Fulbertus, Episcopus Carnotensis, d. 1028.
212. (2). In Nativitate Domini.
213. (3). In Epiphania Domini.
215. (5). In Resurrectione Domini.
1. Organum mentis tibi, quaeso, nostrae Temperans plectro moderare linguae, Cuius ad laudem cupide movemur, Spiritus alme.
2. Tu Dei patris genitique pura Caritas, qua se pariter benigne Confovent et, quae bona audit auctor Esse creata.
3. Tu fidem spiras, sacra iura dictas, Gratiae largus venia reperta, Victor errorum, probe veritatis Testificator.
4. Cum venis, culpam lacrimae sequaces Diluunt, vitae recalescit ignis, Atque compuncti cremat ara cordis Tus pietatis.
5. Gloriam trinae monadi canamus, Cum Deo divae genitore poli Flamini nec non ab utroque fuso Corde fideli.