DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 1

Argumentum

Primo ergo vestra requirebat excellentia, si liceat vobis aliquo tempore, et quo exactionem facere in Iudaeos.

Ad

Ad quam quaestionem sic absolute propositam responderi potest, quia licet, ut iura dicunt, Iudaei merito culpae suae sint vel essent perpetuae servituti addicti, et sic eorum res terrarum domini possint accipere tanquam suas, hoc tamen servato moderamine, ut necessaria vitae subsidia eis nullatenus subtrahantur; quia tamen oportet nos honeste ambulare etiam ad eos qui foris sunt, ne nomen domini blasphemetur, et apostolus fideles admonet suo exemplo, ut sine offensione simus Iudaeis, et gentibus et ecclesiae dei; hoc servandum videtur ut, sicut iura determinant, ab eis coacta servitia non exigantur quae ipsi praeterito tempore facere non consueverunt, quia ea quae sunt insolita magis solent animos hominum perturbare. Secundum igitur huiusmodi moderationis sententiam potestis secundum consuetudinem praedecessorum vestrorum exactionem in Iudaeos facere, si tamen aliud non obsistat.

Videtur autem, quantum coniicere potui ex his quae consequenter inquiritis, circa hoc dubitatio vestra augeri quod Iudaei terrae vestrae nihil videntur habere nisi quod acquisierunt per usurariam pravitatem: unde consequenter quaeritis si liceat aliquid ab eis exigere, cum restituenda sint sic extorta.

Super hoc ergo sic respondendum videtur, quod cum ea quae Iudaei per usuras ab aliis extorserunt non possint licite retinere, consequens est ut, si etiam vos haec acceperitis ab eis, non possetis licite retinere, nisi forsan essent talia quae a vobis vel antecessoribus vestris hactenus extorsissent.

Si qua vero habent quae extorserunt ab aliis, haec ab eis exacta illis debetis restituere quibus Iudaei restituere tenebantur: unde si inveniuntur certae personae a quibus extorserunt usuras, debet eis restitui, alioquin debet in pios usus secundum consilium dioecesani episcopi et aliorum proborum, vel etiam in communem utilitatem terrae, si necessitas immineat vel exposcat communis utilitas, erogari.

Nec esset illicitum si a Iudaeis exigeretis talia de novo, servata consuetudine praedecessorum vestrorum, hac intentione ut in praedictos usus expenderentur.