Fulbertus, Episcopus Carnotensis, d. 1028.

 211. (1). Precatio ad Deum.

 212. (2). In Nativitate Domini.

 213. (3). In Epiphania Domini.

 214. (4). De sancta Cruce.

 215. (5). In Resurrectione Domini.

 216. (6). De Spiritu Sancto.

 217. (7). In Nativitate B. M. V.

 218. (8). De sancto Carauno.

 219. (9). De sancto Martino.

 220. (10). Prae Gaudio Pacis.

 221. (11). Oratio pro Rege.

 222. (12. ) Kyrie rex genitor.

214. (4). De sancta Cruce.

Vexillum regis venerabile cuncta regentis, 0 crux sancta, micans super omnia sidera caeli, Mortifero lapsis gustu quae sola reportas Antidotum vitae, fructum suspensa perennem, 5 Te colo, te fateor venerans, te pronus adoro. Christus principium, finis, surrectio, vita, Merces, lux, requies, sanctorum doxa, corona, Pro servis Dominus redimendis hostia factus, In te suspendens per lignum toxica ligni

10 Purgavit clausae reserando limina vitae.

Tantae pars ego sum libertatis, bone pastor, Sed mala semper agens nunquam tibi digna rependi. Heu, mihi iam bibulae numerum transscendit arenae Sarcina multorum, mihi quae crevere, malorum !

15 Sed quia peccantis potius bona quam mala quaeris, Plusque tibi peccat, spem qui peccando relinquit, Ad te confugio, tibi supplico confiteorque. Parce, precor, miserere mei, miserere meorum, Defuncti qui sunt et in hac qui luce, parentum.

20 Qui bona fecerunt mihi pro te, centupla redde, Qui mala, convertens peccamina cuncta remitte, Omnes hoc signo qui te venerantur et orant, Dirige, sustenta, custodi, protege, salva. Da, procul a nobis elatio sistat ut omnis,

25 Quo tibi submisso placeamus pectore semper. Protege nos iugiter ventosae laudis ab aura Et nobis dignas confer tibi solvere grates, Invidiae maculam de mentibus ablue nostris Infundens nobis ignem caelestis amoris,

30 Irae compescens stimulos fac nos patientes

Tristitiamque fugans in damnis spem retinentes. Crimen avaritiae nobis dona fugiamus, Ut pietatis opus placite tibi ferre queamus. Ingluviem ventris nos vincere sobrietate

35 Luxuriaeque luem casto concede pudore,

Ut per te mundi, per te quoque viribus aucti Constanter vitam studeamus adire supernam.