Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXII.
Denique nec Matthiam quidem, quo auctore in urbem receptus est excruciatum necavit, nullius apud se convictum flagitii, sed insimulatum proditionis, et suspectum consilii, quod in usum plebis sedulo et sine ulla fraude, tamquam familiari crediderat insinuandum. Id alte impressum aliquamdiu tenuit, nec jam se ut amico credidit, sed aluit indignationem, indicio dissimulato. Ergo insimulatum apud se, quod cum Romanis studio congrueret et conveniret, rapi cum filiis jubet. Accersitur, nec defensionis ulla copia datur: ante examen adjudicatur supplicio, nec ejus soboles excipitur, sed poenae adjungitur. 2162D Orabat non vitae usuram, sed mortis celeritatem, naturae ordinem; ut prior occideretur, ne filiorum neces spectaret, nec superstes esset funeribus liberorum suorum, ipse continuo funus futurus: non impetravit, quod ipsa pietas exigebat, etiamsi non rogaret. Hoc rogabat sibi reddi pro munere, quod ei urbem aperuisset: reus quidem patriae, sed conciliator Simonis. Debuerit ille hanc poenam civibus, debebat tamen ei Simon gratiam. Quo crudelior, qui 2163A nec amico pepercit, nec patrono receptionis suae poenam relaxavit. Ducitur ad supplicium pater cum tribus liberis: nam quartus fuga se exemerat. Statuitur in conspectu romani exercitus insultationis specie, ut supplicium ejus viderent, ad quos egredi desiderasset. Liberent te itaque si possunt amici tui. Deducuntur et filii, nec suprema liberis oscula dare, nec ultimo complexu filios suscipere permissus: non fraudatus tamen vocis paternae libertate, miserabili filios alloquio prosequebatur. Ego, filii, vobis hostem induxi, ego carnifices adhibui, quando Simonem ingredi in urbem rogavi. Ille dies nobis mortis hujus, ille parricidalis causa spectaculi. Merui, fateor, nec culpam excuso: dum unum reprimere gestio, accersivi deteriorem. Ad auxilium Simon petitus, et ad parricidium patriae conversus: sedula consilia in 2163B crimen deduxit. Rei fuimus patriae, qui defensorem quaesivimus. Et recte quidem solvimus poenam imprudentiae, non tamen perfidiae. Absolvit nos Simon ipse, dum perimit: qui pronuntiat non sibi a me donatum, sed patriae contuitu petitum, ut contra Joannis saevitiam auxilio futurus, quam primum adesset, et Idumaeos induceret. Putabamus, duobus inter se conferentibus, liberam plebem futuram. Quis mihi crederet, non tibi id meo studio detulisse, sed de malis, hoc tolerabilius aestimavisse, nisi tu occideres? Sed quid ego sic loquor, quasi crimen excusem? Nihil sane mea sententia gravius facere potui, quam quod te in cervicibus nostris locavi. Sed in eo patriae reus, non tibi fuerim. Debuerim ego civibus mortem, sed tu mihi gratiam. Debuerim 2163C patriae poenam proditionis, quod te induxerim. Tibi quando proditor esse coepi? Si fugiendum putassem, consulueram mihi, non violaveram patriae necessitudinem. Quis enim hostem non defugit, et hostem internum? At te civem putavimus, sed hostem invenimus. Ad auxilium petitus, quid rependisti? Quid ante pollicitus? et quo postea conversus? Ingressus eras, ut hostem expelleres, non ut hostem exerceres: ut ferocem ipsius impetum reprimeres, non ut ad bellum provocares: ut prohiberes civium neces, non ut ipse adjungeres: ut latrocinium repelleres, non ut ipse latrocinareris, sed ut subvenires innocenti populo. Cur in ipsum tua arma vertisti? Ante latrocinio appetebantur, tu bellum intulisti. Ante pauciores ad mortem rapiebantur, tu stragem populorum 2163D fecisti. Quis proditor patriae, quis Romana arma plus juvit, nisi qui exstinxit patriae propugnatores? Nisi qui eripuit tantorum civium defensionem? Nisi qui ab hoste in socios detorsit mucronem? Hostis extra muros pacem offerebat, tu intra 2164A muros praeliabare: ille obsidionem volebat solvere, tu expugnationem approperabas: ille prohibebat incendia nostrae urbis, tu flammas in ipsa templi jaciebas fastigia: ille nostrorum contuitu sacramentorum inducias dabat, tu per ipsos sacrorum dies altaria Dei supremo urbis excidio, sacerdotum quoque sanguine restinguebas: ille muros, tu templum obsederas. Coacerbabo crimina mea. Ego patriae manus intuli, ego tuum furorem armavi, ego haec universa deliramento quodam senectutis initia impressi. Agnosco dementis aetatis imprudentiam. Confessione levemus pudorem, quoniam negando peccatum exuere non possumus. Duo prae caeteris excidium patriae acceleravimus: ego errore consilii, tu proposito parricidii. Pendo igitur, patria, tibi deditas poenas: et hoc ipso Simoni gratias ago, quod cineribus 2164B tuis superstes non ero. Atque utinam non liberis essem superstes! Sed ad sceleris tui, Simon, acerbitatem, filiorum necis spectator assisto. Merui, fateor. quia Joannem pictum videre non potui, et te armatum elegi. O praecipitem senectutem! imaginem timuimus, tyrannum expetivimus. Ego fidejussor tuus, ego deprecator tuus legationem pertuli. Ego te dominum rogavi, percussorem introduxi. Spectemus ergo quae fecimus: Joannis nos cera terruit, Simonis latrocinia delectaverunt. Acceleretur itaque pompa funebris, veniat carnifex, filios ante ora patris, patremque obtruncet super filiorum cadavera. Hauriam miserabilis senex ictum carnificis, super colla pignorum vibrantis securim. Quo spectaculo nihil funestius, nisi ille qui jubet. Crudelis, 2164C sceleste, facio quod praecipis, facio, sed invitus. Habeo tamen consolationem tantae calamitatis. Patior quidquid miserrimum est dum tu jusseris: quidquid est immanissimum subeo libenter, te arbitro. Implesti mensuram scelerum saevissimorum: liceat saltem affari liberos, extremum pignoribus valedicere. Sit ultimus locus osculis, quae nobis etiam cum feris communia sunt. Non prohibeatur miserabilis amplexus naturae, quem etiam defunctis potest casus donare. Quod igitur ad poenam praecepisti, proficiat ad pietatem mihi. Cadam super funera mea, et insepulta adhuc velut quodam corporis mei cespite, legam, ne discerpant volucres, aut ferae devorent. Lambam lingua patria sanguinem meorum pignorum, et meum diluam, ne lambant bestiae: et fortasse 2164D addet hoc pietas, et miseratio naturae ipsius, ut arctissimo amplexu moriens, liberos meos stringam: ne tu separare possis, cum velis. Certe si separabis corpora, animas tamen non separabis. Sed satis jam lacrymarum viaticum sumpsimus: Praeite, filii, 2165A et secuturo patri viam parate. Si potuero consequi, comitabor simul, et erit illic impedimento senectus, quo viventes juvenes minus consequar. Ad mansionem praecedite, ut fessum patrem suscipiatis diuturno hospitio. Volui quidem praecedere ipse, et rogavi, sed non impetravi; tamen quod innoxii estis, eo meliora vobis hospitia deferentur, quam si ipse accersitor Simonis praevenirem. Gravat me illa legatio, licet a civibus mandata, petente populo suspecta. Praecedite ergo, filii, mundiore supernum iter carpentes vestigio. Et Macchabaei matrem praevenerunt: sed illi ad praemium, vos ad supplicium. Spectavit tamen pia mater morientes filios, et supra suorum se volutans sanguinem, vidit complectentes se invicem fratres naturae necessitudine; et suo laetabatur 2165B triumpho, quem de tyranno consequebatur. Diversa quidem patientium merita, sed eadem saevitia utriusque praecipientis. Invenit hoc Antiochus Persica immanitate; apud ipsos enim novorum sunt commenta suppliciorum. Tu exsecutus es: ille tamen servavit ultimam matrem ad persuasionem regiae voluntatis; tu servari jussisti patrem ad cruciatum paterni doloris. Consolamini vos, filii charissimi: patimur nos quod passi sunt martyres. Simon statuit, quod persecutor barbarus invenit, tyrannus praecepit. Proficiscamur igitur volentes, et fugiamus conventus latronum. Sane cum in illam perpetuam domum discesserimus; si qui ad nos venerit qui requirant quid agit ille quondam Dei populus; quid illis respondebimus? Maxime si vobis, utpote junioribus, 2165C integer aevi Jonathas, mihi Saul, utpote peccatori occurrerit. Quid (inquam) dicemus, nisi populum illum Juda novellum dilectum, quem mare fugit, cui sol stetit, cessit Jordanis: populum (inquam) illum, cui pervius fluctus fuit, aer fertilis, terra coelestis: quae non ut vestra haec terra, speciem corruptionis induerit, sed resurrectionis gratiam assumpserit: servire nunc Idumaeis, et subjectum esse Simoni latronum principi, nec servitutem ipsam habere securam, nec periculum cum libertate. Quid ad haec responsuros putamus, qui elegerunt bello perire, quam libertati patriae supervivere? Quid etiam Matathiam responsurum Macchabaeorum auctorem, qui voluit observando legem sabbato feriatus mori, quam praeliatus vivere? Si audierit quomodo Simon, 2165D non solum sabbato caedes civium innumeras agitaverit, sed ipsos sacerdotes Domini, neomeniis et omnibus sanctis festae celebritatis diebus jugulare coegerit? Quantum ingemiscet Jechonias, cum audierit Simonem, qui seditionibus primo urbem everterit, caede civium violaverit templi vetustam religionem, conventum toties, ut sui deditione, urbem exueret incendio, malle perire omnia excidio, urbem, templum exuri, plebem totam interfici, ne occupatae inclinet dominationis fastigium! Quantum (inquam) dolebit Jechonias, licet tempore malorum 2166A urgentium minus felix imperio, melior tamen filio? Pater enim sibi minus felix esse quam patriae, licet miserabiliter, pie tamen maluit. Itaque se cum sua prosapia, egressus urbem, Babyloniis obsidentibus in servitium dedit, ne eversam patriam, ne populum Dei captivum videret. Filius autem aerumna pari, sed affectu impari: dum sibi metuit, et se in exsilium et urbem in excidium deduxit. Hic itaque infelix patriae, nec sibi felix, qui et liberos suos et oculos amisit: ille autem prudentior, qui captivitatem civium sua redemit captivitate. Denique id exitus docuit: iste in regno senior, ille junior in servitio defecit, quamvis ei postea thronum regium Babylonius rex juxta se constituerit, et consilii detulerit praerogativam, miserae calamitatis solatio. Denique tolerabilior jam mea sors 2166B est, post liberorum necem mori, quam vivere: ut scias, quam crudelis sit, qui filios ante ora patris jugulet. Cujus etiam regalia munera deteriora sunt, quam pietatis vulnera. Aut enim tam impia inferre primo non debuit, aut tam honorata postea substituere, quasi quaevis dignitas redemi possit filiorum amissione, aut compensari caedes sobolis quovis usu honoris: nulla profecto, nulla dignitas tantum dolorem allevat. Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat. Festina ergo, percussor: remorare tamen, dum liberos video, dum prius quam moriantur, aspicio: ne quis aetatis forsitan immaturitate turbatus, mortem timeat, cum saeviorem evadat tyrannum. Beneficium est, filii, mori, ne patriae videamus captivitatem: 2166C tolerabiliora corporis quam mentis vulnera. Jam tolerabilius et vestras neces specto quas refugiebam, ne spectem neces in commune omnium, ne videam patriae bustum et totam urbem sepulcrum eorum. Beatior tamen, qui mortuus fuerit, quam qui reservatus. Summe Deus, ne inter innoxiorum greges sternatur Simon cum liberis suis; spectet captivus quem intulit: immo minime, minime, inquam; nam quem potest cogitare, potest ferre, nec tamen ea imprecor. Consideret quam grande nefas sit, quod non potest vel voto retorquere qui patitur; quam acerba ultio, quam saeva commissi sceleris immanitas, quod optat patriae captivus superstes, quia pejora sunt vitae ludibria, quam mortis supplicia. Sed jam finis verborum sit. Festina, carnifex, dum cruentatum 2166D sanguine filiorum gladium geris; percute patrem, ut nullus refrigeret. Hoc solum morituro medicamentum est; hoc solo non sentitur ictus mucronis, dolor vulneris. Percute sub conspectu Romani exercitus, sicut imperatum est, ut spectent vindicaturi. Misereatur hostis, quia socius non miseretur: judicent Romani, quia Simon occidit sine judicio: testes sunt ipsi, me non proditorem patriae, sed defensorem fuisse, qui pugnantem viderunt, non deserentem. Liberis ego meis, si potuissem, hostem avertissem, non hostem accersissem: atque utinam 2167A nec Simonem accersissem! Nec finis ullus adhibitus tantae crudelitati. Jacebant adhuc cum patre insepulti liberi: adjungitur et sacrilegium spectaculo parricidali. Caeditur Ananias sacerdos, claro genere ortus, licet nemo clarior sit splendore generis, quam munere religionis. Illo enim affectatur nobilitas, hoc non desideratur. Habeat sibi vetus prosapia diversorum fasces honorum, habent et sacerdotia suos fasces, qui elevantur non humeris, sed moribus: et attolluntur non virgarum proceritate, sed laborum perseverantia, fidei altitudine, pietatis fastigio. Percussus est etiam scriba Aristaeus clarae et ipse originis: et cum ipsis alii de plebe quindecim praeeminentes caeteris; licet injustam necem, non nobilitas faciat, sed innocentia. Praeoccupantur etiam viri undecim, 2167B qui pariter conspiraverant, commoti scelerum ejus atrocitate; et sibi quisque metuens, quae in alios exerceri videbat, quod infidelis etiam amicis foret, et spes adempta, populante universos fame, Romanis jam jamque irrupturis: turbato Simone ad opem defensionis, bacchante ad officinam crudelitatis, facilique illecebra proditionis, quod Judas unus ex ipsis turrim tuendam susceperat. Is igitur cum Romanos vocaret, traditurum se pollicens turrim, fastidientibus aliis quod tam sero proditio procederet, aliis dubitantibus, quia frequenter promissa deditione dolum paraverat, praevenit Simon, et de universis conspirationis sociis poenam exegit: corpora quoque eorum de muro praecipitata.