De Fato.
CXV
2347 Deest in Mss. secundi generis.
.—Nihil tam contrarium christiano, quam si arti matheseos adhibeat curam. Haec enim inimica dignoscitur Dei legi. Si enim
nascuntur qui mali sint, et e contra qui boni sint; frustra lex data dicitur: et non solum hoc, sed et injustus habebitur
Legislator. Qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere, sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique
legem videtur dedisse, ut haberet occasionem qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret. Utquid enim prohibet quod scit
averti non posse? Aut quemadmodum damnat hominem qui non fecit quod facere non potuit? Si autem injustum videtur, ut est,
quia istud de Deo sentire nefarium est; recte et salutari ratione legem dedit, sciens posse hominem continere se ab eo quod
prohibet lex. Ergo quia juste legem dedit, non est utique iniquus cum vindicat. Itaque si legi Dei fides commodanda est, quia
juste probatur data; ars matheseos evitanda et fugienda est. Hanc enim astutia et subtilitas invenit diaboli. Quia enim aperte
repugnare non audet auctori, tergiversatione id agit, ut et Deo injuriam faciat, et hominem legi inimicum constituens, morte
mulctet secunda. Qui ergo Dei auctoritati cedit, et factum ejus retractari nefarium ducit, legi ab illo datae obtemperat,
die noctuque studiis ejus insistens, nec aliquid adversum respicit, non dubitans quia potens est homo praecepta ejus servare.
Nam hi qui peccare gestiunt, occasionem quaerunt quomodo peccata sua a se faciant aliena; ut dum naturae quasi imputanda peccata
sint, immunis esse a poena videatur peccator. Hoc propositum horum est qui desperatione promissae futurae vitae, praesenti
desiderant frui voluptate. At hi qui freti fiducia fidei, spem futurorum exspectant, hoc implere contendunt, quod in primordio
renascibilitatis polliciti sunt, ut abrenuntiarent pompis et voluptatibus satanae. Quanta ergo subtilitate usus est satanas,
ut promptiorem hominem ad peccandum faceret, per quod invidiae suae expleret nequitiam? Dum enim audit sic se natum esse ut
peccet, et Deum non ignorat esse justissimum, credit se impune peccare; quia qui justus est judex, non damnat eum qui imperante
natura peccavit. Nec quidem ejus peccatum dicendum est, quod alius egit per illum. Sic deceptus est homo: peccatis enim pressus,
factus est morti obnoxius. Igitur tollit omne hominis bonum, qui tollit et malum. Si enim peccator non habet poenam, nec justus
coronam. Utquid laudantur boni, et reprehenduntur mali? Si enim hujus naturae est ut peccare non possit, quid laudas in illo
quod non est ejus? Et utquid condemnas in peccatore delictum, cum scias non ejus esse quod peccat? Quid nisi injustus erit
qui bonum laudat,
2348 et malum accusat? Sed forte dicatur e contra, Bonam naturam in homine laudo, et malam condemno: quia et vinum bonum laudatur,
cum per naturam bonum sit; et malum recusatur, cum illud aeque natura hoc praestet. Si ita esset, nihil erat reprehensionis
causa, ut sic laudaretur justus, nec corona dignus judicaretur: neque ita accusaretur injustus, ut poena dignus diceretur.
Porro autem et in praesenti et in futuro justos remunerari scimus et legimus, et injustos poenis subditos concremari: quod
injustum utique videretur, si iste qui naturae suae rem gesserat, igne ultore poenas pateretur; aut alius qui aeque naturae
suae rem exsequitur, praemiis afficeretur. Si autem laudandus est bonus, quia quod naturae suae erat fecit; laudari debet
et malus, quia et ipse similiter quod naturae suae erat, gessit, ut unusquisque permanens in eo quod factus est, laudetur.
Quia si in quo factus est manens vituperabilis habetur, auctorem tangit vituperatio, qui talem nasci fecit qui displiceret.
Quod si jure remunerandus est justus, et condemnandus injustus, jam non naturae respondetur, sed voluntati: quia natura libera
est, voluntas autem in causa est, quae sensibus accessus patitur et recessus; ut injustus videns coronari justum, se autem
damnari, sibi imputet, qui contra legem sensibus credens malum fecit, cum potuit facere bonum. Numquid poterit accusari sol,
quia urit; aut aqua, quia infrigidat? Aut numquid remuneranda est aqua, quia siti affectos homines recreat; vel praemiis afficietur
sol, quia reficit homines calore suo post frigus? Quod enim naturae suae est, faciunt: unde nec damnantur, nec laudantur;
aliud enim facere nesciunt. Sed quoniam non ita est ut aestimant stellarum speculatores, ratio actuum probat. Non enim inveniri
potest qui bene faciat semper; aut male. Tunc enim videretur sic natus ut bene ageret, si irreprehensibilis permaneret; et
ita digne aestimaretur ut esset malus, si in eo duraret ut male faceret semper: at cum et illum, quem bonum putas natum, aliquoties
videas male agere; et hunc, quem malum natum dicis, nonnunquam cernas facere bonum, quomodo hoc verum probas, ut malus malus
sit, et bonus bonus, nisi quia hoc magis certissimum est, quia ubi animum quis dederit, in eo proficit? Nam et causae sunt,
quae generant peccata, ut aut invidia quis litiget, aut inimicus existat. Illa autem quae a lege prohibentur, non palam neque
manifeste, sed occulte admittunt. Quare, nisi quia reverentur legem? Sin vero, ita ut asserunt, ad hoc nati essent ut male
facerent, non quaererent latibula, neque aliquam legi reverentiam exhiberent; sed passim ea facerent quae cogeret natura.
Sed cum videas procurari peccatis, et excogitari ut possint latenter admitti; et loca enim et personas et tempora eligunt,
ut mali propositi impleant voluntatem; simili modo etiam boni judicio quodam et bona opera sua discernunt, ut pro tempore
et causa alicujus bonum suum distribuant: quod utique non jam naturae imputandum est, sed quae in natura est voluntati. Si
autem naturale esset, cessaret judicium. Nam si rem plenius discutiamus, qui nunc justi sunt, injustos illos prius fuisse
ostendemus: data autem opera immutati sunt. Ipse etenim Abraham per fidem justificatus legitur (Jacobi II, 23, et Rom. IV,
3) . Ante ergo non fuit, quippe cum patre suo duce idola coluisse intelligatur. Et Zachaeus utique, cui post vulgarem vitam
testimonium perhibet Dominus (Luc. XIX, 9) . Et vas electionis, qui istud etiam fatetur, dicens,
Eramus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) : quia cedit voluntas pro natura. Ex voluntate enim quis judicatur, non ex natura. Sine dubio et omnes martyres
et justi facti sunt boni; quia non fidelenati, sed renati sunt. Et quantos scimus turpis vita fuisse, et prodigos cultores
luxuriae, qui nunc continentes et sancti sunt? Accedente enim timore Dei, vincuntur vitia, quae prius dominabantur. Quantum
autem possit timor legis, hinc advertamus. Ante Juliani
2349 edictum, mulieres viros suos dimittere nequibant. Accepta autem potestate, coeperunt facere quod prius facere non poterant;
coeperunt enim quotidie viros suos licenter dimittere. Ubi latuit fatum tantis temporibus? Timore credo legis occultabat se.
Illud autem quomodo subintravit, quod tradidit Moyses? Dormientibus credo fatis. Tanta enim tradita sunt illis servanda, et
talia qualia nulla gens habet praecepta. Et ne hoc aliquis ad plagam coeli referendum putet, in omnem prope orbem dispersi
mandata legis suae custodiunt. Haec praecepta contra fata sunt. Non enim forte fuerunt tribus millibus annis et supra a constitutione
mundi: postea autem data, permanent usque in finem. Quod ergo tot millibus annis non fuit, quomodo coepit? Stellarum enim
cursus a constitutione mundi est. Et quid illud est, cum tanta multitudo Judaeorum sit per totum mundum, nemo immutetur ex
his ut fiat gentilis, cum videamus ex Paganis, licet raro, fieri Judaeos? Ecce quantum pertinet ad ritum Judaeorum, exclusum
est fatum; quia et extra fatum esse coeperunt, et in eo permanent. Quid videtur de Sodoma et Gomorra, quorum qualis fuerit
exitus, vindicta obtutibus adjacet (Gen. XIX, 24) ? Sic fuit ut omnes spurcitiae infamia aspersi, divino igne consumerentur.
In cataclysmo omnes unius fati fuerunt, ut omnes una morte et eodem tempore cuncti perirent, excepta domo Noe (Id. VII) .
Et omnis exercitus Pharaonis uno decreto natus dicetur
2349 Sic Ms. Colbertinus. At editi,
damnatus dicitur.
, ut ineptus error matheseos vindicetur, quia demersi sunt in Rubro mari cum suo rege (Exod. XIV, 24) . Et alia quanta exempla
sunt quae praetermittimus, quia ad satisfactionem sufficiunt duo exempla; quanto magis tot mysteria? Nam et cunctae gentes
diversa habent instituta: et quod alibi licet, hic non licet; et iterum, quod hic licet, alibi non licet. Hic enim in urbe
Roma
2349 Romae haec scribuntur: cum alio in loco scripta sit quaest. 84.
et finibus ejus, quae sacratissima appellatur, licet mulieribus viros suos dimittere, cum cautum sit in lege divina, ut ne
viri quidem hac potestate uterentur, excepta fornicationis causa (Matth. V, 32) . Ecce in hac re meliores sunt Barbari. Quod
et hic servari posse non impossibile est, quia prius servatum docetur. Mutatum est ergo fatum, quia coepit licere quod ante
prohibitum erat. Et eunuchos in regno Romano fieri non licet, apud alios licet: quia autem et hic possent fieri, in absoluto
est; nam factum licet occulte probatur; si autem cessaret timor, publice fieret. Metus ergo prohibet fatum; vincitur enim,
si quod vult facere non facit. Et Persae mulierum more inaures habent, quod hic inhonestum et illicitum est: quia autem et
hic fieri possit, attestantur antistites Matris, quae appellatur magna; et revera magna fuit, sed meretrix: sed in eo distat,
quia isti cinaedi sunt, illi viri. Et quid dicemus? In omni orbe terrarum hi soli hoc fato nascuntur, ut abscisi in mulieres
transformentur, ut toto mundo isti pauculi inveniantur; quos constat minis circumveniri, et promissis praemiis ad hunc dolorem
et dedecus cogi: si autem ad hoc nati essent, non cogerentur. Persae licitum habent cum filiabus suis convenire, quod et hic
fieri posse ostenditur per id quod a quibusdam factum probatur. Sed quia vindicta intervenit, metu correpti sunt, ne facerent
quod potest fieri, sed non licet. Omne enim quod prohibetur, ideo prohibetur, ne, quia potest fieri, fiat: si autem fati esset,
non posset fieri, neque prohiberetur. Nam si non esset fati et prohiberetur, posse fieri quod fati non est significaretur.
Et quae prudentia est prohibere quod non potest fieri; ac si aliquis prohibeat, ne quis de urbe Romana transvolet in Hispaniam,
aut ne quis humeris montem transferat? Illa autem quae possunt fieri cum non debeant, prohibentur. Mos Maurorum est ut inaures
etiam in naribus habeant feminae; numquid
2350 fati est? Si fati esset, huc translati sic manerent; quia si fatum est, unusquisque secum habet fatum suum: sed quia non
est fati, omnes inde venientes, hic immutantur, videntes turpe istic videri quod illic decorum putatur. Certe apud omnes gentes
numerus, numerus est; terra, terra est; et aqua, aqua est; et aer, aer est; et ignis, ignis est. Numquid potest alicubi reperiri
terra quae non arida sit, aut aer qui palpabilis sit, aut aqua quae non fluxa et frigida sit, vel ignis qui frigidus sit?
Sic ubique Jupiter, Jupiter est; et Saturnus, Saturnus est; et Venus, Venus est. Eodem modo et caetera signa. Ars enim ista
una ratione tractatur ubique: sed quia apud omnes gentes instituta manent, non fatorum ratione quae ubique una est, sicut
tractant, sed hominum excogitatione. Quidquid enim alicui qui primus putatus est apud suos, quod ratione dignum visum est
et aptum decori, statuit quibus praeerat. Inde unaquaeque regio vel gens propria habet quae servet. Sicut Solon et Lycurgus
multa statuerunt quae a Graecis legis more servarentur, quae paulatim deficiente regno eorum oblitterata sunt. Nam regibus
Judaeorum mulae placuerunt ad sessum; Romanorum autem non mulae, sed equi; Garamantum autem, qui supra Tripolim Afrorum sunt,
regibus tauri placuerunt ad sessum: Persarum vero reges vehiculis feruntur; nam veteres reges Persarum, nec videbantur a populis:
et reges Madian camelis delectantur ad sessum, ita ut et colla eorum aureis exornentur torquibus: et per Africam asinis magis
volunt insidere quam equis. Cum omnia ubique sint, non tamen omnia omnibus gratiosa sunt; quia unusquisque eligit quod magis
apud illum habeat gratiam. Nam et nobis ipsis diversa voluntas est, et in vestibus, et in cibis, et in caetero usu, et in
ipsa sententia. Quod ne fati dicant qui multorum diversa asserunt fata, haec res probat, quia frequenter mutatur nobis voluntas.
Quod enim diu amavimus, postea displicet; et diligere incipimus quod prius libenter non habebamus, et facta consuetudine immutati
manemus. Ordinem autem si dicunt esse fatorum, ut sit quid quibus efficiant temporibus per intervalla recurrentia pristina,
ut puta quod hodie faciunt, iterum faciant post tempus: non enim in uno dicuntur manere. Nam per disciplinam et consuetudinem
vincuntur. Mulieribus etenim Romanorum multis temporibus vini usus incognitus fuit. Disciplina enim facta consuetudine confirmavit
sensum suum, ut retineret quod prodesse didicerat. Numquid illis temporibus haec fata fuerunt, et postea mortua sunt, ut cessaret
res bene inventa? Sed non fata haec, sed disciplina invenerat. At ubi recessum est a consuetudine, periit disciplina. Et veteres
Romanorum tantae continentiae fuerunt, ut etiam oblata munera refutarent, bonam famam divitias arbitrantes, et virtutem voluptatibus
praeponentes: et his fatis successum est, aut obierunt; sed non fati fuit, sed disciplinae, quae etiam ipsius fati paedagogus
est. Quomodo enim potest fati esse quod neque ante tempus habuit, neque nunc habet? Et quidem nescio utquid tantam invidiam
fato faciant, ut in omnibus gestis ipsum dicant auctorem, cum sit et non sit. Ubi enim disciplina est, non est; et ubi consuetudo
est, non est; et ubi casus est, non est: ubi autem videtur esse, timore legis vincitur; et libido enim metu compescitur, et
quaestus pecuniae propter Deum promerendum repudiatur. In hac ergo parte negari non potest, quia non potest non esse quod
vincitur: et tamen recte potest dici et in eo ipso non esse, quia caret auctoritate quod vincitur. Itaque Dei legem qui sequitur,
et consuetudinem tenet bonae vitae, huic cedunt omnia quae dicuntur fata. Tantum enim potest consuetudo, ut etiam bestias
mitiget. Nam male vivere volentes, ipsi sibi fata constituunt. Per luxuriam enim et voluptatem fit intemperantia et inquietudo,
quae parit incontinentiam et iracundiam. Et scientes istud
2351 poena dignum, ut immunes se faciant, pudorem passi fatis adscribunt, cum de hac re cogitantibus adjutorium faciant doemones;
quia et hoc statuunt, ut male cogitantibus tribuant effectum: istos fata appellant, non intelligentes quia sunt hominis inimici.
Nam si per sensus non subintrarent peccata ad animam, sed de intus nascerentur, recte omne quod delinquitur, fatorum esse
videretur: cum autem videant, per visum et auditum et per reliquos sensus nasci concupiscentiam peccatorum (adjuvantibus inimicis
qui suggesserunt faciendum quod contrarium est; et non putatur quamdiu fiat: dulce enim videtur cum fit, aut antequam fiat;
perfectum autem apparet esse amarum), quid fatis imputant? Quia autem potest vinci, hinc advertimus. Cogitantibus etenim nobis
et de aliqua re sollicitis, silent inimici, et conquiescit libido: non enim possunt suggerere occupatis nobis. Numquid aliquis
ad aliquam rem alicui dedito aliud suggerit? Non facit, sciens aut se non audiri, aut aporiari quasi importune suggerentem.
Ita et inimici quos constat esse daemones; ii sunt enim dii Paganorum, qui si viderint divinis rebus nos occupatos, non se
ingerunt ad contraria suggerenda, sed in insidiis sunt quaerentes occasionem qua se ingerant. Munimenta ergo sunt animorum
meditatio assidua legis Dei et operatio; quia si otiosos nos viderint a rebus divinis, excitantur ad sollicitandos nos. Ipsi
enim sunt qui per carnem et sanguinem seminant concupiscentias. Quamvis enim habeat caro proprium motum originis suae, quia
non est otiosa
2351 Ita Ms. Colbertinus. At editi,
occisa.
carnalis nativitas; tamen in hac re accedit ad necem hominum adjutorium daemonum. Diversa enim sunt daemonia, et disparem
habentia voluntatem. Quaedam enim sunt quae cum perturbant animos, elidunt corpora: quaedam vero admiscentia se sanguini,
generant animis desideria: alia autem cordi hominis se copulantia, suggerunt cum blanditiis contraria: nonnulla autem sunt,
quae sola corpora obligant infirmitatibus; sicut et illam filiam Abrahae, quam Dominus curavit (Luc. XIII, 11-16) . Haec
omnia ignorantes Pagani, fatum appellant; cum diversae sint causae, et ista ab inimicis procurentur, ut quacumque ex causa
irritetur homo, et subjiciatur passionibus. Sed fatum bonum appellant, cum bene temperata sunt corpora, aut affabilitate commendantur,
habentia gratiam quamdam: malum autem fatum esse, si plus caloris habeant, aut humoris; aut si quis non sit aspersus gratia,
sed magis ad detrimenta paratus, quos infortunatos vocant. Fac vera esse. Videmus enim haec etiam in animalibus, ut plus habeant
caloris: sed animalia non sunt rationalia sicut homo, ut possint adhibita cura corpus suum temperare. Ideo enim imperator
est corporis animus, ut gubernet illud retinaculis legis divinae. Ea enim quae sive impulsu carnis, sive ab inimico suggeruntur,
non esse utilia lex ostendit divina. Quam ideo adjutorio dedit Deus, ut dictantem inimicum mala, quasi bona respicientes legis
praecepta, illum intelligamus esse seductorem, quia aliud suadet quam docet lex. Sic ergo frenatur corpus, ut quia fervet,
minus illi detur, et a deliciis retineatur. Sicut enim corpus febricitans si accipit escam aut potum, increscit illi calor;
ita et hujusmodi corpora quae sanguinis fervore uruntur, vehementius exardescent, nisi fuerint gubernata. Igni enim si deest
esca, sopitur. Animi est ducere corpus. Si autem dimiserit illud ut eat quo vult, praecipitabit ipsum, sicut equus furiosus
negligentem sessorem. Et quia corporis fervor plus exardescit, agentibus inimicis ad deceptionem animae; quia non corpus desiderat,
sed calore suo generat animae desideria; Dei nostri assistentia
2351 Ms. Colbertinus,
ducio.
imploranda est ad tutelam, ut prohibeat eos: quia
non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates (Ephes. VI, 12) : quibus amotis, facile erit carnis et sanguinis motum comprimere.
2352 Exstinguitur enim incendium, si desit materia per quam urat. Illis autem eveniunt quae a mathematicis dicuntur, qui credunt
futurum quod dicunt. Illud enim agitur subtilitate daemoniorum, ut ea efficiant quae antistites illorum dixerint futura, ne
falsi detecti credantur. Circa eos vero qui responsis illorum non commodant fidem, non praevalet effectus eorum: quia neque
ipsi tam intenti sunt, ut satisfaciant eis qui illis non credunt; neque patitur Deus facere illos per quod seducantur fidentes
de Deo, et non credentes diabolo. Omnia enim sic Deus instituit, ut secundum uniuscujusque fidem eveniat, ut arbitrium liberum
maneat voluntatis: ac per hoc qui Deo credit ad auxilium ejus confugiens, nihil ei poterit praevalere; certus est enim in
potestate ejus esse quae fecit, et non audere contra eum quem videt Deum communem habere propitium. Certe fecit Deus mundum,
et solem et stellas creavit, constituens eis cursus quibus gubernatur genus humanum: numquid non habet potestatem imperare
illis, ut aliquando aliud faciant, quam decretum habent? Sic enim ea condidit, ut voluntati subjaceant, tunc demum cursus
decretos exsequantur, si aliud minime fuerit praeceptum: ut si rogatus ab iis fuerit quibus ministrant, per id quod aut importunae
sint pluviae, aut nimia siccitate steriles fructus appareant, jubeat temperari tempus: aut si forte, ut assolet, irato Deo
vivant homines, dum per luxuriam et vanitatem oberrantes non faciunt quod placet Deo, diutissime suspensa pluvia, ut factum
legimus sub Elia et Elisaeo, famem excitet super terram, satisfactione placatus annuat ut imbres irrigent aridam (III Reg.
XVIII, 43) . Eodem enim modo ratio mundi est, ut imperium saeculare. Quomodo enim quidam pressi a rectoribus provinciarum,
ad auxilium Imperatorum recurrunt ut erigantur; ita et homines si adversa sibi viderint tempora, supplices se praebeant Deo,
in cujus potestate sunt omnia. Sed hoc mathematicis non videtur. Aliud enim inquiunt fieri non posse, quam ut sidera decretas
sibi impleant causas: et neque revocari, neque ad aliud impelli possunt, sed semel statuta servant officia. Haec mathematicorum
asseveratio est, ut dicant fata immutari non posse, neque precibus aliquid impetrari; quia semel Deum dicunt statuisse totius
mundi rationem, et ministris sideribus tradidisse, quae neque retro neque ante fieri possunt. Hic est error mathematicorum,
quo et Deum pulsant. Per hanc enim asseverationem negant aliquid posse fieri extra ordinem mundi, ut omnia quae in mundo a
Deo facta leguntur, si a mundi lege discordant, negent credenda: illa autem asseverant quae juxta mundi statuta facta dicuntur,
ut neque virgo peperisse dicatur, neque virga Aaron floruisse et fructum attulisse (Num. XVII, 8) , neque Sara anus peperisse
(Gen. XXI, 2) . Haec enim mundi ratio non habet, quia extra mundi ordinem a Deo facta leguntur. Et quid mirum, si auctor mundi
fecit quod non potest mundus? Sed transgressus videretur, aiunt, rationem quam statuit, si aliter ipse fecisse dicatur, quam
mundo decrevit. Age vero, mundo legem statuit faciendi, aut generandi; numquid sibi? Et humilitas ejus erat, si sic faceret,
sicut ab eo conditus est mundus? Et unde ab eo factum intelligeretur, si mundi lege fecisset quod fecit? Ut autem intelligeretur
a Deo factum, non a mundo, alio ordine factum est. Certe soli decrevit ut incessabiliter impleat statuta spatia, nec habeat
licentiam standi; numquid qui hanc legem ei statuit, non ipsi licebit statuere illum? Certe judicibus statutum est ne liceat
in reum datam sententiam revocare; numquid et ipse imperator sub hac erit lege? Nam ipsi soli licet revocare sententiam, et
reum mortis absolvere, et ipsi ignoscere: quanto magis Deo licere debet quod mundo concedi non debuit, quia Creatoris sui
est famulus? Denique mundus per legem sibi traditam, occidere potest, vivificare non potest; per intemperantiam caecum creare
potest, oculos illi reformare non potest; imbecillem et aegrum facere potest, curare illum non
2353 potest: hoc enim sibi Deus reservavit, unde appareat eum Dominum omnium esse. Ad subruendum enim fatum pertinet, quia mortui
surrexerunt; caeco nato oculi reformati sunt, aegri et paralytici confirmati sunt, et caetera quae facta sunt alia, ut confugientibus
ad Deum, si quid fati esse potest, impedimentum afferre non possit. Dicit enim Joannes apostolus:
Major est, inquit,
qui in nobis est, quam qui in hoc mundo (I Joan. IV, 4) . Rogatus enim Deus, etiam quae statuit amovet. Nam utique statuit in peccatores vindicandum, et tamen deprecantibus
ignoscit; quia ipsi soli licet ligare et solvere. Unde cum soli statio concessa non sit, sub Jesu Nave jussus est stare, et
obedivit ejus imperio (Josue X, 12, 13) , contra id quod sibi in ratione mundi fuerat praeceptum. Sub Ezechia autem amplius
factum legitur; quia ut Ezechias, quod sibi promissum erat, verum esse non dubitaret, signum tale accepit, quod novum esset,
et humanis auribus inauditum. Non enim sicut prius soli jussum est ut staret, sed ut reverteretur retro (IV Reg. XX, 11)
: quod videns Ezechias certum haberet eum posse sibi quindecim annos addere ad vitam, qui de hora nona fecerat sextam. Et
quia contra mathematicos est quod Ezechiae concessum est, negant enim posse addi ad vitam; signum iterum in hac re quod contra
mathematicos esset, accipit. Impossibile enim asserunt aliud astra facere quam habet constitutum. Certe fati esse dicunt servum
habere, aut non habere. Esto. Ab initio mundi haec fata ubi fuerunt? Usque ad diluvium enim et infra multa serie annorum transacta,
non fuit haec conditio servitutis. Aut numquid ex Nini regis temporibus haec fata coeperunt, qui primus dicitur finitimis
bella inferre coepisse, et captos facere servituti obnoxios? Vides ergo postea hoc esse inventum, et non esse fati, sed actus
daemonum; quia si fati esset, ab initio mundi fuisset. Ipsa enim sunt sidera quae facta sunt in initio, et nunc manet cursus
eorum. Et antea vita hominum agrestis erat, nec divitiis studebatur: quomodo nunc astrologi per astra dicunt divites et pauperes
fieri? Numquid mutata sunt astra? At versutia et praestigium est Satanae, ut ea per stellas dicat fieri, quae angelis suis
ministris operatur. Accedente enim tempore quo interitus ei appropinquat, majora adinvenit per quae peccetur. Ecce scimus
laborasse fame Italiam, et Africam, et Siciliam, et Sardiniam; dicant mathematici, si omnes hi unum fatum habuerunt, cum inter
centum ne quidem duorum fata sibi convenire posse dicantur Erubescant, et taceant; et Deo supplices manus tendant, in cujus
potestate sunt omnia. Sed in hoc forte subreptum est fatis? Quid dicamus esse de Pannonia, quae sic erasa est, ut remedium
habere non possit? O infirmitas eorum! quia fide pendula christianos sese profitentur. Dum enim de promissis dubitant, nec
de iis quae facta sunt, cogitant. Si enim ea quae a Prophetis et Apostolis gesta sunt, considerarent, nunquam fabulas mathematicorum
admitterent. Scirent enim omnia in Dei esse potestate, nec terrerentur quando bonis mala accidunt; quia in futuro judicio
remunerabuntur, memores Apostoli dicentis,
Quia per tribulationes, inquit,
oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21) . Contentus enim, et Dei sui exspectans judicium, remuneratus etiam vindicabitur. Si enim in praesenti vindicari
desiderat, aut omni aviditate praesentibus frui copiis, dubitat de promissa vita; ac per hoc in futuro inter perfidos deputatus
poena dignus habebitur. Mundum enim Deus propter exercitium fecit, et omnibus copiis honestavit, duas causas proponens, praesentem
et futuram, coelestem et terrenam, ut ad probationem esset homini: ut qui spreta futura vita praesentem eligeret, carni deputaretur;
qui vero praesenti futuram anteponeret, spiritualibus dignus haberetur; et qui injuste pressus potentia injustorum, querelas
Deo deponeret vel resignaret
2353 Ms. Colbertinus,
reservaret.
, in futuro judicio relevatus spirituali
2354 gloria honoraretur. Unde nullus sanctorum in mundo gloriosus apparuit, neque praesentes dilexit delicias. Hinc Apostolus:
Habentes, inquit,
victum et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI. 8) . Sed qui est christianus, etiam dolet, si felix videatur in saeculo, cum Christianorum dignitas et felicitas
non in terris promissa sit, sed in coelis. Quomodo christianum se dicit, qui non illic gloriari vult ubi promissum est, sed
hic ubi prohibitum est? Si enim expediret praesentibus frui, non utique haec contemnentibus coelestia promitterentur. Qua
ergo spe Christiani mathematicis aures commodant, cum audiant Joannem apostolum clamantem et dicentem:
Nolite diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt (I Joan. II, 15) ? Itaque si haec sunt fidei vel legis nostrae praecepta, ne mundus diligatur, neque ea quae in mundo sunt;
quid est ut quidam nostrum querantur contristati de aliorum felicitate quae est in mundo, quae apud Deum forte infelicitas
est; cum magis gaudere deberent, quia non illis mundus praestat per quae obligati teneantur humanis rebus obnoxii? Felicitas
enim ista, securitatis facultate accepta, divinorum caret sollicitudine. Indiligens enim sit necesse est circa divina oracula,
qui omnibus necessariis refertus, unde sit sollicitus non habet. Alia enim sollicitudine incipere solent laborare hujusmodi,
ut amplificentur in saeculo, quod sine peccato non potest fieri. Si propius autem aspiciatur, videbitur inimicus magis illorum
esse mundus, quos beatos dicitur facere. Vix enim aliquis illorum coelestia cogitat. Gaudendum ergo Christianis est, dum recte
conversantes premuntur in hoc saeculo. Hic enim vincit saeculum, qui contentus quomodo illi evenerit in hoc saeculo, Deo gratias
agit, a quo si qua hic denegata videntur temporalia, reddi speret aeterna. Utquid enim Deus futurum judicium statuit, nisi
ut qui injuste deprimuntur ad tempus, vita aeterna donentur, depressis iis qui per potentiam contemnentes, aut non credentes
futurum Dei judicium, impunitatem esse scelerum arbitrati sunt? Sed fatorum assertores negant futurum judicium. Si enim nascuntur
qui boni sint, et e contra qui mali sint; quid laudas aut accusas, quando neque bonus congressus laboravit ut vinceret, neque
malus negligens fuit ut perderet? Quid enim inter privatos fabulas venditant? Nam judicibus oblati peccatores, nunquam ausi
sunt crimina sua fatis excusare; sed semetipsos reos confitentes, jure se sententiam excipere non negant. Itaque legis auctoritas
rationem calcat fatorum, ita ut ne nominari quidem possint, cum se commoverit lex. Quomodo autem evasuros se in perpetuum
credunt, qui nequiter versati legis divinae severitatem studio quodam ad tempus fugiunt, non cogitantes auctorem legis hinc
dissimulare non posse? Nam hic imago legis est, illic veritas: et qui illudit imaginem, veritatem illudere non potest. Numquid
est aliquis locus sine Deo, aut aliquis manus ejus effugiat? Putant autem blandientes sibi, quia qui hic evadit, jam securus
sit. Et quomodo hoc justum aestimant, ut aliis punitis in talibus causis isti evadant? Certe Deus mundum constituit, et qua
lege uteretur, ostendit. Diligens enim opus suum ostendit ei viam, qua itur ad vitam, ordinans quibus ducibus uteretur; quia
est et via quae ducit ad mortem. Numquid non ergo requirere debet, si ii quos ministros regni sui posuit, eo jure quo constituit
populum ejus gubernarunt; aut si populus edictum ejus suscepit, aut administri fideles inventi laude digni sint, aut infideles
poenis subditi? Similiter et populus lege servata laudatur, aut contempta damnatur. Hoc jus suum, hoc causa exposcit. Quomodo
ergo quibusdam displicet futurum judicium credere? Sed hoc mathematicorum invenit amentia. Quomodo enim possunt futurum accipere
judicium, qui praesenti repugnant; quia judicium in nativitate esse contendunt? Et quia nativitati imputatur praemium, desipiunt
ipsi qui cum quodam judicio naturali bonos et malos non fieri, sed asserunt nasci, peccantibus retribuunt, nec patiuntur
2355A inulta esse peccata
2355B Ms. Colbertinus, sic legit hunc locum:
Et quia veritas computatur praemii resurgit, ipsi qui cum quodam judicio naturali bonos et malos non fieri, sed asserunt nasci,
peccantibus retribuunt, nec patiuntur inulta esse peccata.
—Hanc lectionem admittit Morel, et sic corrigendam judicat: pro,
Et quia veritas computatur praemii resurgit, legendum est:
Et quia veritas cum putatur premi, resurgit. Nemo inficiari audeat correctionem istam esse sensui, si non genuino, at saltem naturali accommodatissimam. M.
. Virgis enim malos et vinculis intus corripiunt, quos foris inemendabiles asserunt natos. An quis prudentum corripit quos
scit emendari non posse? quod quidem aut stulti esset, aut iniqui. Sed ne hoc ipsum fato dicant fieri; qui sub fato est, non
facit quod vult, ut et ipsi naturale nabeant ut vindicent in eos quos sciunt inconvertibiles manere naturaliter; et vere quia
sic dicendum est, ut quidquid fati esse dicitur, stultitiae deputetur. Quam enim stultum est ut cum dicant aliquem malum natum,
nec illum bonum probent quem asserunt bonum natum? Quomodo enim potest bonus judicari, qui rem iniquam facere deprehenditur?
Quid enim tam iniquum, quam ut iniquus credatur, qui negatur aliud potuisse facere quam fecit? Et si omnia sub fato sunt,
quomodo lex subintravit quae non sinat fieri quod fati est? Si enim tollatur lex, passim publice illicita fient, nec potentes
poterunt ferri, nec erit libertas; quia et qui nunc non cogitat malum, sublato timore incipiet malus esse. Denique legimus
legem malorum causa datam. Sed et hoc ipsum fati forte fuit, ut lex daretur? Et qua ratione fata subsistunt, si generant a
quo destruantur? Quidquid fati est, contradicit lex fieri debere. Carent ergo ratione, si contraria sibi generant. Et iniqua
sunt, quia nasci faciunt homines ad damnationem: et si iniqua sunt, auctoritatem habere non debent; quia omne iniquum punitioni
obnoxium est. Aut ne forte legem nihil prodesse dicant, quia qui sic natus est ut malus sit, per legem non potest immutari;
quod si est, lex superflue data est: et quomodo fata rem superfluam fecerunt nasci? quia nihil sine fato
2355C Ita Ms. Colbertinus. At editi,
nihil prodesset fato.
. Itaque fata et pro se et contra se faciunt: quod si ita est, stare non potest quod per inconstantiam rationis non tenet
firmitatem. Sed ne propter hoc legem fata esse voluerunt, ut quos malos fata faciunt nasci, a lege damnentur, ut conveniat
fatis ex lege adhibere punitionem? Ad hoc quid erit quod dicatur, nisi quia et leges et fata proprio judicio condemnari merentur,
si pari injustitia hoc elaborant, ut occidantur qui non sponte, sed fatis agentibus mala fecerunt? Ad hoc lex contradicit,
quia fata propria professione damnanda sunt. Non enim negant eos qui mali sunt, fati esse quod mali sunt. Lex autem usque
adeo adversa est ipsis fatis, ut neget malos fati esse quod mali sunt, sed voluntatis illorum: quamobrem illos puniendos rite
constituit
2355D Ms. Colbertinus,
reos illos rite constituit.
. Nihil ergo legi et fatis commune est, quando a lege negatur quod a fatis asseritur. Qua autem ratione nati dicentur, qui
mathematicos urbe Roma prohibuerunt? quod diu servatum non ignoratur, et certe pagani fuerunt. Quomodo fato fiunt quae contra
fatum sunt? Sed si est fatum, non facit contra se. Isti non habent fatum, qui faciunt contra fatum; et si hi non habent fatum,
non est fatum. Sed est, inquiunt, fatum unicuique praestans qua morte moriatur. Quod si ita est, non est accusandus homicida.
Nam et duplici genere se defendet; quia et ipse fatis agentibus hoc fecit, et ille agentibus fatis occisus est. Sed inter
haec lex pulsatur, quia punit oblatum homicidam. Simili quoque modo nascitur qui adulter sit, et quae adultera, et cui fiat
adulterium. Quod si et hoc sic se habet; etiam nunc lex tangitur, quae punit adulteros: quod si vere fati esset, etiam ille
puniendus erat, qui tale habet fatum, ut adulterium patiatur. Et ipse enim particeps invenitur, quia fatum ejus admisit ut
fieret adulterium.
2356 Aequum ergo erat ut aut simul condemnarentur, aut simul absolverentur. Inter haec injusta lex videtur. Ideo si a Deo sunt
fata, lex non erit Dei; quia hoc non solum Deo, sed nec prudenti convenit id damnare quod fecit. Sed quoniam nemo unquam contra
legem ausus est dicere, vel a Deo hanc esse negare, fata a Deo dici esse non poterunt, quia ista Deus punit per legem. Quando
enim damnatur quod fit impellentibus fatis, sine dubio fata damnantur. Sed animae, aiunt, malae ad hoc nascuntur ut male faciant.
Esto. Sed non deberent malae fato nasci, ut innocentes ab his possent occidi. Si enim illae malae animae essent, nasci non
deberent, sed puniri, ne occiderent innocentes. Sed non animae, quas malas fingunt, innocentes occidunt; sed fata, quae sic
faciunt nasci homines, ut occidantur. Ac per hoc non animae, sed iniqua sunt fata; et si iniqua sunt, a Deo non sunt: ergo
a diabolo sunt; et si a diabolo sunt, simul damnanda sunt cum illo. Et quoniam discernere dicuntur singulis, quomodo moriantur,
aut ferro, aut laqueo, aut praecipitio, aut naufragio, vel aliter, multis modis eadem praestant. Nemo enim potest solus ab
omnium fatis discrepare. Quod si quis inventus fuerit discrepare, jam non est fati, sed eventus. Et si in unius morte eventus
est, erit et in multorum; et jam non erit fati. Anaxagoras in pilam conjectus jussu regis contusus expiravit, quod non contigit
ulli hominum. Et Sisarae regi Allophylorum mulier palum in tempora fixit, et ita reddidit spiritum (Judic. IV, 21) . Hoc
modo nemo est mortuus. Et antea cruci homines figebantur, quod postea edicto prohibitum manet. Si fati erat, quomodo desiit?
Quando enim quod fati est prohibetur et non fit, vincitur fatum. Aut si non erat fati, non fato homines crucifigebantur, sed
judicio legis. Et ita est ut non fato homines damnentur, sed convicti a malis suis operibus. Apud Thuscos
2356 Ms. Colbertinus,
Etruscos.
natus dicitur quidam tam formosus facie, quam nemo unquam fuit: et quia vir bonus erat, ne cui in suspicionem veniret, quia
etiam honestarum mulierum oculos illiciebat, faciem sibi septem plagis vulneravit, ut pulchritudinem quae ab omnibus desiderabatur,
damnaret (Valer. Max. lib. 4, cap. 5) . Ecce quomodo si fata sunt, superata sunt. Sed forte dicatur, Naturae fuit ut formosus
nasceretur; fati vero, ut facies ejus vulneraretur. Quod si ita est, jam non nascitur fatum, sed accidens causa est. Et si
accidens est, non erit fati, sed consilii, aut forte eventus, quantum ad reliquas pertinet partes. Nam quid aliud est vincere
fatum, nisi immutare naturam? Quod si adeo utique esset, nec immutari posset, nec vinci. Legitur namque cautum in quodam juris
libello, aliquando mulierem quinque peperisse: quomodo subreptum est fatis, ut huic soli hoc natura decreverit, quod non erat
fati? Quod si fati fuisset, aliquantae hac sorte oneratae fuissent. Et cum quidam ad peregrina loca proficisceretur, uxorem
suam amico quem fidelem sciret, commendavit, non utique puero, sed maturae aetatis. Qui ut diligentior custos ejus esset,
abscidit se ille, ut cum ea sine cujusquam suspicione caute dormiret. Quid putamus, fati fuisse, an consilii? Sed quomodo
fati fuerit quod contrarium est? Qui vincit enim quod natum in eo est, hic exinanit fatum. Et in studiis certe fatorum vertitur
causa, ut sciat quis aliquid, aut non possit comprehendere. Omnes ergo senatores unum habent fatum; nullus enim senatorum
sine litteris est: et gentes quae sine litteris sunt, unum habent, et omnes servi unius sunt fati; nemo enim servorum est
senator. Sed si quod nascitur dicitur fatum, quidquid accesserit, extra fatum erit. Aut si quod accidit, ex fato venit, quare
per laborem venit? Tunc enim diceretur fati, si invito homini eveniret. Quod enim evenit
2356 Ms. Colbertinus,
imminet.
sine providentia, fatorum dicitur: quod vero excogitatur, et diu pensatur, et exercitiis mediis acquiritur, cur fati esse
2357 dicitur? Eunuchus aliquis natus est, alii fiunt, ubi erit fatum? In illo credo qui natus est: qui fiunt, quid dicendum de
his est? Diversum est enim nasci et fieri. Aut si hi fato facti eunuchi sunt, ille contra fatum natus est eunuchus. Et quare
tam raro eunuchus nascitur, ut incredibile videatur? Quaedam mulier fuit in urbe Roma, quam constat undecim maritos habuisse;
et alius vir qui duodecim
2357 Ms. Colbertinus,
undecim.
habuit uxores; quae fata sunt quae his haec decreverunt? Nam tempore imperatoris Constantini manifestum est puellam in parte
Campaniae immutatam in masculum, et Romam perductam: quae hoc fata fecerunt? Alia ut opinor quae vos nescitis. O si de hoc
nomine taceretis, et aliqua eventui et casibus remitteretis, quaedam providentiae concederetis! Nam tantum potest virtus et
industria animorum, ut non solum naturae resistat, verum et seipsam emendet aut inemendet, quia habet judicium sui. Traduntur
enim mulieres Scytharum, quae Amazones dictae sunt, cum viri earum occupati bello longinquo diu abessent, propter sobolem
se miscuisse servis, et omnem marem natum necavisse relictis feminis, ita ut nulla lanificio operam daret, sed ab ineunte
aetate palaestra et armis imbuerentur. Harum tanta virtus in rebus gerendis fuit, ut per multam seriem annorum regnantes,
nonnullas gentes subigerent, Asiamque omnem sub tributo ponerent. Quid ad hoc poterit dici? numquid haec fati fuerunt, quae
per tot annos sic gesta sunt, ut omnia quae fati putantur esse, exinanirent? Primum, ut contra naturam mulieres spretis viris
regnarent; deinde quod servis mixtae sunt propriis; tertio, ut omnes nati masculi necarentur, feminae vivificarentur. Tanta
eas prosperitas est secuta, ut sine viris regnum coeptum magnis copiis, magnis temporibus propagarent. Certe hoc factum a
constitutione mundi nunquam factum est, nisi in Scythia tantum: ne forte dicerent, quia cum mundus innovatur post annos mille
quadringuntos sexaginta, sic haec veniunt; quippe cum mundus jam sexto millesimo anno agitur, quamdiu quod imitatus quis fuerit,
facit. Nam Crassus Agelastus dictus est, quia semel traditur in vita risisse. Cur Junius, Brutus est cognominatus? Quia sagaci
consilio stultum se simulavit, ne a superbo rege propter pecuniae suae magnitudinem occideretur. Tempore Constantini morionem
se triginta annis finxit quidam, qui Samatius
2357 Ms. Colbertinus,
Samsucius.
vocabatur, ut imperatorem, sicut ipse postea dixit, a taediis suis avocaret. Ubi est ratio fatorum, quando unusquisque quod
vult facit? Exclusa est. Illud autem quale est, quod fatorum assertores supplicationibus sunt devoti, cum sint his adversae?
Nam et annos suos his commendant, et de nuptiis, et de profectione quaerunt, et de emptionibus, et de dignitatibus. Quod si
fati est, quid oras, quid supplicas, quod etiam te invito futurum est? Sed quaero, inquit, an debeam emere. Ergo non in fato
consistit quod tunc facere debere te dicis, si didiceris expedire. Nam si fati est, frustra quaeris, quod velis nolis, quaeras
non quaeras, facturus es. Quod autem nec apud eos ipsos fixa est ista asseveratio, idcirco incerta tentant, ne aliud verum
inveniant quam tractant. Sed prudentiores qui inter eos videntur, non propter fata, inquiunt, supplicamus, cum ea minime immutari
sciamus, sed horum causa quae juxta fata sunt, ne faciant nobis aliquid adversum. Age vero, si nescio quis bonum fatum habeat,
et juxta se sit aliquid quod videatur contrarium, quid poterit esse, cum fatum bonum immutari negetur, sicut et malum? Certe
hoc quod juxta fatum est, ne noceat supplicatur; nocebit enim nisi fuerit supplicatum: quomodo ergo illud fatum immutari negatur,
quando hoc quod vicinum est, timetur? nec enim timeretur, nisi illud immutari posse crederetur. Sed quia in eo magis causa
consistit, ne fatum mutari dicatis, sine dubio, sine causa supplicatis. Videte autem ne hoc fati sit quod supplicatis, quia
sine malo solet esse
2358 quidquid fato assignatis. Certe non mala res est supplicare: cur ergo non fati esse dicatur? Si ergo fati erit quod supplicat,
cujus erit supplicare, et non impetrare? quia si fati erat, impetrare deberet quod supplicat. Si autem fati est supplicare
et non impetrare, stultum est fatum; quia supplicare facit hominem, quem scit non impetrare. Quod si nescit an possit impetrare,
quod illum facit supplicare; improvidum erit fatum, et carens ratione: quia omnis ignorantia insipientia est, insipientia
vero stultitia est. In hanc partem cadit omnis tractatus Paganorum. Viderint Pagani, qui circumfusa caligine non vident lumen.
Antiquo enim errore circumventi, veritati quae prius latebat, aures accommodare detrectant. Quid de quibusdam christianis
dicemus, qui in Salvatore, ceu solo nomine mutati, pristini erroris vindicant vanitatem, in tantum hebetati, ut ipsum Deum
sub fato egisse contendant, dicentes, Ipse dixit,
Nondum venit hora mea (Joan. II, 4) : ut hora haec non voluntatis, sed fatalis conditionis fuisset necessitas, cum ille voluntatis suae horam
significaverit, qua se tradi
2358 Ms. Colbertinus,
pati.
permiserit. Denique ait:
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18) . Cessat ergo fatalis necessitas, ubi potestas est voluntatis. Et quomodo Salvator appellatur a nobis, si fati
sunt quae agimus, vel accidunt nobis? Quia ideo Salvator dicitur, quoniam ostendit nobis viam salutis: itaque si ab hoc ostensa
est, non fati fuit quia prius latuit. Et quod fati esse dicitur, ex improviso evenire contendunt. Hoc enim fidei meritum est,
quae non potest dici ex fato, quia quod creditur, aliis saeculis auditum non fuit. Fata enim hoc dicunt praestare, quod in
conversatione hominum vertitur. Hoc autem qua ratione praestare posse dicuntur, quod ignorare deprehenduntur? Hinc est unde
Apostolus ait,
Quem nemo principum hujus saeculi cognovit (I Cor. II, 8) . Hi sunt principes et potestates, malos angelos sub se habentes, qui sub nomine fatorum voluptates suas
efficiunt, prout eis libitum fuerit, sicut et assolent malefici confiteri. Sunt enim quos diligunt, alios non amant, quosdam
oderunt. Et unicuique hoc suggerit unusquisque quod diligit, quia et ipsi diversas habent voluptates; aliis libidinem diversi
stupri, aliis munera, aliis voluptatem, aliis petulantiam, aliis iram, quibusdam avaritiam, aliis lucra, aliis damna procurant,
aliis charisma, aliis odia, necnon et impedimenta. Et aliquando certis temporibus satiati quiescunt in otio: aliquando vero
ratione, aliquando occupatae menti non se ingerunt; quia non dominantur, sed subrepunt opportunitatem quaerentes qua capiant.
Igitur voluntatis arbitrium liberum est, sed dum quodam desiderio negligentes circa nos ipsos efficimur, sollicitantes suadent
nobis adversa: maxime si cogitare nos aliquid quod legis divinae non est invenerint, veniunt in eo ipso adjuvantes ut impleamus
quod prohibet lex. Nam si timor Dei in animo sit, nec caro, nec sanguis, nec principes, nec potestates praevalent; quia Dei
adminiculis sic eos persequuntur, ut non cum labore vincantur. Si autem potestatis nostrae non essemus, quomodo diceret Dominus,
Petite, et dabitur vobis: omnis enim qui petit, accipiet (Matth. VII, 7, 8) ? Si ergo qui vult petere, accipiet, jam non est illud quod solet dici, Non quae volumus, sed quae data
sunt habemus: quia voluntas a Salvatore incitatur ut petat, et accipiat quod petierit. Fati autem hoc esse dicunt, ut sive
petat, sive non petat, fato tamen quod aut malum aut bonum est, consequatur. Dominus autem hoc excludens, ait:
Filia, fides tua salvam te fecit (Id. IX, 22) . Non jam fati sit, quando fides percipit, beneficium. Et iterum,
Si credis, ait,
omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22) : in voluntate utique posuit meritum; quia fidei bonum est, non naturae. Fides autem res accedens est, quae
excitat ad exercitium voluntatem; ut quia in natura non est, voluntas quae in natura est, suscepta fide, meritum ei collocet
apud Deum. Ita
2359 enim est natura hominum sicut lapis, qui cum ignem non habet in substantia, habet tamen in potentia, ut opere creet quod
non videtur habere, quia non existit, sed quasi in semine; ita est in potentia ut per exercitium generetur, et si defuerit
exercitium, non fit; quia et semen nisi exerceatur non generat, sed ipsum solum manet. Accessio ergo facit ut generet. Ita
et homo fidem non habet in natura, sed semen fidei habet, quod nisi fuerit provocatum et excitatum, fructum non dabit, id
est, fidem non habebit. Mathematicorum enim fatis
2359 Ms. Colbertinus,
fabulis.
credentes, fidei semen exterminant, quod et Creatori et justitiae ejus testimonium perhibet. Opus enim opificem cognoscit,
et aequo jure amoreque et facto testatur. Fugiendum omnibus modis ab hac arte monemus. Curiosi etenim ejus, inimici Dei sunt,
et sine sollicitudine nunquam sunt: semper enim suspensi exspectant quod minime certum sciunt. Nos autem qui de Deo omnia
prospera credimus, et si qua adversa exstiterint, ejus nutu comprimi, suppliciter vivamus securi de ejus protectione; nec
tamen nescii quia et si quid adversum bene nobis agentibus evenerit, toleratum proficiet ad coronam.