Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Caput XLVI.
Joanni autem et Simoni et caeteris principibus seditionum 2192C rogantibus, ut paulisper cessare jacula telorum et strepitum juberet; dicendique sibi potestatem daret, ab indulgentia non ahhorreret: facto silentio ita respondit: Serum, nequissimi, tempus ad misericordiam, cum jam quid reservetur, nihil relictum sit. Offerebam vobis, et despexistis, et diffidentiam putastis, non indulgentiam. At ego innoxia aedificia vestro scelere perire ingemiscebam, vulgus ignobile cogi ad mortem dolebam: parcere volebam, vos non sinebatis: suspendebam praelia, vos irruebatis: pacem offerebam, vos non recepistis: alloquebar frequenter, crebro conveniebam. Non pudet dicere, insolentiores vos feci rogando. Quid putabatis? quod Romanae acies vobis cederent, et multitudine circumveniretis victorem omnium terrarum 2192D exercitum? Quota portio orbis pugnavit, quia universum nec regio vestra sustinere poterat, nec sinebat necessitas? Melior enim cura nobis tuendi orbis, quam propagandi. Quocumque eamus nihil est novum, nihil est alienum, quibus omnis terra possessio est. Latrocinium hoc quasi naevum in corpore diu dissimulandum putavimus, aliquando crudelitati auferendum credidimus, ne fulgorem imperii Romani vestra inobedientia et quaedam interpolaret caligo. 2193A Sensistis Romanam virtutem non bellando, sed moriendo. Neque enim in campo vestra vidimus agmina, sed in muro, cum vobis nec claustra prodessent ad tutamentum salutis. Quis enim murus resisteret, quibus oceanus non restitit? Aut quae civitas nostrae obsidioni inexpugnabilis foret septa praesidio murorum, cum Britannias quoque Romana arma penetraverint, muro frementis circumvallatas elementi? Substratus est nobis ille praeruptus aquae mons. Patres vestros, ut Judaicae fabulae ferunt, Rubri maris unda, muri specie transeuntes, circumvallavit: Romana fortitudo murum Oceani perfregit. Non invideo vobis aliena beneficia. Viderit vos mare et fugerit, ut clausi ab hoste fugeritis, quia perrumpere hostem non poteratis, nec sustinere. 2193B Nobis fuga Oceani damno fuisset, si fugisset. Gessimus ante bellum cum fluctibus; insanum mare ante superavimus, quam ad hostem perveniremus. Excepit nos Britannia, victores elementorum. Quibus illi fidebant, nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse Oceanus accederet. Sed forte virtute corporis praesumebatis. Numquid vos Germanis fortiores, quos septos Alpium muro, fortitudo Romana in servitutem deduxit? Nec illa similia Tauri montis acclivis collibus, aut Canopeis agminibus Aegyptiorum, cum quibus vobis bellandi usus est. Supra nubes ascendimus, et de nube descendentes populos vicimus: aerium cunctis aperuimus iter. Iter aequoreum vobis non invidemus, dummodo illud triumphantium fuerit, hoc fugientium. Romanae itaque 2193C virtuti consederunt montes, amnes exaruerunt, amisso cursu quem natura direxerat, et inflexo quo victores jubebant. Conversus sit Jordanis vester, ut dicitis, atque in fontem reverterit, ut vobis iter panderet: non eo Cloelia Romana virgo eguit, quae ruptis vinculis hostem evasit, et fluvio decurrens Romanis se intulit castris. Nec incendia vestra miramur, de quibus Hebraeos pueros evasisse, maximos edere cantus soletis. Mucius noster nullo cogente manum admovit ignibus, nec removit, donec victor incendii, miraculum hostibus suis infunderet fortitudinis, quae flammas non senserit. Denique pacem rogarunt, qui triumphum sperabant. An vero coelestia illa vos extulere pabula, et esca pluviarum adversus virtutem Romanam? Sed considerare decuit altricem ipsam 2193D orbis terrarum Africam esse subjectam Romanae fortitudini. Nobis servit, quae omnes alit: in nostra potestate est fames omnium, et victus universorum. Quod natura omnibus dedit, virtus Romana jus suum fecit. Ipsum Annibalem perculit, in exsiliumque coegit, quem non capiebat orbis terrarum. Angustior civibus Africa fuit. Non idoneae ad demorandum visae Hispaniae; arcta vianti Gallia, indigna Italia amicitiae foedere et societatis consortio. Jactetis liceat, quod flumina militaverint vobis, et coelestes potestates pugnaverint: nos Annibalem 2194A inequitantem fluminibus vicimus atque intonantem undis. Ipsius tempestatibus quatiebatur mundus. Et ille muros nostros armis pulsabat. Neque vero necessarium fuit, ut hostes nostri, sicut Assyrii vestri dormientes exstinguerentur, sed praeliantes. Non enim in somnis victoria quaeritur, sed in praelio: non virtutis adorea est, ubi fortuita gratia. Hostes nostri non aquarum rutilo decepti renitentium ad solis exortum, in manus nostras inconsultius inciderunt, dum fusi sanguinis specie nos exstinctos putaverunt: sed scientes et ad bellum parati, campos terrarum corporibus suis texere, ac proprio sanguine repleverunt. Quae vos fortitudo in tanta posuit insolentia? Non videbatis eos servire nobis, qui vobis imperitarunt? Aegyptus quae vos affligere solebat, 2194B nobis annuum pendit tributum, et viam praebet usque ad Indicos tractus, extra orbem terrarum egredi atque alterum orbem quaerere, maris secreta, solis oceanique ultima, et alterius orbis incolas nostro imperio adjungere. Quid Antiochi regnum, qui vos gravibus suppliciis affecit? Jus quoque ipsum ereptum religionis: nos ipsi vobis refudimus, gloriosius arbitrantes imperare regibus, quam regnum tollere. Ipsa sedes dominorum vestrorum Antiochia, nonne studiose suos repudiavit, et nos dominos elegit? Vos ipsi nonne ad nos confugistis, ut illos dominos fugeritis? Non ipsi vos suscepimus, et adversum illos defendimus? Servimus vobis, ut vestris legibus viveretis: dedimus potestatem vestris inservire cultibus. Sacra vestra scire noluimus, sed 2194C honoravimus. Postea rebellandum putastis. Pompeius templum coepit, sed non diruit: urbem occupavit, sed integra omnia reservavit donaria. Pro quibus, o gratia socii! hanc vicem nobis rependistis, ut tertio rebellaretis? Fuerit Nero despiciendus, sed non in uno Romana virtus expendebatur: sed habebat militem Vespasianum, qui jam ad pacem revocaverat Gallias: tam fortis in praelio, ut per illum et Nero vinceret, per illum Nero esset hostibus formidabilis: tam fidelis domino principi, ut solus imperium non quaereret, quod solus merebatur. Sed Cestius laeserat: querelam deferri decuit, non arma irrogari. Missus pater Vespasianus, qui improvisus potuit in imparatos se effundere: Galilaeam circumibat, longinqua exurebat, ut vos deponeretis insolentiam, 2194D veniam postularetis. Ostendit virtutem, et cum universos clausos teneret, Aegyptum petiit, ut inducias resipiscendi daret. Insolentiores vos nostra absentia fecit, quia nos occupatos putastis. Sed numquam ita occupati sumus, ut absentes simus orbi terrarum. Nam et absentes adsumus, et longe positis propius assistimus. Namque ut anima in corpore omnia membra vivificat sua, sic Romana providentia omnibus imperii sui partibus adest, et totum orbem Romanum, tamquam praesens gubernat. Nam si singulis animis illa vis divina regendi corporis virtutem 2195A dedit; quanto magis Romano vigori, quo quasi unum totius imperii nostri corpus animatur, tuendi ejus vitalem quamdam substantiam subministravit! Suspensum itaque bellum vos reparastis. Profecturus itaque pater ad urbem Romam, a tyrannis recipiendam, me a sua divisit societate, ne vobis suae pietatis exsecutor deesset. Veni ad bellum specie terrentis, affectu rogantis. Quoties a moenibus vestris vocavi exercitum! Quoties postea a penetralibus templi retraxi! Quoties restinxi incendia! Quoties monui! Sed numquam audistis. Nunc me demum rogatis, quasi jam quidquam supersit, quale jam consumptum est, et tamen a caede, incendio, direptione exemi militem. Quid desideratis? quid adhuc statis armati quasi daturi leges, non accepturi? Si deditionem 2195B petitis, deponite arma, jam non metuenda victoribus, sed superba victis, et plena insolentiae: ut armati rogetis; quasi de fide nostra dubitandum vobis sit, aut adhuc virtutem lacessitis, bellum minantes? Populus exstinctus est, templum ardet, urbem tenemus. Quid reliqui speratis, nisi ut vita vobis donetur? Proinde ponite arma quasi victi; vivere vobis donabo, etsi non mereamini, quia noluistis quae vestra sunt vobis conservare. Tunc illi petere coeperunt, ut sibi obstrictis sacramento, ne umquam se Romanis traderent, egrediendi per murum potestatem daret, quo cum suis familiis in desertum pergerent, urbem Romanis cedentes. Eo commotior Titus: etiamne, inquit, conditiones nobis imperatis? Quin potius defensate patriam, 2195C adestote templo, omni virtute insurgite, servate sacramentum mortis, quando vitae repudiastis. Et simul jubet insurgere Romanos in necem hostium. Plurimi coepere graviore victorum indignatione labefactari: tradiderunt se tamen Zarae regis filii, et fratres ejus, et plurimi cum ipsis de plebe. Nec Titus, quamvis excitatus ad iracundiam, propositum suum solvit contuitu regalis fastigii, sed recepit confugientes: solius tantum pietatis (quod maximum est) lucrum fecit. Nam praedam omnem domus regiae seditionis auctores diripuere, ut nihil ex ea ad Romanos perveniret.