Aurelius Prudentius Clemens, d. nach 405.
25. (4. ) Versus de Natale Domini.
27. (6. ) Incipit Versus omni Hora.
28. (7. ) In Natali Innocentum.
33. (12. ) De sancto Laurentio.
34. (13. ) De sanctis Petro et Paulo.
35. (14 a. ) Hymnus beati Vincentii Martyris.
36. (14 b. ) De sancto Vincentio.
37. (14c. ) De sancto Vincentio.
38. (15 a. ) Tersus ante Cibum. (Cathem. III, 1
39. (15 b. ) Hymnus ante Cibum. (Cathem. III, 1-20 86
40. (15 c. ) Versus in Pascha ante cibum. (Cathem. III, 1
41. (16 a. ) Versus post Cibum.
44. (17. ) Versus Ieiunantium.
45. (18. ) Tersus post Ieiunium. (Cathem. VIII, 1
(Peristeph. II, 18, 397, 398; 21
32; 549, 550).
1. En, martyris Laurentii Armata pugnavit fides, Postquam vapor diutinus Excoxit exustum latus.
2. Fore hoc sacerdos dixerat Iam Xistus affixus cruci Laurentium flentem videns Crucis sub ipso stipite:
3. Desiste discessu meo Fletum dolenter fundere; Praecedo, frater, tu quoque Post hoc sequeris triduum.
4. Extrema vox episcopi Praenuntiatrix gloriae Nihil fefellit, nam dies Praedicta palmam praestitit.
5. Hinc, sancte Laurenti, tuam Nos passionem colimus, Quod quisque supplex postulat. Cunctis favendo proroga.
6. Deo patri sit gloria Eiusque soli filio, Cum spiritu paraclito Regnans per omne saeculum.