Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXIV.
Viri, inquit, Romani, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, quorum manus nemo effugit qui in orbe Romano est. Unde enim hoc nomen universis terris nisi vincendo dedistis? Meminisse etiam loci oportet, in quo nunc sitis, et adversum quos Romanum bellum geratis. In extrema enim parte orbis terrarum consistimus. Tanta ergo terrarum spatia transeuntes, nihil alienum vidistis. 2094C Quid enim vobis alienum, quorum in possessione orbis terrarum est? Quidquid ubique est, jus vestrum est: quidquid incolatus universorum tenet, possessio vestra est. Currebat is bene, qui statuit vestros orbe toto currentes triumphos, quos non Hasdrubal Poenus, non Pyrrhus Aeacides, non Brennus Capitolinis vestibulis incumbens, non Persarum catervae, non Aegyptiae phalanges statuere potuerunt. Hos statuit rebellis Judaea, ineruditam praeferens bellandi temeritatem, rixae quam pugnae aptior. Neque enim est quod vereor, sed plenum verecundiae arbitror, quod vos vincendo defatigamini. Illi autem quoties vincuntur, audaciam sumpsere: lassati vos, rebus secundis, cum illi adversis duriores sint. Attollite igitur animos, Romani viri, et adversus catervas hostium, 2094D freti patria virtute, exsurgite. Neque vos numerus moveat plebis Judaeae, cum illos tot vestrae virtu is insignia non deterreant, quae longe numero validiora sunt. Neque enim ulla in Hebraeis vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia, nullus disciplinae usus, nulla tolerandi patientia. Solum in praelium deferunt mortis contemptum: sed nemo umquam moriendo vicit hostem, sed perimendo. Illi nesciunt arma nisi in bello, nos in pace armis exercemur, ut in bello casus belli dubios non sentiamus. Insuetis enim eventus dubii: veteranis 2095A solemnis triumphus. Quid enim aliud agimus quotidie, nisi ut nobis vana numquam praelia sint? Unusquisque domi quasi in praelio exercetur, ut in praelio meditatio quaedam certaminis sit. Denique non erraverit quisquam asserens, quod meditationes nostrae, bella sine sanguine sint, bella nostra meditationes sint. Progredimur in bellum muniti, undique tegitur galea caput, lorica pectus, totumque clypeo corpus: ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest, quem ferro septum circumspicit. Aliis talia arma oneri sunt, nobis integumento, quia usu levantur. Adversum inermes igitur ac nudos praelium nobis est. An vero metuimus, ne numero circumveniamur? Primum liber in praeliis equitatus est, cedendo atque insequendo bellum proludit. Et 2095B quamvis maximas acies circumcursat, et quibus libitum fuerit spatiis excedit. Deinde in ipso pedestri certamine, non tam numerus plurium conficit pugnam, quam virtus paucorum. Multitudo disciplinae insolens, ipsa sibi est impedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam. Virtus vero patiens et secundis valescit, nec usque ad finem labitur in adversis. Ac cedit illud, quod assuetudo victoriarum, incentivum nobis sit praeliandi. Nam etsi illi pro patria, pro liberis dimicant; non ideo promptiores eos esse quam nos oportet. Neque enim minus est, immo haud scio an etiam amplius nobis quam pro nostris decernere. Pro nobis praeliamur, et cum praeliamur pro gloria, ne minores simus eo quod sumus. Quis ergo dubitet, plus esse pro gloria decernere, quam pro salute? Nobis autem bellum hoc pro existimationis est periculo, 2095C ne jus partum intercidat. Periclitamur etiam, victores gentium et principes orbis terrarum, Judaeis pares videri, quos ex aequo nobis in adversarium constituimus, si non aliter nisi pari numero congrediamur. Majores nostri magnas hostium copias parva manu frequenter fuderunt. Et quid nobis conferunt quotidiana exercitia? quid diuturnus labor, si pares ad praelium venimus? Nuntiavimus quidem de numero patri, quia non licebat aliud: sed advertat, nos non de periculo metuisse, sed reverentiam belli arbitro reservavisse. Licet praelibare bellum, tenere hostem, rapere victoriam, dum adjumenta veniunt: ne non tam superatos adversarios communi robore, quam protectos nos virtute sua jactent, qui venerint. Quo igitur ore in conspectum patris veniemus, si bellum incipere 2095D timuerimus? Quo pudore degener filius subibo oculos tanti viri, qui nesciat militem suum nisi victorem videre? Quomodo ejus me militem probabo et filium, cum ille semper triumphator, ego etiam meo, quod gravius est, victus judicio, qui hosti Judaeo ce serim? quid vobis fiet condemnato duce, quem vobis pater securus commiserit? Sed malo de virtute ducis vos, quam de ignavia causas dicere. Proruamus igitur in adversarios, properemus, proteramus 2096A hostem. Primus in periculum excurram, vos sequimini, ut depositum patris custodiatis, et commissum patris reservetis. Ego autem non periculi socios exigo, sed consortes victoriae. Vos tamen cavete, ne oblatam vobis palmam triumphi, aliis reservasse videamini, vobis eripuisse. Certe si secus cesserit, malo me filium pater in vulneribus meis recognoscat, si in militibus suis non recognoverit. Ponamus tamen offendi patrem praelii aggressione. Quid igitur tolerabilius, praeripuisse victoriam, an deseruisse? In praeripiendo properatio fortitudinis est, in deserendo culpa ignaviae. Condemnet certe victores pater, reatum hujusmodi non reformido: malo reus esse triumphante republica, quam laesa innoxius. Utinam Manlii Torquati filium, vel in solo 2096B mihi liceat imitari periculo; quem securi pater jussit feriri, quod contra imperium patris exercitum in hostem produxerat. Stabat hostibus caesis adolescens, amictus adoreis triumphalibus, sub carnifice mortis securus, quoniam beatissimum putabat in victoria mori. Quid enim illustrius, quam vitam triumpho claudere, nec ad incerta rerum servari post certam victoriam? O expetendum prudentibus crimen victoriae! Utinam et nobis hoc objiciatur, quod vicerimus. Certe illo exemplo solus ego periclitabor, vos triumphabitis. Et tamen non prohibuit nos pater pugnare, sed jussit, quos ad pugnam direxit. Unde magis indignaturum arbitror, cessisse nos Judaeis, cum possemus vincere, quam pugnavisse.