Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XV.
Fuerat, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter ante quam res ad supremum veniret, dum putatis vos loco et notae regionis subsidiis fore superiores: licet convenerit Romanos, bello insuperabiles, armis non provocari, a quibus saepe victi sunt, qui vos vicerant: sed tamen habet hunc lapsum improvida mens hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius eventus: et ideo se unusquisque forti committit virtute inferior. Postremo de muris superatis, non putatis etiam usque ad templi progrediendum eversionem. Parcite aris, parcite altaribus, parcite domicilio quondam 2146B coelesti. Jam enim vos et Deus ipse deseruit, quia vos pietatis cultum deseruistis. In medio templi bellum pertulimus, circumfusi ignes templum oberrant: sed non quales solebant, circumsistunt armati. Adhuc tamen puras a sacrilegio manus habentes, volunt Romani parcere, nec sacros contaminare postes, nec veteres abolere ritus, si vos sinatis: quid exspectatur ulterius? duo muri eversi, tertius superest, et ipse infirmior lapsis duobus. An praesidium speratur divinum, atque auxilium de penetralibus? Sed qui nos defendebat, ad hostem migravit: quoniam quem nos colebamus, Romani venerantur, nos offendimus. Quis autem ignorat cum illis esse Deum, qui sibi omnia subjecerunt, nisi quae nimio aestu aut gelu invia sunt? Et ideo extra Romanum imperium, qui 2146C eadem extra usum humanum diversis populis Deum per vices dedisse potentiam: primo Aegyptiis, post Judaeis, Assyriis quoque et Persis auxiliatorem fuisse nullus negat: postea conversum ad Romanos, cum his perseverare: denique cessisse illis universa regna, omnem terram in possessionem datam. Quid vobis cum victoribus universae terrae, quibus secreta oceani, et extrema Indiae parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quae terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus. Quae licet belli curam videatur augere, et ipsa frequenter captiva Romanis accessit triumphis: validissimum genus hominum perhibetur, praestans caeteris: piraticis tamen 2146D myoparonibus non viribus nititur, fugae potius quam bello parata. Sed refertis, mori praestare, quam libertatem amittere. Quando vobis ista Judaei successit sententia? aut quando apud Hebraeos utilis fuit servitus, libertati inutili non praelata? Jacob ipse patriarcha in Aegyptum deduxit Hebraeos ne perirent fame. Descenderunt patriarchae, simul duodecim filii ejus, praeclara illa generis nostri exordia. Ibi Judas ille nobilis Judaeorum prosapia, qui nomen populo dedit. Ibi Joseph curru sublimis et 2147A equis, subjicere se in potestatem maluit, ut aleret suos, quam ad originis propriae libertatem redire. Ibi Benjamin pia fraude germani retentus, consensit dolo: quia non erat crimen servire potentioribus. Ibi haereditas eorum, cum vocaretur a Mose, tamen haerere desiderabat. Sic patribus vestris etiam dura servitus non displicebat, ut periculis anteferretur. Servistis ergo Aegyptiis, atque utinam semel! Sed non solum tunc servistis, quando coelestis escae pluviis alimoniam servitutis extremae praeferebatis: sed etiam postea victi atque captivi descendistis in Aegyptum, cum Assyrios refugeretis. Servistis etiam Assyriis per multa annorum curricula, et dulcis illa servitus erat. Servistis Macedonibus, Persis, Seleucensibus, Palaestinis: solos Romanos vobis 2147B graves putatis, quibus et illi serviunt, quibus vos serviebatis? Utrum igitur odium his debetis an gratiam, qui vos dominis vestris pares fecerunt? Ultionem vestri hanc, non contumeliam puto; quia vos de his vindicaverunt, quibus subjecti eratis. Servitio premitur Assyrius, qui Asiae toti imperitabat. Arat Aegyptius Romanis, ferit de suo quod ille metat. Macedonia quae usque ad Indos devicta Perside imperium diffuderat, agnoscit dominos quos ignorabat, et frustra se regibus suis Aeacidarum nomen imposuisse reminiscitur. Certe non alias cessisse, nisi ad Romanorum triumphum, quibus et ipse Pyrrhus Achilleae sobolis, et prosapiam et vocabulum praeferrens, victus armis, ita se promerendae pacis studio subjecit, ut veniam rogaret. Nam de Palaestinis 2147C quid loquar, quos unius praesidis potestas coercet? Ingrati, numquid non vestra nobilitas est cum Persis servire? hoc est enim servire vobiscum reges, regnumque maximum habere socium subjectionis. Sed quaero, quando fueritis liberi, qui nunc servitutem recusatis? Quando ergo liberi fuistis? vel cum aliis dominaremini, qui sub rege eratis? Habebatis regem Deum, repudiastis regnum ipsius, sub quo solo eratis liberi, voluistis servire hominibus. Cur patrum revellitis testamenta? haereditas et in patres contumax. Elegistis regem cui nomen Saul. Occiso illo, Palaestinus vobis populus imperitavit: successit post tempora David in totius populi regnum, mitior quidem domino, sed dominus tamen, prius quam requiesceret David, genti tamen et ipse regem imposuit. 2147D A Salomone rursus scissum in duo regnum, et divisa per longam seriem dominationis haereditas. Ut transiliam captivitates, Cyrus plerosque terris suis Judaeos et sacris suis reddidit. Sed patres vestri cum Persarum praeliis gravibus attererentur, quamvis nobiles Machabaeorum triumphis, elegerunt sibi Romanam societatem. Tenet scriptura divina multarum pacta legationum. Facti estis Romanorum 2148A amici, qui Persarum servi fuistis. Sed rursus maluistis regem habere, quam sacerdotum principem, cui populus obtemperaret, cum saevitia vestrorum regum esset intolerabilis: defuncto Herode, pulso Archelao, sub Caesare esse Romano postulavistis. Tradidistis vos Caesari cui servistis omnes ad mutandum in melius servitium. In communi enim conditione universorum servire, quaedam libertas est: quoniam dignitate dominantium honestantur obsequia servorum: quamquam Romani servitutem non exigant auctores libertatis, quia non solum immitem regem necarunt, sed etiam superbum non passi sunt; et ideo augustum apud eos nomen est imperii, quod augeat suos, non quod alienos opprimat. Sed esto, sit utile vobis, non obedire imperio Romano; 2148B videamus si liberum, si non exitiale. Urgent vos Romanae acies, urgent patriae ruinae, urget templi excidium; non quod utile sit, sed quod possibile, perpendite. Non enim votorum species, sed possibilitatis ratio pensanda. Lex nempe naturae eadem omnibus hominibus, volatilibus, feris, bestiis infusa, ut unusquisque cedat potentiori: taurus, leoni: cervus, urso: leopardo, caprea: aquilae, accipiter: accipitri, columba: ipsi tauro, juvenci inferiores: arieti, ovium greges: hirco, caper: ne diversi generis esse videatur aliqua distantia, vos potentioribus, Romani tamen neminem expellunt, vos expulistis; immo illi agunt, ne quis etiam victus de terris suis exeat: Antiocho partem regni servaverunt. Et nunc Caesar quid aliud laborat nisi ut terra vestra non 2148C deseratur, regio vestra non evacuetur, civitas non evertatur, templum non concremetur? Non omnibus victoria datur. Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare. Tauri armentis eminent, arietes gregibus. Penes paucos eminentia, penes plurimos mansuetudo. Et vos induite mansuetudinem, suscipite subjectionem, quam etiam ferae induunt. Haec cum diceret Josephus, conviciabantur de muro. Maledicebant utilia suadenti. Plerique etiam jaculabantur sagittas, si possent eum morte affligere. At ille, qui oratione non flectebat indomitos, scripturarum quoque testimoniis conveniendos arbitrabatur, maxime quia dicebant Deum templi sui praesidio non defuturum.