IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
sig. 1.
GHIMEL
AdminBookmark
Ghimel interpretatur plenitudo vel retributio: quibus simul junctis, plenam retributionem importat quam vir reddet mulieri, et mulier viro vice versa. Sicut dicitur in Psal. cxv, 12 et 13 : Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuil mihi ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Et haec interpretatio alludit sententiae versus sequentis, in quo agitur de retributione.
Distinguitur autem. versus ille per duo, scilicet per redditionem ejus quod debetur, et per perseverantiam redditionis. Primum notatur ibi, " Reddet ei bonum et non malum. " Secundum, ibi, " Omnibus diebus vitae suae ? "
Circa primum notantur duo quae reddit vir mulieri,quorum unura est bom, alterum est non malum : quae duo sic distinguuntur, ut bonum dicat bonum simpliciter, prout est bonum naturae, gratiae, et gloriae. Non malum autem dicit aliquod malum poenae, quod tamen patienti non est malum : quia vel est ad remissionem delicti, sicut fuerunt poenae David, quas passus est a Saul et Absalone et ab Angelo percutiente. Vel ad probationem virtutis, sicut fuit paena Tobiae. Unde etiam Angelus dixit ei : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentaiio probaret te . Vel, ut aliis detur exemplum patientiae, sicut fuit poena Bea-. ti Job. Vel, ad gloriam Dei manifestandam, sicut fuit poena caeci nati, de quo legitur, Joan. IX, 1 et seq. Unde etiam Dominus dicit de eo,v. 3: Neque hic peccavit, neque parentes ejus : ed ut manifestentur opera Dei in illo. Quinto etiam est ad manifestationem delicti paterni, sicut fuit infirmitas et mors filii David, quem genuit ex Bethsabeeprimo, sicut legitur, II Regum, XII, 15 et seq. Sexto est signum maledictionis antiquae, sicut sunt poenae quas patimur, in signum maledictionis peccati Adam. Septimo, ad humiliationem, sicut fuit stimulus Apostoli, de quo legitur, Il ad Corinth. XII, 7 et seq., ubi dicitur : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Octavo est ad redemptionem nostram, sicut fuit passio Jesu Christi, Matth. XXVI et seq. Nono, ad probationem veritatis fidei, sicut fuit passio martyrum, et septem fratrum, de quibus legitur, II Machab. VII, 1 et seq. Decimo, ad inchoationem aeternae damnationis, sicut fuit poena Antiochi, de quo legitur, II Machab. IX, 5 et seq. : et postea Herodis, qui consumptus vermibus exspiravit sicut legitur, Act. XII, 23. Sic ergo vir reddit uxori bonum simpliciter et non malum, id est, poenam quae non est mala sibi.
Et sunt primo notandae quinque rationes, ex quibus vir reddit uxori quod de-
bet. Quaedam enim reddit ex beneplacito disponente,quaedam ex promisso, quaedam ex merito uxoris, quaedam ex affluentia liberalitatis suae, quaedam ex jure matrimonii.
Ex beneplacito disponente reddit bona praedestinationis : sicut est bonum creationis ut simus, et bonum gratiae praevenientis ut hene simus. Et de hoc dicitur inPsal. CIX, 3: In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui ie. Et dicitur ibi uterus potentia generativa Patris, et dicitur Filius sapientia Patris in qua splendent omnes Sancti qui sunt in ipso vita et lux . Et ideo dicitur, ad Roman, I, 4, quod Ghristus horno praedestinatus est Filius Dei in viriuie sccundum . Spirilum sanciificationis, hoc est, secundum Spiritum sanctilicantem Sanctos. Dicitur enim, ad Roman, VIII, 29 et 30, quoniam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos el glorificavit. Et cum hoc reddit non malum timoris futuri periculi, quia nemo securus est dum vivit quod non cadat a salute. Unde, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Et, Eccle. IX, 1 : Nescii homo utrum amore, an odio dignus sit. Et, in eodem, VIII, 10 : Vidi impios sepultos, hoc est, in impietate mortuos : qui etiam cum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Et, Jeremiae, XVIII, 9 et 10, scribitur eausa hujus, ubi dicit Dominus : Subito loquar de gente et regno, ut aedificam et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Quae autem reddit ex promisso, sunt bona redemptionis, sicut dicitur in Psal. CIX, 4 : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : Tu es Sacerdos in aeternum secimdum ordinem Melchisedech. Sacerdos, inquam, eo quod secundum ritum Melchisedech sub similitudine panis et vini corpus obtulit in cibum, et sanguinem in potum, et in ara crucis animam obtulit in pretium redemptionis. Et secundum interpretationem, Melchisedech rex pacis est et rex justitiae : quia sicut dicitur, ad Ephes. II, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Et, ad Hebr. VI, 16 et seq. : Homines per majorem sui jurant, ei omnis controversiae eorum finis , ad confirmaiionem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solalium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem: quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, uhi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Et cum hoc bono reddit non malum poenae, quod est exercitium . fomitis remanens etiam post redemptionem perceptam in baptismo. Et hoc significatur per populum maledictum quem reliquit Dominus inter filios Israel, ut erudiretur in eis. Et, Genes. III, 17 et 18 : Maledicta terra in opere tuo : ... spinas et trihulos germinabit tibi.
Quae autem reddit ex merito mulieris, suntbona glorificationis : et cum hoc non malum passionis per quam intratur in gloriam. De utroque horum habetur, Lucae, XXIV, 26: Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? Et, ad Roman. VIII, 17 et 18 : Si tamen compaiimur, ud et conglorificemur. Existimo enim quod non suntcondignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et, in Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. Et, II ad Corinth. IV, 17 : Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sub limitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Quae vero reddit ex affluentia suae liberalitatis, sunt bona praegustationis aeternorum, et cum his non malis retra- ctionis necessitatis vitae hujus. De primo dicitur, in Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Et in prima Canon. Petri, II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Et in laudem hujus mulieris infra, V. 18 : Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus. De non malo autem quod cum hoc reddit, habetur, II ad Corinth. v, 6 et 7 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino fiper fidem enim ambularnus, ei non per spedem). Quasi diceret: Necessitas hujus corporis retrahit a praegustatione aeternitatis. Et, Sapient. IX, 14 et 15 : Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Utrumque horum, scilicet bonum et non malum, signatur, Matth. XVII, 4, ubi Petrus vidit transfiguratum Dominum. Primo dixit : Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Mogsi unum, et Eliae unum. Et postea, praevalente necessitate corporis, sequitur,v. 6, quod discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Ex jure vero matrimonii reddit ei sex. Primum est regimen. Secundum, amplexus amoris. Tertium, faecunditas prolis. Quartum, necessariorum administratio. Quintum, benigna et familiaris allocutio in amotionem taedii. Sextum est adhibitio ornatus. Deprimo habetur, Genes. iii, 16, ubi dicit Dominus ad Evam : Sub viri potestate eris. Et, I ad Corinth. XI, 3 : Cuput mulieris, vir. Et, I Petr. iii, 1 : Mulieres sub ditae sint viris suis. Et infra, capitulo eodem, vv, 5 et 6 : Sanctae mulieres, sperant es in Deo (non in ornatu vestium) ornabant se, subjectae propriis viris. Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans : cujus estis filiae bene facientes,et non pertimentes ullam perturbationem.
De secundo habetur, Gant. ii, 6 : Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Et, I, 1 : Osculetur me osculo oris sui. Et hoc signatum est, Genes. XXIV, 67, ubi dicitur, quod Isaac introduxit Rebeccam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Isaac Ghristus est. Rebecca Ecclesia vel fidelis anima, quae juxta interpretationem nominis Rebeccae multum accepit. Mater autem mortua est Synagoga vel Eva. Tabernaculum matris est gratia, in quam introduxit Ghristus fidelem animam vel Ecclesiam, et ita invenit eam tam amabilem, ut omnis dolor antiquae perditionis temperaretur.
De tertio habetur, ad Ephes. v, 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugarn, aut aliquid hujusmodi. Et, I ad Timoth. II, 15 : Mulier salvabiiur per filiorum generationem. Hi autem filii sunt opera masculina meritorum. Et ideo sequitur : Si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. Et isti sunt filii pro quibus Rachel, Genes. xxx, 1, suppliciter implorat maritum, dicens : Da mihi liberos, alioquin moriar.
De quarto habetur, Matth. VI, 25-33 : Dico vobis, ne so lliciti sitis animae vesirae, id est, necessitati hujus vitae animalis, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima vestra plus est quam esca : et corpus vestrum plus quam vestimentum ? Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad siaturam suam cubitum unum? Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate Iilia agri quomodo crescunt : non laborant, ne que nent. Dico autem vobis , quoniam, nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si autem faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos, modicae fidei! Nolite ergo so lliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibernus, aut quo operiemur ? Haec enim omnia gentes inquirunt, Scit enim Pater vester quia, omnibus his indigetis. Et, in Psal. XXXVI, 25 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Et, II ad Corinth, IX, 10 et 11 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae : ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum acitonem Deo.
De quinto habetur, Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam, cum illa, id est, cum sapientia quae Ghristus Dominus est. Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium, convictus illius, sed laetitiam et gaudium. Hinc est etiam quod sponsa flagrans in desiderio animae, in Gant. ii, 14, sic loquitur ad sponsum : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in, auribus meis : vox enim, tua dulcis, et facies tua decora. Similiter, in Psal. xliv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia, etc. Et, in. 1 Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit ser-vus tuus. Et, Lucae, XXIV, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur invia, et aperiret nobis Scripiuras.
De sexto habetur, Apocal. XXI, 21 : Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam, etc. Ornatus autem ille est in duobus, scilicet in fulgore vestimentorum,per quae intelligitur decor virtulum : et in pretiositate ornamentorum, quae sunt xenia quaedam sibi a marito exhibita.
De primo dicitur in Psal. xliv, 10 : Adstilit regina a dextris tuis in vestitu, etc. Et, I ad Timoth. ii, 9 et 10: Mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in toriis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa : sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Et, I Petri, iii, 3 et 4 : Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : sed qui abscondilus est cordis horno, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Domini locup les .
Xenia autem exhibita Ecclesiae sunt pretiosa sacramenta Ecclesiae corporis et sanguinis ejus quae dedit Ghristus Ecclesiae : sicut habetur, Matth. XXVI, 26 et seq., et Marc. xrv, 22 et seq., et Luc. XXII, 15 et seq,. Et ibi additur, v. 29 : Hoc facite in meam commemorationem. Et, in I ad Corinth. XI, 26 : Quotiescunque manducabitis panem hunc, ei calicem bibetis, mortem Domini annuniiabitis donec veniat.
Cum his sex bonis non reddit malum occultationis suae a sponsa quandoque. Hoc enim valet sponsae ad tria, scilicet, ut ferventius bona ejus desideret, et diligentius inquirat, et inventum servet studiosius. Et de hac occultatione dicitur, Joan. XVI, 16 : Modicum, et jam non videbitis me : quia vado ad Patrem.
Hoc etiam significatur in forma peregrina in qua Ghristus apparuit post Insurrectionem suam mulieribus et discipulis suis . Cantic. v, 6 : Pessulum ostii mei aperui dilecto meo : at ille declinaverat, atque transierat. ''Pessulum consensus voluntatis est : ostium ipsa voluntas, quod quando aperitur Domino, a sponsa, ex industria quandoque sub forma peregrini occultans se fingit longius ire, et declinat amplexum. et transit cognitionem, quia oculi sponsae tenentur ne agnoscat eum,
sig. 2.
Sequitur :
Omnibus diebus vitae suae.
In quo notatur perseverantia redditionis. Tres sunt dies sponsi. Primus est incarnationis, et ille habet vesperam et mane : quia in ea oritur sol et occidit, ut dicitur, Eccle. I. 5. Secundus dies est dies Resurrectionis, de quo cantatur illud Psal. CXVII, 24 : Haec est dies, quam fecit Dominus : exsultemus, et laetemur in ea. Et haec dies habet mane, sed non habet vesperam. Tertius dies est dies aeternitatis, de quo dicitur in Psal. lxxxiii, 11 : Melior est dies una in atriis tuis, super millia. De histribus diebus simul dicitur, Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. In prima enim die vivificabit animas, in secunda die corpora, et in tertia die sursum ad se suscitabit nos : ut in conspectu ejus habeamus vitam aeternam .
|Vita gratiae,
Similiter vita . " Vita resurrectionis, triplex est :
| Vita aeternitatis.
Et haec vita et isti dies communes sunt mulieri et viro.
De prima vita dicitnr, ad Galat. ii, 20 : Vivo, jam non ego : vivit vero in me Christus.
De socunda vita dicitur, Joan, v, 28 et 29 : Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei : et procedent qui hona fecerant, in resurrectionem vitae.
De tertia, dicitur in Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae : et in lumine tuo videbimus lumen. Prima vita in muliere est cubi languore venialis peccati, secunda cum morte corporis de qua resurget ad vitam, tertia est plena sanitate utriusque.
Quia vero modo vidimus istius capituli expositionem secundum quod exponitur de redditione viri, qua bonum et non malum reddit uxori, videamus etiam qualiter uxor vice versa reddit viro bonum et non malum : sic enim videntur exponere Patres,
Notandum ergo, quod uxor habet a viro, ut dictum est, bonum gratiae et non malum tribulationis. Pro primo reddit viro profectum et gratiarum actionem et laudem. Pro secundo auteni humiliationem, et patientiam, et spei certitudinem.
De profectu dicit Apostolus, I ad Corinth, xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Et, II ad Corinth. VI, 1 : Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Et, II ad Timoth. I, 6 : Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te. Et, ad Hebr. XII, 15 : Contemplantes ne quis desit gratiae Dei.
De gratiarum actioiie dicit Apostolus, ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite. Et, Eccle. I, 7 : Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Flumina sunt gratiae fluentes a Deo, et revertuntur in ipsum per gratiarum actionem.
De laude dicit Psal. xlix, 23 : Sacri-ficium laudis honorificabit me : et illie iter, quo ostendam illi salutare Dei. Osee, XIV, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe honum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Vituli labiorum sunt jubili alacriter laudantium Deum. De his omnibus tribus simul habetur, lsa. Li, 3 : Gandium, et laetitia invemetur in ea, gratiarum actio, el vox laudis. Gaudium et laetitia sunt de profectu gratiae. Duo autem alia nominibus propriis habentur in auctoritate.
De humiliatione quam reddit mulier pro non malo tribulationis habetur, Jerem. XXXI, 18 et 19 : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus : converte me, et convertar : quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Et, Thren. iii, 1 : Ego vir videns paupertatem meam in vir ga indignationis ejus. Quasi diceret : Virga indignationis ejus, scilicet castigaiitis, non occidentis, facit me propriam cognoscere paupertatem.
De patientia habetur, ad. Hebr. x, 36 : Patientia vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissiones. Et, Thren. iii, 26 : Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei, hoc est, cum patientia.
De ccrtitudine spei habetur, Matth. v, 11 et 12 : Beati estis cum maledixerint vobis, homines scilicet, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propler me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis, hoc est, spes mercedis. Et, Jerem. XXXI, 16 et 17 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrgmis : quia est merces operi tuo, ait Dominus, et reuertentur de terra inimici, hoc est, de tribulatione, et est spes in novissimis tuis. Et hoc est quod dicit Gregorius : " Consideratio praemii mi-" nuit vim flagelli. " Et alibi : " Tanto
" altiori spe in Deum quisque resurgit, " quanto fortiora pro illo pertulerit. " Caetera quae sequuntur : " Omnibusdiebus vitae suae, " a praemissa expositione non mutantur,