Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXVI.
Namque lacus ipsius, velut quodam maris ambitu sinus amplissimus, in longitudinem centum quadraginta extenditur stadia, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis auram de seipso sibi excitans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram: aqua dulcis, et ad potandum habilis: siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumvenitur, et temperatior est fluviali aut fontis rigore. Frigidior tamen placidae paludis aequore, eo ipso quod non in stagni morem sternitur aqua, sed per diffusiora spatia lacus frequentius 2097C auris spirantibus agitatur: unde et purior haustus ejus, ac mollior est ad usum bibendi; et si quis naturali gratiae studium adjungere velit, ut aestivis suspensam, ad auras noctibus more incolarum potui patet, haudquaquam a nivis ritu distare arbitretur. Genera quoque piscium gustu et specie, quam in alio praestantiora. Res exigere videtur, ut Jordanis ortum quem alibi promisimus , aperiamus: nam superioris aevi dubio, utrum de lacu Genesar, flumen cui nomen Jordanis, exoriretur, Philippus tetrarches Trachonitidis regionis falsam opinionem redarguit, erroremque absolvit, mittens paleas in Phialam, quas in Pannio fluvius ebullivit. Unde liquet non exordium esse Jordanis in Pannio, sed fluentum. Non enim ibi fons ejus est, ut ab eo, 2097D usu caeterorum fluminum coeperit: sed de Phiala in Tracho eodem subterraneis derivatus meatibus, ibi iterum quasi fons scaturit, atque emergens proditur. Est autem Phiala in Trachonitide terra, centum viginti interjacentibus stadiis, usque ad urbem Caesaream. Phialae autem nomen spes dedit, quasi rotae qualitatem exprimens, quod ita jugiter plena est aquarum, ut neque superfluant, nec rursus aliqua derivari minutione intelligantur. Inferius itaque mensura quadam labitur aqua, et ubi Pannium est, rursus ebullit, ut paleis resurgentibus manifestatum est. Ita ibi Jordanis resurrexisse proditus est, 2098A ubi nasci a superioribus temporis viris aestimabatur. Nec tamen a principio eadem Pannii, nisi sola naturalis gratia: sed regalis Agrippae munificentia ornatus loco uberior splendidiorque aditus, quo spelaeum decore admirabili, per quod sese attollit Jordanis, exstructum venustatumque accepimus. Unde non latenti jam neque abdito per cavos terrae meatus, sed visibili per terras atque aperto flumine incipiens, superfundere se Semechonitidem lacum, paludesque ejus intersecat. Inde quoque cursus suos dirigens, centum viginti stadia sine ulla interfusione progreditur usque ad urbem, cui Julias nomen: postea lacum istum qui Genesar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumvagatus deserta, Asphaltite suscipitur lacu, atque in eum conditur. 2098B Itaque duos lacus victor egressus, in tertio haeret. Praetendit autem regio Genesar, ejusdem nominis lacum, de quo et ipsa vocabulum assumpsit, mirabili naturae gratia et specie pulchritudinis. Nam et spontaneos fructus soli ubertas ministrat, et nemorum ferax in universa genera sponte se subrigit: arborum pomiferarum et culturae solertia imitata naturam, in quos voluit usus, opimae fecunditatis deflexit gratiam; ut nihil sit illic quod natura negaverit, nihil quod cultura praeterierit: ita aptus omnibus, nec ullis umquam alienus fructibus. Cujus tanta temperies, ut omnium nascentium conveniat diversitati. Illic et quae frigore aluntur, sese multipliciter effundunt, et quae aestu foventur. Illic aestiva hibernis mixta simul aspicias, arctoas nuces, et dactylos 2098C nisi locis ferventioribus generari nescios. Quid ficus aut auleas loquar, quas coeli mollior alit tractus? nec tamen aequantur illis superioribus: illi enim principales Palaestinae, et quidem domestici fructus, eoque uberiores: hi suppares, et licet longo intervallo, sed tamen proximis, dicas naturae et temporum jucundam contentionem. Illa quasi mater fecunda omnia creat: horum temperies quasi bona nutrix, molli fetu universa educat. Itaque non solum affatim generantur pomorum diversitates, sed etiam conservantur; ut aliqua genera maxima parte anni non deficiant: reliqua omnia tota anni aetate usque ad finem supersint. Nam et uvae et ficus quae sunt in insitivis, regalis cujusdam gratiae, decem mensibus sine ullo defectu redundant, et reliqui fructus 2098D ramorum, quos vel violentia rura sponte propria praecaverint, vel ingeneraverint industria humana, ministerium suum, nisi novis succedentibus, usu quodam administrantium deserere non norunt. Ad hanc naturae fertilitatem et aeris temperiem, accedit et fontis gratia, qui memoratam regionem genitali quadam irrigat infusione, Capernaum nomen ei, quam Nili fluminis venam, haud superfluo quidam aestimaverunt: non solum quia irriguis arva opima, verum etiam quia hujusmodi creat piscem, ut coracinum putes, qui in Alexandrino lacu ex Nili infusione reperitur. Locus quoque de nomine lacus dictus. 2099A Praetenditur in longitudine triginta stadiis, in latitudine viginti. Quoniam de natura loci diximus, ad consummationem praelii regrediamur. Praeparatis itaque ratibus, secundum praeceptum suum, manum militarem imposuit Vespasianus, qui insectaretur eos qui navigiorum effugio pestem evaserant. Quid igitur facerent, non reperiebant. Nullus in terris salutis locus; circumfusa hoste omnia: nulla in aquis fugiendi potestas: ut pote lacu clauso, et undique Romanis circumdato. Nulla etiam in exiguis myoparonibus resistendi fiducia. Quid enim pauci adversus plurimos facerent, ratibus appropinquantibus? Tardior quidem harum appulsus, et efficacior excursus navigiorum, sed sine ullo sui vulnere soli clypeorum, repercussis spiculis, crepitus audiebantur. Appropinquare 2099B non audebant Judaei; nec impune quisquam scapha propius accesserat, cum de proximo facile vel telorum figeretur ictibus, vel ratibus demergeretur. Et si quis enatare vel emergere tentavisset, sagittae jaculo insertus miserabilem in fluctibus vitam deponebat. Nec diutius resistere potuerunt, cum diverso genere minuerentur. Namque paulatim concurrentibus plurimis ratibus, ad littora cogebant Romani maximum numerum navigiorum. Illi vero coarctati aut in terram resiliebant, ibique a Romanis interficiebantur, aut caedebantur ab iis qui de ratibus urgebant, aut concursu ratium proterebantur, aut ipsi se in lacum dejiciebant, cum in scaphas eorum hostis insiliret. Cerneres mixtas sanguine aquas, plenum cadaveribus lacum. Nulli 2099C enim parcebatur, quicumque occurrerat. Gravis 2100A odor, teterrimus fetor locorum. Sex millia Judaeorum (cum superioribus tamen) et septingenti eo interempti praelio. Victor Vespasianus Taricheas revertitur: illic regionis populum ab urbano discernere parabat; ut qui non fuerant auctores seditionis reservarentur. Sed plurimorum consilio, qui tantam superesse multitudinem, quae posset recidiva praelia resuscitare, paci adversam, et inutilem locis arbitrarentur (ubi enim consisterent, patria excussi? quibus se alimoniis sustentarent, exsortes omnium, nisi rapto viverent?) sententiam flexit, et sperata venia mortis praecepit, ut egrederentur ea porta quae esset e regione Tiberiadis, atque ad eam urbem contenderent. Facile crediderunt, quod exoptabant. Coeperunt egredi, sed praeoccupato itinere, 2100B commeantia Judaeorum omnia clausere agmina, atque in urbis stadium introduxere. Ingressus itaque Vespasianus, spectata aetate vel robore omnium, quos sibi statui praeceperat, elegit sex millia juvenum validiorum, quos Neroni in Isthmon direxit, senes autem et invalidos mille ducentos jussit necari reliquorum triginta millia, quadringentos vendidit; universos autem quicumque de partibus regni Agrippae reperti sunt, regi donavit, quos aeque rex accepto pretio, in servitutis obsequia transmisit. Praeterea populus alius Trachonitidis regionis et Gaulanitidis, Joppeni et Gadaritae, tamquam belii excitatores et perturbatores concordiae, deserentes propria, incursantes aliena, qui sumptis armis pacem violassent, justas et debitas pro flagitiorum meritis 2100C poenas dedere.