DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 7

Argumentum

Septimo quaerebatis, si officiales vestri absque iuris ordine aliquid a subditis extorserint quod ad manus vestras devenerit, vel forte non, quid circa hoc facere debeatis.

Ad

Super quo plana est responsio: quia si ad manus vestras devenerint, debetis restituere vel certis personis, si potestis, vel in pios usus expendere, sive pro utilitate communi, si personas certas non potestis invenire. Si autem ad manus vestras non devenerint, debetis compellere officiales vestros ad consimilem restitutionem, etiam si non fuerint notae vobis aliquae certae personae a quibus exegerint, ne a sua iniustitia commodum reportent; quinimmo sunt a vobis super hoc gravius puniendi, ut ceteri a similibus abstineant in futurum, quia, sicut Salomon dicit, pestilente flagellato stultus sapientior erit.