Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput II.
Quomodo decepta, civitas, populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae manus tuae sunt, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores? Exsurge nunc, Moses, et vide gentem tuam et haereditatem 2132C populi tibi crediti perire manibus suis. Aspice populum illum Dei, cui pervium gradienti mare patebat, cui esurienti escas coelum subministrabat, sine mari clausum, sine Pharaone obsessum, sine terrarum sterilitate jejunum. Exsurge, Aaron, qui aliquando, cum propter offensam Dei omnipotentis mors plurimos populi depasceretur, stetisti inter viventes ac mortuos, et mors stetit, atque objectu corporis tui haesit lues, nec transire potuit ad contagionem viventium. Suscitare et tu, Jesu Nave, qui muros inexpugnabiles Hiericho sacerdotibus tuba canentibus complanasti; et vide populum cui exteros subjecisti, nunc eumdem subjectum opprimi. Suscitare David, exasperantem spiritum citharae suavitate solitus excludere; et vide, quemadmodum dominetur 2132D furor, atque omnem suavitatem psalmorum tuorum ex perditorum sensibus obsoluerit, et unusquisque de principibus populum universum ad mortem offerat, ut libertatem extorqueat, pro quo te ipsum morti offerebas. Suscitare, Elisaee, qui hostem introduxisti in Samariam, et amicum fecisti: per te in castris Syriae quadrigarum increpuit fragor et vox equitum et vox virtutis: fugit hostis, evasit obsidionem Judaeus. Ubi nunc ista merita, ubi nunc istae operationes sanctorum? Nec mirum, si amiserunt prophetarum opera, 2133A qui negaverunt prophetarum arbitrum: ideoque in te Judaea arma vertuntur tua, et orationes tuae nihil tibi prosunt, quia fides tua nihil operatur: ideo adversum te factus est populus tuus, quia in te conversa est perfidia tua. Quod remedium quaeritur, ubi auctor remedii non reconciliatur? Quid putabas futurum, cum tuis manibus Salvatorem tuum crucifigeres; cum tuis manibus vitam tuam exstingueres; cum tuis vocibus advocatum tuum exterminares; tuis intestationibus auxiliatorem tuum interficeres? Nisi ut in te quoque tuas injiceres manus. Habes quod petisti: eripuisti tibi praesulem pacis, petisti necari vitae arbitrum, concedi tibi Barabbam, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus fuerat in carcerem (Luc. XXIII, 19, 25) . Ideo salus 2133B abs te recessit, pax abiit, quies destitit, data est tibi seditio, datum excidium: agnosce tibi hodie Barabbam vivere, Jesum mortuum. Ideo in te regnat seditio, pax sepulta est, ut crudelius a tuis pereas, quam si ab alienis perires. Quid tantum tibi, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis impugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres? Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non eras Dei templum, non eras Dei civitas, nec esse poteras, qui eras mortuorum sepulcrum, et praesertim tuorum quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras. Quomodo enim vitae esse domicilium poteras, quae eras mortis habitaculum, 2133C diversorium scelerum, latronum spelaeum? Jacuerunt in te Ananus et Jesus insepulti sacerdotum principes: et illi dudum sacerdotalibus amicti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformi jacuerunt cadavere, escae volatilium, devoratio canum, membra laceri tota dispersa urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur, tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem: sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini. Ante templum jacuit Zacharias exanimis; jacuit inhumatus: hic ergo sanguis illum lavat. Quae causa autem mortis Anano, nisi quod increpavit populum tuum, quod non insurgeret pro templi defensione, 2133D quia expostulabat libertatem proditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum usu simulacrorum insensibilium et statuarum de marmore, nihil jam sentientem. Multa enim animalia referre solent vel vindictae vicissitudinem, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera: qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus. Et re vera ubi est libertas illa tua, cujus studio quondam non Aegyptiis, non Palaestinis, non Assyriis, postea non Medis cedendum 2134A aestimavisti? Ubi est illa Machabaeorum fides, quae quondam in paucis fudit Babylonios, Persas fugavit, Demetrium perculit: ad postremum in parvulis et mulieribus Antiochi arma, gladios incendiaque superavit, et pro observatione patriae legis mori maluit, quam regis imperiis obtemperare? Ubi est illa devotio patrum pulcherrima passionum omnium, qua se non pro liberis, non pro conjugibus magis, quam pro templo Dei morti offerebant? Ante et virga Aaron sacerdotalis floruit, recisa de silvestri radice: nunc et fides aret, et sepulta est pietas, et abiit omnis virtutis aemulatio. Nec mirum, si populus a Deo recessit, et improbum contradictionis spiritum sequitur, in seipsum divisus est. Quomodo enim pacem suam tenere poterat, qui pacem Dei repudiavit? 2134B Pax Dei Christus est, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) . Merito ergo ex uno populo plures adversus se facti sunt, quia noluerunt sequi divisi consociantem Jesum, sed secuti sunt conjuncti dividentem furoris spiritum. Solvebas igitur Hierusalem mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimina tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua: ita ut hostis misereretur, et tu occideres: ut ille parceret, et tu saevires. Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum partibus fungeretur, ut ipsa tibi inferres voluntariam proditionem. Et ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne ferventibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis quam fortitudinis aestimarentur. Ad haec nefandae 2134C caedis supplicia accedebat impiae immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bello inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat. Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria, nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas. Nam et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant alienos, cavebant ne quis illos praeriperet ad sepulturam. Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: 2134D vel quod pejus est, quem paraverant aliis usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent. In templo igitur ipso pro unguentis bene olentibus, pro thymiamatis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quos pluvia dissolverat, quos flamma combusserat, quos sol calefecerat; omnes artus caesorum civium diro odore fetebant: hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor, sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, 2135A quo duriore poena perirent: eoque servatos, ut viderent cum patria simul, solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia, criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem. Castrum in templo, bellum in limine, fumus in altaribus: ea se spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura. Nonne de ipsis dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt morticina servorum tuorum escam volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum velut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1, 3) ? Simul enim tunc et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferrent omnia, 2135B et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem: effusus sanguis, ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia a viventibus in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur. Volebat aliquis defunctum humare? ipse exstinguebatur: et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam; ut illi sepulturam negaret, hunc exstinguebat: rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito. Quid illis aliud accidere poterat, qui divina non recipiebant oracula? Irridebant prophetarum annuntiationes, fas omne calcabant: non 2135C credebant futura, quae ut fierent, ipsi acceleraverunt. Erat enim sermo vetus et frequens, tunc perituram urbem Hierosolymam, et sancta ejus exurenda, cum seditio belli legem incesseret, et domesticae manus templum Dei contaminarent: sed ne hoc quidem intellexerunt. Quoties enim excisa domus Dei, quoties seditio, quoties obsidio, quoties bellum? et numquam illa urbs periit, nisi quando verum templum Dei domesticis manibus crucifixerunt. Et quod illud templum? Audiant: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) . Quid enim aliud nisi sacrilegium fuit, cum impias manus extenderent in auctorem salutis, cum lapidarent, cum verberarent, cum corriperent, cum occiderent? Tunc vere sancta eorum absumpsit ignis divinus: nam et 2135D exusta a Babyloniis, reparata postea: destructa a Pompeio, reformata iterum: sed penitus exusta, ubi Jesus venit, et Spiritus divini calore soluta evanuerunt. Oportuit uberiore quadam deploratione praeire nos funus quoddam paternae solemnitatis, et velut exsequias quasdam prosequi, ac solvere juxta majorum instituta: sed veniamus ad exordium obsidionis Hierusalem.