Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XXIV.
Dum illa deplorat, ecce ad vocem matris procesit Josephus et deflere coepit quod evaserit, cui dulce 2168B fuerat ante patriam mori, et pro patria, dum salutaria suadet, procumbere. Sed jam non pro parentum contendere salute, qui depositi aevo cum in carcere vitae finem supremum exigant, liberantur, si moriantur: sed pro ara, pro templo, pro semirutis adhuc urbis moenibus trepidare. Obtulisse se vulneri, ne patriam everti videret. Qua excitati querela, plerique ad Romanos transeundum rati, qua potuerunt via, subtraxerunt sese insidiis latrocinantium, et custodia protendentium. Quibus quidem Titus misericordiam promissam servavit, sed alia gravior aerumna accidit. Namque ubi data alimenti copia, coepit oneri esse cibus qui prius usui erat, desuetisque edendi officiis, ministerium feriabatur. Nulla vis dentium, ut cibum manderent, nulla arteriarum subsistentia, 2168C panem arrodere nullo poterant modo. Si quid sane sorbuissent mollioris alimoniae, interclusis jam faucium meatibus strangulabantur. Obriguerant interiora viscerum, obstructi erant ductus ciborum. Aruerant jecoris venae, quae cibos attrahunt. Perierat usus, aviditas cumulabatur, virtus defecerat, appetentia manebat. Ruebant supra cibos miseri, et invalidos morsus, more infantium meditabantur. Plerique visis alimentis, ipso gaudio deficiebant, atque inter exoptatos sibi cibos moriebantur: solati miseriam, quod votum impleverant. Sed erat pompa lacrymabilis, cum plures a cibo ad periculum surgerent, quam ad salutem, ut et victus noceret. Inflabantur enim insolito cibo corpora potius, quam 2168D reficiebantur, et quasi quodam hydropisis morbo, distenta cute poenas dabant. Et si quibus ulla adhuc virtus edendi, aviditas modum nescia, quod ferre non poterant, supra mensuram ingerebant, repentino cibo farti disrumpebantur. Quid enim grave non erat, quibus erat gravis et solus affectus, ut obesset vidisse, quod desideraverant? Incapaces enim affectuum per longam famem, oppressit etiam sensus naturae: et ipse gaudii motus gravavit. Nihil igitur mirum, si exhaustis periculo cibus est. Denique post biduanum jejunium, si quid avidius sumpseris, statim crudescit. Unde plerisque moris est, ut succum lactis infirmis 2169A visceribus infundant, eoque cum melle permixto temperent humorum exasperatam jejuniis intemperantiam, et defectionem corporis, velut infantiam quamdam molliore cibo nutriant. Sic ergo nonnulli Judaeorum qui ad Romanos confugerant, poterant evadere, quadam arte pensantes moderamina cibi, donec desueta edendi caro, in suos rediret usus. Nec hoc tamen profuit miseris, sed causa majoris exitii fuit. Nam cum ex his plerique accepto cibo alvum purgarent, egesserant aliqui bimones aureos quos absorbuerant, cum adornarent fugam: ne deprensi, quia insidiatores omnia perscrutabantur, non solum dispendio, sed etiam periculo forent: scelus enim ducebatur, aurum quemquam praeter latrones habere. Hoc itaque postea 2169B Judaei, specie miserabili inter inquinamenta alvi aurum legebant. Comperit id quidam Assyrius, et ab uno in omnes opinio manavit. Quod genus hominum praeceps ad avaritiam, et paratum ad versutiam, ut nihil tam atrox sit, quod refugiat, nihil tam turpe, quod erubescat studio pecuniae, A Syris in Arabas diffusa fama est, quibus et non minor avaritia, et feritas barbaricae propior immanitati, eo quod farti auro Judaei forent: diripiunt quoscumque offenderant advenientes, contra fas, contra leges deditionis, contra promissum Caesaris, quod occidi non licebat: incidunt adhuc viventes, cruentisque manibus eviscerant ventris secreta. Alvum scrutantur, et inter ejus manantia purgamenta aurum requirunt, non minus turpiter quam illi quos adigebat 2169C fames: insuper etiam saeva crudelitate. Multa acerba eo commissa praelio, nihil hoc uno acerbius. Denique una nocte duo millia fere virorum discissa sunt tali flagitio, divisisque visceribus, quaestus suos Syria numerabat: Arabia negotiationis recensebat emolumenta, quae sine transfretati maris periculis novo crudelitatis commento in usum lucri verterant, et mercem putabant. Quod etiam nunc in hujusmodi hominum genere reperias, et nonnullis saepe Aegyptiorum, ut curandis funeribus negotientur, et officia humanitatis vendant mercaturae compendiis. Misera fames auri; nihil sequendum putat, nisi quod ad praesens lucrosum: nihil honestum, quod pecuniae vacuum. Gravis jam dudum, gravis inolevit humanis affectibus quaerendi cupido, et mercatura facta est 2169D vita hominum: veno et empto vivitur. Serpsit itaque vitium in innumeros; ut jam tolerabilior commutatio mercium sit, quam morum animorumque. Infecit Syrorum avaritia etiam Romanum exercitum. Nihil enim facilius in alterum transit, quam amor pecuniae, et desiderium habendi: praesertim finitimas opes, quibus vicinus abundaverat. Nec est ulla passio, quae magis virtutem animi effeminet, quam cupiditas divitiarum. Denique versutia laudi datur, paupertas probro habetur. Impedivit hoc vindictae severitatem, quia innumeri reperti tanto furori obnoxii: ideoque Titus qui vallare circumfuso exercitu Syros et Arabes proposuerat, contemplatione multitudinis revocavit sententiam: 2170A ut superioris delicti gratiam faceret, et ne postea committeretur, poenam denuntiaret, verborumque austeritate graviori suos argueret, quod auro succincti et argento, pretiosisque telis nitentes, nec arma sua erubescerent, ut tanto se dedecore dehonestarent. At vero Syros et Arabes increpare, quod immemores Romani nominis, dictu quoque horrida excogitassent: venisse eos ad belli societatem, non ad exercitium flagitiorum. In exercitu Romano non solum virtutem corporis, sed etiam mentis requiri: nec tantummodo fortitudinem in hostem, sed etiam disciplinae normam spectari: ne crudelis, ne impius, ne insolens miles sit: sed ne praedae potius quam victoriae intentus. Ea gravia videri militiae flagitia et vindicari 2170B atrociter. Inter arma quoque leges valere: fide melius bella geri, quae servetur etiam hostibus. Si ergo et armatis debetur, quanto magis precantibus! Proinde caverent ab hujusmodi flagitiis, ne et victoriae exsortes, et salutis fierent. Neque se diutius passurum, ut eorum scelesta flagitia Romanis ascriberentur, qui plus oneri, quam usui forent. Itaque repressit aliquantulum, non exsecuit avaritiam Syrorum, ut arbitrum fugerent, non ut praeceptum foverent. Denique explorato prius si forte Romani militis deesset praesentia, de miserorum visceribus exsecrabile lucrum proferebatur, nec tamen in omnibus sequebatur etiam praedae eventus, sed in paucis, quo crudelior feritas: quia non solum propter opes, sed etiam propter spem lucri plurimi exstinguebantur: 2170C cum latrones ipsi, et saeviores piratae latronibus, a latrocinio temperent, ubi praedam non senserant. Solius enim barbaricae immanitatis est, gratis nocere. Nam et ipsae ferae, ut interficiant, praedam sequuntur. Foris itaque poenae acerbae, intus immanior Joannes.