DE REGIMINE JUDAEORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

Articulus 6

Argumentum

Sexto quaerebatis, si liceat vobis exactiones facere in vestros subditos christianos.

Ad

In quo considerare debetis quod principes terrarum sunt a deo instituti non quidem ut propria lucra quaerant sed ut communem populi utilitatem procurent.

In reprehensione enim quorundam principum dicitur in Ezech. XXII, 27: principes eius in medio eius quasi lupi rapaces, positi ad effundendum sanguinem et ad quaerendas animas et avaritiae lucra sequenda. Et alibi dicitur per quemdam prophetam: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.

Nonne greges pascuntur a pastoribus? lac comedebatis, et lanis cooperiebamini; quidquid crassum erat, occidebatis; gregem autem meum non pascebatis. Unde constituti sunt reditus terrarum principibus, ut ex illis viventes a spoliatione subditorum abstineant. Unde in eodem propheta, domino mandante, dicitur quod principi erit possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes populum meum.

Contingit tamen aliquando quod principes non habent sufficientes reditus ad custodiam terrae et ad alia quae imminent rationabiliter principibus expetenda: et in tali casu iustum est ut subditi exhibeant unde possit communis eorum utilitas procurari. Et inde est quod in aliquibus terris ex antiqua consuetudine domini suis subditis certas collectas imponunt, quae, si non sunt immoderatae, absque peccato exigi possunt, quia secundum apostolum: nullus militat stipendiis suis. Unde princeps, qui militat utilitati communi, potest de communibus vivere, et communia negotia procurare vel per reditus deputatos vel, si huiusmodi desint aut sufficientes non fuerint, per ea quae a singulis colliguntur.

Et similis ratio esse videtur si aliquis casus emergat de novo, in quo oportet plura expendere pro utilitate communi vel pro honesto statu principis conservando, ad quae non sufficiunt reditus proprii vel exactiones consuetae; puta, si hostes terram invadant, vel aliquis similis casus emergat.

Tunc enim et praeter solitas exactiones possent licite terrarum principes a suis subditis aliqua exigere pro utilitate communi.

Si vero velint exigere ultra id quod est institutum, pro sola libidine habendi aut propter inordinatas et immoderatas expensas, hoc eis omnino non licet. Unde ioannes baptista militibus ad se venientibus dixit: neminem concutiatis, nec calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris. Sunt enim quasi stipendia principum eorum reditus, quibus debent esse contenti, ut ultra non exigant nisi secundum rationem praedictam et si utilitas est communis.