Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XVIII.
Et jam gravis fames saevire, atque amplius seditio grassari coeperat furore ac vesania: frumentum non reperiebatur, nullus panis in publico usu. Sicubi esse compertum fuerat, illico domus expugnabatur. Jugulabatur aedium dominus, ut frumenti conditor, quod occultavisset. Rursus non repertis frugibus, quasi diligentius absconditae forent, tormenta exercebantur. Optabant plerique mortis compendium, cum eos aut fames afficeret, aut crudelitas 2155B excruciaret. Denique qui seniores erant occidere dedignabantur, invidentes beneficium mortis, quibus jam vehementior carnifex fames, miserabili macie visceribus exesis nuda ossa tenuitate texerat. Spirabant semineces solo adhuc spiritu, atque aegra trahebant cadavera. Sicubi purgamenta olerum vel casu lapsa, vel quasi arida projecta adspexerant, reliqua invalidi corpore, ore lambebant jacentia humi. Aut sicubi internata parietibus visa fuerat herba, rapientes succo infelici miseram solabantur famem. Qui ditiores erant, mensuram tritici toto censu emebant. Quid enim servarent non profuturum? Qui pauperiores, vel hordei: ita ut nemo vendentem vel ementem videret. Hoc enim omni gravius scelere puniebatur. Neque vero coquendi panis 2155C usus exspectabatur, ne mors praeveniret, aut mora proditorem arcesseret. In occultis abditi, incoctum mandebant triticum, quibus ulla vel exigua frumenti copia erat. Nulla mensa, nullum sedile, nulla lux: ne quis interveniret, atque improvisos deprehenderet. Si sonus ullus, abscondebantur cibi: suspectae solitudines, frequentiae parricidales: inter suos triste certamen. Omnem enim affectum excludit fames, et maxime verecundiam; esurientibus enim pudor dispendium vitae, et detrimentum salutis est. Si quis vir cui mulier esset aut filii aut nepotes, aliquid escae haberet, vix fatebatur: similiter et mulieres. At cui mitior animus, ubi apposuisset alimoniam, de manibus ejus extorquebatur. Miserabilis erat cibus, esca lacrymabilis: rapiebant parentibus 2155D filii, parentes filiis, et de ipsis faucibus proferebatur. Plerisque aliorum vomitus esca fuit. Nec marcentia sumere ullus horor: aut verecundia, adimere suis vitae ultimae stillicidia. Et haec tam infelicis species calamitatis metus erat, ne deprehenderetur. Clausis itaque foribus exercebatur, ne quis superveniret, qui de ore alieno cibum quaereret, et canum more vomitus alienos lingua sua lamberet. Sed ne hoc quidem impune: nam ubicumque fores obseratae, suspecta fraus alimenti absconditi. Prosiliebant ministri 2156A seditionum, clausa expugnabant, intolerabilia et novae crudelitatis exigebant supplicia. Nec ab ipsis quidem pudendis corporis abstinebatur. Per ipsa quoque poena transibat, quod in his gravior sensus poenarum sit. Multi cum jam percussores irrumpentes viderent, paratos rapiebant cibos; ne vel ipsi defraudarentur supremo viatico, vel certe futuram mortem ulciscerentur: et quo gravior videbatur crudelitas, non esuriebant ipsi, qui rapiebant cibos esurientibus. Rapinis enim sibi aliorum opes coacervarant, et alienis conditis pascebantur: cum ipsi qui congesserant, esurirent, jejunioque contabescerent. Si qua materno affectu percita, miserans vagitus infantiae, succum ciborum ore proprio vellet infundere, pii operis poenas luebat, suspensoque ad 2156B cervicem, vel haerente ad mamillas pignore simul transfigebantur. Plerique etiam beneficium putantes mori, egrediebantur urbem, ut herbas vellerent, vel radices depascerentur, aut cortices arborum detraherent, si quid in his viriditas ad cibi solamina subministraret, quos invenientes Romani necabant. At qui hostem evaserat, in ipso portae ruebat limine, fame tabidus et ore invalidus, quem jam et ipsa mandendi officia destituissent. Regressos quoque excipiebat feralior manus, quae de gremiis miserorum summo quaesita periculo, per acerbissimum extorqueret nefas, nec partem reservaret pro mercede saltem periculi. Moriebantur itaque majore suorum quam hostium impressione. Ea enim quae etiam hostis indulserat, civis eripiebat: nec rapuisse 2156C tamen istius modi cibum proderat, quippe non multo post virenti corpore turgescentibus mediis, intimorum dolore viscerum quatiebantur: aut alvo soluti deficiebant exhaustis viribus, ut voti poeniteret, quod ad tempus solatio erat, post supplicio: dein lacertis viridibus, caeterisque serpentum generibus coctis exuviis, pestem addebant. Nam equorum cadavera si forte reperissent, inter se trahentes, praelio gravi decernebant: nec ab hoste quidem, quae coacervarentur exitia feriabantur. Nam cum se de urbe plurimi, cum filiis ac mulieribus egredientes in eam partem, quae praeruptorum profundo praecipitiorum sinuaverat contulissent, Romani veluti captiva ducerent mancipia, minoris praesertim aetatis velut validiorem ferirent, ne quis 2156D forte bellantibus obrepere auderet. Speculabantur, ut si quis cibi quaerendi diligentia, dum rimatur radices agrestium, ad ulteriora spatia prodiret, interciperetur. Nec tamen circumfuso licet hoste, cohibere se poterant, quibus fames audaciam dabat: cum parvos liberos macie consumi, et aperta fame ora frustra extendi, ferre non posset affectus parentum, quos socios sibi adsciverant ad periculum, ne pro se quasi fugae suae obsides, a seditionis auctoribus occiderentur. Cogebat fames egredi, quibus beneficium 2157A erat ferro perire jejunii comparatione. Contra Romani, quia contemptores mortis eos arbitrabantur, urgebant genera suppliciorum, verberantes prius, affligentes quoque patibulo crucis, quemcumque offenderant, quo vel caeterorum temeritas cruciatuum specie a lacessendi insolentia revocaretur. Miseranda itaque passio Tito videbatur, tantarum acerbitas calamitatum. Capiebantur innumeri, quingenti ferme ad diem cruciabantur, camposque ante urbem miserabilis pompae ordine praetexebant, ut de muris aspicerentur. Miserabantur Romani, non movebantur Judaei: compatiebantur hostes, socii non flectebantur: facilius apud adversarios pietas, quam apud socios reperiebatur. Tamen accendebantur plerique indignatione, quod in tantis malis 2157B deteriores fiebant, diversis modis afflictos cerneres: variasque poenarum species, formas suppliciorum tam innumerabili multitudine, ut jam locus patibulis deesset, patibula corporibus. Furebat intus Simon, fremebat Joannes, insidiabantur singulis per ministros suos: si quis fugere tentaret, tractus per humum discerpebatur. Eorum quoque qui abierant proximi cruciabantur, aut cruci affixa plerorumque cadavera suis qui elapsi fuerant, ostentabantur. E diverso etiam ipsi murum quadam patibulorum segete praetexuerant, quasi de adversariis triumphantes, si quos de suis ad Romanos velle confugere deprehendissent, ut caeteros transgrediendi metus incesseret. Nullus locus immunis acerbitatis, foris captivitas, intus fames, formido utrobique; minus tamen timebantur arma, quam tormenta, leviusque 2157C erat confici tumultu potius hostico, quam parricidio. Nec intermittebat tamen Caesar invitare factionum principes ad spem deditionis. Namque structis aggeribus denuntiabat, non longe abfuturum operis effectum: imminere urbi excidia; consulerent sibi, ut et salutem lucrarentur, et templum incendiis eriperetur. Id quo facilius crederent, amputatis plerique Judaeorum manibus dirigebantur, ne voluntario transfugio transisse ad Romanos aestimarentur, et quasi perfidis non deferrent fidem, vel eos ipsi necarent. At vero illi pro admonitione sedula gravia retorquebant convicia: funestiorem sibi humanitatem Caesaris, quam crudelitatem videri; quod altera libertatem eriperet, altera vitam auferret: malle se liberos mori quam servos vivere: devovisse animam 2157D suam in templo. Immortalitatem futuram, si cum templo exusti, aris ac focis patriis immorerentur. Nihil egisse Titum, eripuisse parva, dedisse plura: pro templo sibi paradisum succedere, illosque se qui pro templo Dei pugnaverint, transferendos: tantum, ne oculis suis triumphos Romanos viderent, et captiva jugo colla subjicerent. Consecrari parvulos suos, non interfici, quorum parentes coelestium propugnatores 2158A fuerint sacramentorum. Quo commotior, Titus, eos saltem eriperet qui inviti attinebantur, admoveri jussit machinas.