DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 4

Argumentum

Quarto quaeritur, si plus accipitur a Iudaeo quam ab eo christiani requirant, quid sit de residuo faciendum.

Ad

Ad quod patet responsio ex iam dictis.

Quod enim christiani minus requirunt, potest esse propter duo. Vel quia forte Iudaeus aliquid habebat praeter usurarium lucrum, et in tali casu licet vobis illud retinere servato moderamine supradicto; et idem videtur dicendum si illi extorserint usuras eis qui postea bona voluntate donaverunt, cum tamen Iudaei prompte se offerrent ad restituendum usuras. Vel potest contingere quod illi a quibus acceperunt, sunt sublati de medio vel per mortem vel in terris aliis morantes: et tunc ipsi debent restituere. Si tamen non apparent certae personae quibus restituere teneantur, procedendum est ut supra.

Quod autem de Iudaeis dictum est intelligendum est de cavorsinis, vel quibuscumque aliis insistentibus usurariae pravitati.