DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 8

Argumentum

Ultimo quaeritis, si bonum est ut per provinciam vestram Iudaei signum distinctivum a christianis deportare cogantur.

Ad

Ad quod plana est responsio, et secundum statutum Concilii generalis, Iudaei utriusque sexus in omni christianorum provincia et in omni tempore aliquo habitu ab aliis populis debent distingui. Hoc eis etiam in lege eorum mandatur, ut scilicet faciant fimbrias per quatuor angulos palliorum, per quos ab aliis discernantur.

Haec sunt, illustris et religiosa domina, quae vestris quaestionibus ad praesens respondenda occurrunt: in quibus vobis non sic meam sententiam ingero, quin magis suadeam peritiorum sententiam esse tenendam.

Valeat dominatio vestra per tempora longiora.