DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 5

Argumentum

Quinto quaerebatis de balivis et officialibus vestris, si liceat eis officia vendere vel mutuo ab eis accipere aliquid certum donec tantum recipiant ex officiis.

Ad

Ad quod dicendum videtur quod quaestio ista duas difficultates habere videtur: quarum prima est de officiorum venditione.

Circa quam considerandum videtur, quod apostolus dicit quod multa licent quae non expediunt. Cum autem balivis et officialibus vestris nihil committatis nisi temporalis officium potestatis, non video quare huiusmodi officia non liceat vobis vendere, dummodo talibus vendatis de quibus possit praesumi quod sint utiles ad talia officia exercenda, et non tanto pretio vendantur officia, quod recuperari non possit sine gravamine vestrorum subditorum.

Sed tamen talis venditio expediens non videtur. Primo quidem quia contingit frequenter quod illi, qui essent magis idonei ad huiusmodi officia exercenda, sunt pauperes, ut emere non possint; et si etiam sunt divites illi qui meliores sunt, talia officia non ambiunt nec inhiant ad lucra ex officio acquirenda. Sequitur igitur quod ut plurimum illi officia in terra vestra suscipiant, qui sunt peiores, ambitiosi, et pecuniae amatores; quos etiam probabile est subditos vestros opprimere, et vestra etiam commoda non sic fideliter procurare.

Unde magis videtur expediens ut bonos homines et idoneos ad suscipiendum vestra officia eligatis, quos etiam invitos, si necesse fuerit, compellatis: quia per eorum bonitatem et industriam maiora accrescent vobis et subditis vestris, quam de praedicta officiorum venditione acquirere valeatis. Et hoc consilium dedit Moysi eius cognatus.

Provide, inquit, de omni plebe viros sapientes et timentes deum, in quibus sit charitas et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos qui iudicent populum omni tempore.

Secunda vero dubitatio circa hunc articulum esse potest de mutuo.

Circa quod dicendum videtur quod si hoc pacto mutuum daret, ut officium accipiant, absque dubio pactum est usurarium, quia pro mutuo accipiunt officii potestatem: unde in hoc datis eis occasionem peccandi, et ipsi etiam tunc tenerentur resignare officio taliter acquisito. Si tamen gratis officia dederitis, et post ab eis mutuum acceperitis, quod de suo officio possint recipere, hoc absque omni peccato fieri potest.