit: Educ de custodia animam meam (Psal. CXLI, 8) . Petit evadere: petit ex hoc corpore quasi de quodam liberari carcere: nullus tamen sanctorum necem sibi ipse usurpat, nullus praeripit. Si lucrum est mori, furtum est usurpare ante exspectatum: Si bonum est vivere, sacrilegium est repudiare ante quam reposcatur. Sed gloriosum putatis in bello mori? Nec ego abnuo bonum esse pro patria, bonum pro civibus in bello mori. Sed belli lege offero jugulum, si hostis petat: si mucronem demergant Romani, quibus de nobis Deus victoriam dedit, quibus 2086A propter peccata nostra nos adjudicavit. Nec mihi blandior, quod parcendum spondeant. Utinam fallant! Vel hoc lucrum feram, quod me sic timuerunt ut fallerent; vel hanc ultionem referam, quia frangunt fidem. Malo illorum latrocinio perire quam meo. Latrocinium meum est, si mihi ipse intulero manum: si hostes, beneficium. Ergo illud cum beneficium dare possent interimendo, servandum putaverunt quod in potestate habebant: ut captum occiderent, latrocinati sunt. Sed pollicemini mihi manus vestrae ministerium: re vera percussor nobis defuit, ut nostro scelere pereamus. Nolo meo, nolo vestro scelere perire, quod plus est quam meo, nolo mutuo. Hoc est enim unumquemque nostrum sibi manus inferre, vicariae necis mercedem solvere: ut jam non solum 2086B pro suo quisque, sed etiam pro alterius sanguine scelus debeat. Verum regis Saul exemplum promitur, ejus certe qui adversus voluntatem divinam rex postulatus est, et offensam meruit Dei. Unde etiam cum viveret, successorem accepit. Egregium exemplum viri, cui defuit Dei gratia, et tamen voluit mori, quia jam non poterat vivere. Voluit tamen et ipse ut eum socius occideret: sed et ille scelus putavit, recusavit ministerium. Non igitur usus consilio, sed destitutus ministerio fecit, ut ipse gladium in se converteret. Si timens fecit, ne sibi illuderetur, quid laudas quod timoris est? Si non timuit, cur primo aliud elegit? Ego nec illudentes Romanos timeo, nec mentientes. Saul tantum se solus peremit; non Jonathas, non quisquam alius in nostris 2086C Scripturis. Quid mirum, si potuit se perimere, qui potuit etiam filium occidere? Aaron inter vivos ac mortuos stetit: et hoc virtutis est, non temeritatis: non enim mortem sibi intulit, sed mortem non timuit: qui eam corpore suo repulit, et serpenti in omni obstaculo fuit. Non ego quidem Aaron, sed tamen non degener ab eo, offero manus; feriant ut volunt. Si possum eorum manus timere, dignus sum qui manibus peream meis. Si pereunt illi adversario, cur ego non peream mihi? Si quaeritis cur parcere velint; et in hoste virtutem mirantur. Tanta est enim virtutis gratia, ut frequenter etiam hostem delectet. Nostis etiam ipsi, quanta intulerim exitia Romanis, quomodo victores omnium gentium, Jotapatae ignobilis urbis 2086D diuturna obsidione, ab Hierosolymitanae urbis excidio averterim. Brevi damno totius belli aleam lusi. Didicerunt caeteri meo periculo pacem optare. Fortassis ad hoc reservamur, ut non deterreantur caeteri, sed provocentur. Sed suave asseritis mori pro libertate. Quis negat et illud? tamen dulce vivere pro libertate. Nam qui amicitiam offert, libertatem promittit. Quod si servitutem inferat, tunc erit certe opportunior moriendi voluntas, si oportuerit mori: Nunc autem vitam offerunt; nolunt occidere. Timidus autem est, et qui non 2087A vult mori quando oportet; et qui vult, quando non oportet. Quis enim ignorat feminae timiditatis esse, et muliebris fortitudinis, ne moriare, mori velle? Denique pavidae mulieres, ubi aliquod imminere sibi periculum cognoverint, solent se praecipitio dare. Angusti enim animi molem formidinis, et metum mortis sustinere nequeunt. Vir autem patiens, qui praesentia non timet et futura cogitat, nescit trepidare, ubi non est timor. Denique scriptum est, quia animae effeminatorum esurient (Prov. XVIII, 8) , quae cibum utique virtutis non habentes esuriunt: ideoque ad mortem ante tempus festinant. Neque enim repletus cibo gratiae spiritalis, sibi ipsi manus irrogat, cum scriptum sit: Quia os imprudentis mortem invocat. Et iterum dicit Scriptura: 2087B Et qui non curat seipsum in operibus suis, frater est ejus qui se ipsum exterminat (Ibid., 9) . Condemnatur ergo qui se ipsum percusserit. Quid enim tam contra legem naturae? Quid etiam tam contra naturam omnium animantium? quibuslibet feris licet atque agrestibus, insitum est se amare. Naturae enim lex valida est velle vivere, nec sibi mortem adsciscere. Denique ferro in se armari omnia genera animantium, nec si velint, possunt. Informem lethi laqueum homines invenerunt, ferae nesciunt. Sed morsus ferarum arma sunt, dentes eorum gladii. Quando tamen quisquam audivit, quod sibi aliqua fera proprio morsu membrum ademerit? adversum alios faucium suarum armis utuntur, adversum se osculis. Nobis quoque quid tam dulce 2087C quam vita? Quid tam inimicum quam mors? Denique qui vitam protexerit, patronus est: qui mortem appetere tentaverit, insidiator est. Quod ergo in aliis exsecramur, si nos appetamus ipsi nobis volumus inferre: et quod ab aliis pro poena exigimus, hoc ipsi nobis irrogamus pro gratia: et gubernatorem si commissam sibi navem saxo illidat, persequimur: nos commissum nobis nostri corporis gubernaculum ferro exstinguimus, et voluntario naufragio addicimus? Sed objicitis mihi mortem maturam, cum in potestatem hostium fuero deductus. Quid ergo lucrifaciam si quod ab hoste metuo, hoc ipse mihi inferam: cum possit accidere, ut quod suadetis mihi facere, non faciat inimicus? Hujusmodi istud est, ac si videns gubernator tempestatem 2087D futuram, tempestatis gratia declinandae navem fluctibus immergat. An quia graviora supplicia exacturus est adversarius, ideo praeveniendum putatis? vel quia strenuum arbitramini, ut in nos ipsi ferro utamur? sed id imbecillitatis suffugium est, non virtutis tropaeum, captare lucrum suppliciorum. In hoc igitur inhaeremus, quod nec insignia habeat fortitudinis, nec profectum utilitatis. Quid autem attexam violati depositi religionem? Deus omnipotens thesaurum nobis optimum dedit, atque inclusum in hoc vase fictili et consignatum, commisit 2088A nobis custodiendum, quoad ipsi placeat reposcere. Nonne in utroque crimen est, vel rejicere depositum, non reposcente qui dederit: vel reposcente negare? Si hominis depositum violare, poena infamiae est: quanto magis violare depositum Dei! Depositum Dei in anima est in hoc corpore, anima quae mortis istius capax non fit. Non enim ullo mortis vinculo astringitur atque alligatur, sed videtur mortem opperiri, cum solvitur corpore, atque de commisso sibi contubernio sejungitur. Cur igitur ante repetitum depositum mortem irrogamus, et animam quasi inutilem nobis remittimus, atque e domo nostra excludimus, et corpus sine decore et gratia sui in terram resolvimus? cur exeundi hinc praeceptum non exspectamus? 2088B Miles tesseram exspectat, servus imperium. Si quis horum sine praecepto exierit: alter desertor, alter fugitivus est. Qui hominem fugit, pene est obnoxius, quamvis improbum fugerit dominum: nos optimum omnium fugientes possumus non astringi impietatis flagitio? Num etiam istud praeterit nostram opinionem quod, apposuit Deus Angelum in circuitu timentium eum (Psal. XXXIII, 8) ? Est ergo qui prohibeat, nisi praeceptum acceperit? si nullum praeceptum, nullum viaticum. Et quomodo perveniemus sine viatico? Quis nos recipiet in illum purum et secretum locum? Quis nos admittet ad illa sanctarum animarum consortia? Adam latebat, quia praeceptum Dei praevaricatus est: exclusus est de paradiso, quia non servavit mandatum. Dicitur 2088C ei: Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? Quasi ei qui fugerit, quasi ei cujus apud Deum non est praesentia. Nonne et mihi dicitur, Ubi es? qui praeter praeceptum venisti, quem ego naturalibus vinculis non relaxavi? Tollite eum in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium et dolor (Matth. XXII, 13) . Haec non solum moribus hominum, sed etiam legibus interdicta accepimus: namque alii insepultos projici jubent eos, qui se in ferrum dejecerunt. Dignum est enim, ut qui patris imperium non exspectaverunt, priventur quasi quodam matris gremio, terrae sepulcro. Alii dexteram manum abscindunt defunctis, ut separetur a membris sui corporis, quod adversus corpus suum vesano militavit furore. Sed hunc exitum sacrilegi ferunt, 2088D aut proditores vel percussores parentum, qui verum patrem non agnoverunt, nec sese cognoscunt. Ideo aut penitus sepeliri prohibentur, aut non toti sepeliuntur. Animas quoque eorum non paradisus recipit, sed inferorum tenebrae, saevaque supplicia. Haec mihi reputanti, quamquam omnia erepta sint, sola tamen terrori ac formidini sunt: nec mihi ipsi inferam, quae nec hostis poterit inferre: et illa paradisi eripiam, quae Romanus adhuc non potuit eripere. Certe accelerare potuit, non poterit auferre, quae sola impatienter desidero. Non 2089A enim vitae hujus ulla me cupiditas tenet, in qua nec apud cives, nec apud hostes cepi quod delectaret. Isti mihi pacem negarunt, illi patriam eripuerunt. Inter tot mala quid potest suavitatis in hac vita superesse? Tu modo, omnipotens Pater, qui naturae auctor atque arbiter es, honestum largire exitum, tu rumpe naturale hoc vinculum: redde animam meam secretis suis. Exstinctus sit populus, ereptum jus, libertas infracta: non praevaricabor tamen legem tuam, ut moriar injussus. Exspecto ut jubeas, exspecto ut volentem liberes. Multos habes tui imperii exsecutores: a te exspecto imperium, ab exsecutore ministerium. Bonum est mori: sed moriar, ut Hebraeus, non ut latro, non ut carnifex, non ut hostis. Victus sim licet bello, 2089B manebo tamen, quod natus sum, ut Abrahae patris haereditatem non deseram. Non transibo in numerum hostium, ut ipse meus percussor sim. Offerre me hosti percutiendum sine pietatis possum dispendio: manus meas mihi in hostem convertere sine scelere non possum. An vero metus est, ne non liceat nobis secundum legem vivere? Revera nunc magna libertas est, quibus nunc licet secundum legem mori.