IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XVI.

Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

sig. 1

AIN

AdminBookmark

AIN Interpretatur fons vel oculus.

Est autem duplex fons ad quem mulier haec convertit oculos, scilicet fons sapientiae, ad quem convertit oculum contemplationis. Unde, Eccli. I, 5, Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et iste est fons qui in die nativitatis ascendebat de terra irrigans universam superficiem paradisi, hoc est, Ecclesiae: sicut legitur, Genes. ii, 10, et, in Eccli. XXIV, 42: Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo partus mei fructum. ''Hortus plantationum est Ecclesia in qua sunt herbae virentium virtutum et animarum, quae, inquam, animae sunt fructus partus Ecclesiae, ut supra in primo versu dictum est .

Est etiam fons vitae in quo figitur oculus fruitionis. Et de hoc habetur In Psal. xxxv, 10: Domine, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Et secundum hunc sensum est epigramma in versum sequentem in quo continetur, et de decore aeternae fortitudinis, et visu diei novissimi, quando scilicet oculus in lumine videbit lumen, et vitam bibet in fonte vitae, et inebriabitur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis divinae potabitur.

Sequitur, " Fortitudo ei decor, etc. "

In hoc versu consideranda sunt duo, scilicet qualiter mulier fortis fortitudine et decore Induitur, et quid sit eam ridere in novissimo.

Circa primum notanda sunt tria. Primum, quid sit indumentum fortitudinis, et quid indumentum decoris fortitudinis, et qualiter induitur quandoque utrumque.

Circa primum notanda sunt tria, scilicet secundum quem actum mulier vestiatur a fortitudine, et secundum quas ipsius fortitudinis species, et tertio qualiter aptentur in vestimentum.

Nota igitur, quod secundum hujus mundi sapientes, actus fortitudinis est in aliqua determinata materia, et secundum exclusionem duarum malitiarum in materia illa.

Est igitur materia fortitudinis adversitas sive passio illata ab extrinseco, sive etiam causata ab intrinsecis: sicut ab infortunio, et febre, et conviciis, et persecutionibus, et illatione verberum, et sustinentia mortis, et hujusmodi, et in his passionibus fortitudo moderatrix est animi, ut timeat timenda, et non timeat non timenda, et audeat audenda, et non audeat non audenda: haec omnia facit gratia boni, et propter virtutem, ei propter Deum praecipue: unde dicit Tullius: " Fortitudo est considerata pericu-" lorum susceptio, et laborum perpes-" sio. " Et, Eccli. xlvi, 1, laudat Josue, dicens: Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis. Et Apostolus scribens ad Hebr. XI, 33: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Et sequitur, v. 34, quod fortes facti sunt in bello. Est ergo propria materia fortitudinis bellum passionum quae inferuntur homini, ut non succumbat animus in adversis. Actus autem medius est inter duas malitias, scilicet audaciam, et timo-

rem.

Considera ergo quod triplex est audacia mala quam excludit fortitudo per hoc quod timet timenda. Quaedam enim est audacia provocativa Dei, de qua habetur, Job, xv, 26: Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo, et pingui cervice armatus est. Et haec fuit audacia Sennacherib, Isaiae, XXXVI, 20: Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Erecto collo, id est, superba mente contra Deum cucurrit, quando sic fortitudinem Dei blasphemavit: et pingui cervice, hoc est, contemptu in eo nimis grossato, quando etiam dixit quod non possit liberare. Et tales quidem inveniuntur nostri temporis homines, qui quando contra Deum faciunt opprimendo pauperes, contra Deum blasphemant dicentes, quod Deus benefaciet cum ipsis, dummodo possint facere cum hominibus. Ac si dicant: Deum non timemus, nec propter ipsum quidquam dimittemus.

Est etiam audacia praesumentium, et illi nimis audent contra justitiam praesumentes de misericordia: contra quos dicitur, I Regum, II, 25: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et Susanna, in fine Danielis, xIII, 23: Melius est mihi absque opere incidere in manas hominum, quam peccare in conspectu Domini. Et Apostolus, ad Hebrae. x, 28 et 29: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla misera-tione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ? Et, ibidem, v. 31: Horrendum, est incidere in manus Dei viventis.

Tertia est audacia tentantium Deum, de qua dicitur in Psai. lxxvii, 18: Tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Item, v. 19: Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ? Haec enim fuit audacia quod voluerunt experiri an Deus esset in medio eorum: ita ut pro ipsis vellet miracula facere. Has tres audacias excludit honesta fortitudo per actum quem habet, qui est timere timenda, quia ista timenda sunt.

Sed habet alium, qui est non timere non timenda, ut dictum est, sive audere audenda. Et per hunc excludit triplicem timorem, scilicet mundanum, humanum, et timorem pusillanimitatis. Quartum autem, scilicet naturalem non excludit, sed. ligat ne abducat rationem. Timor mundanus est quo quis timet peri- culum propter amissionem suarum rerum.: unde timet separari a rebus hujus mundi, sicut timuit ille juvenis qui custodierat mandata ab adolescentia sua: et cum. audiret a Domino, quod unum sibi deesset ad perfectionem, scilicet quod iret et venderet omnia quae haberet, et sequeretur Christum: et abiit tristis, eo quod esset habens multas possessiones . Et, in Psal. xiii, 5: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.''

Timor autem humanus est quando aliquis nimis timet pelli suae, cum etiam secundum diaboli testimonium, pellem pro pelle et cuncta quae habet homo, debeat dare pro anima . Contra quos iterum Dominus dicit, Luc. xii, 4 et 5: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, etpost haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, mittere in gehennam habet potestatem . Et, ad Hebr. II, 15: Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

Pusillanimitatis autem timor est illius qui timet umbram et non. veritatem, qui scilicet ita meticulosus est, quod ad quodlibet parvum etiam timet, de quo habetur, Job, xv, 21 et seq.: Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur, Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Hoc est, quando etiam per aliqua opera bona quaerit panem, id est, refectionem vitae, novit, id est, pro certo habet: cum tamen non sit verum quod in manu ejus, hoc est, in opere suo sit dies tenebrarum, id est, peccati: et hoc facit debilitas animi et conscientiae. Contra quod dicitur, Isa. xxxv, 3 et 4: Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos.

Timor autem naturalis est, quando aliquis per naturam abhorret periculum: sed tamen contra Deum non quaeret illud evadere., sicut timuit Dominus in Passione, quando dixit, Matth. XXVI, 38: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et, ibidem, v. 37, quod coepit contristari et maestus esse. Et Petrus in mari ambulans videns ventum validum vehementer timuit. Et, Matth. viii, 25, discipuli, cum navicula operiretur fluctibus et Jesus dormiret, timuerunt et clamaverunt dicentes: Domine, salva nos, perimus. Isto autem timor cum sic tangit naturam, ut non abducat rationem in timorem malum, propassio vocatur: cum autem abducit mentem, dicitur passio. Sic ergo fortitudo actibus suis, quibus in medio virtutis ponit animam, excludit audacias quasdam et quosdam timores. Habet autem cum actibus suis audacias quasdam et timores quosdam.

Habet autem audacias tres, quarum una est intrepiditas confessionis Christi coram principibus hujus mundi. Secunda est audacia aggrediendi et sustinendi horribilia propter Deum, Tertia et summa est audacia committendi se auxilio Dei in his quae nec vidit, nec audivit, nec per rationem intellexit, sed tantum fido tenet.

De prima habetur in Evangelio Matth.

x, 19: Dum steteritis ante reges ei praesides , nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Et, Jerem. xvii, 16: Ego non sum turbatus, te pastorem sequens: ei diem hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. Et haec fuit audacia Apostolorum, et praecipue Pauli, de quo dixit Dominus, Actuum, IX, 15, quod vas electionis esset sibi ut portaret nomen suum coram regibus, et principibus, et filiis Israel. Haec etiam fuit audacia Mathathiae in I Machab. II, 19-22, qui confessus est bonam confessionem fidei quae est ad salutem, dicens voce magna, hoc est, forti et audaci: Etsi omnes Gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: ego, et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum. Propitius sit nobis Deus ! non est nobis utile relinquere legem et justitias Dei. Non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via. Hac etiam audacia idem Mathathias trucidavit virum sacrificantem idolis super aram, et militem quem Antiochus miserat.

De audacia qua quis audet sustinere

pericula propter Deum et aggredi ardua, habetur, Judicum, v, 2: Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino, Et, ibidem, infra, vv. 9 et seq. Cor meum diligit principes Israel Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini et clementia in fortes Israel, Martyres sunt ascendentes super asinos nitentes, hoc est, corpora Domino patienti configurata: et sedet Dominus desuper subjugando ea in judicio quo judicati a tyrannis nutriunt tyrannos ambulantes in via veritatis doctrinae et vitae. Loquentur autem nobis ubi collisi sunt currus: quia in audacia non abseeclexidi a justitia propter mortem, currus malitiae mundi collisus est, qui currus habet duas rotas, scilicet tyrannidem, et saeculi potestatem. Equus autem trahens est ira. Miles insidens equo, infidelitas. Stimulus est furor. Fraenum autem dirigens et fraenans equum, leges et decreta mundana. Falcastra autem egredientia de curru, eo quod de falcatis curribus loquitur, sunt tormenta in martyres emissa. Sed ubi etiam suffocatus est exercitus diaboli, quia constantia martyrum totum subjugavit exercitum mundi: ibi justitia Domini apparuit, ut mortui superarent, et clementia in fortes Ecclesiae, ut quod vivi non fecerunt, efficerent morientes. Haec fuit audacia sanctorum septem fratrum Machabaeorum qui passi sunt pro Domino, ut legitur, II Machab. VII per totum. Haec etiam fuit audacia severissimae matris eorum, quae supra modum fertur laudabilis, et bonorum memoria digna: et masculinum animum foemineae cogitationi inserens, pereuntes septem filios sub unius diei articulo videns, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat.

Tertia autem audacia est qua quis au- det se committere Deo, de qua habetur, Deuteron. xxxiii, 9: Qui dixit patri suo, et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos; et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Quia scilicet impleverunt hoc quod est in Psal. liv, 23: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Et, I Petri, v, 7: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipis cura est de vobis. Et Augustinus: " Jacta te in Deum: " quia non est ita crudelis ut se subtra-" hat, et te cadere permittat. " Et istae sunt tres audaciae quas secum semper habet actus sanctae fortitudinis.

Sunt etiam tres timores quos secum habet semper, scilicet timor initialis, filialis, et sponsalis: quartum autem non secum habet sancta fortitudo, sed praecedit eam, et ille est timor servilis.

Timor autem servilis est, qui propter poenas aeternas amplius quam propter Deum desinit peccare. Unde dicit Gregorius, quod " vivit in eo peccandi vo" luntas, et sequeretur opus si sperare-" tur impunitas. " Et de hoc habetur in PsaL. CX, 10, quod initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi. Et dicit Augustinus quod " est initium sapientiae timor Doce mini, sicut seta est initium fili per " quod suitur corium: quia scilicet filum. " non. intrat, nisi per setam.: sed tamen " filum non cum seta est in corio. " Similiter saporem charitatis aeternorum inducit timor servilis, sed tamen non est cum sapore ipso in corde hominis: unde talis timor facit recedere ab actu peccati, et non a voluntate: et ideo de ipso dicitur, I Joan. IV, 18: Perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor paenam habet. Et, Gregorius: " Cum sit " judex timetur, quod facies judicis non " amatur. " Timor ex timore est, non ex humilitate.

Timor autem initialis cum fortitudine est in inceptione ipsius. Timor enim ille

non directe timet poenas aeternas, eo quod habet conscientiam de venia, sed adhuc timet culpam propter periculosum impulsum tentationum, et per consequens etiam timet poenam aeternam, scilicet, si admittatur culpa: et hic est timor incipientium in operibus fortitudinis, in quibus non quidem est peccatum, sed languent adhuc peccati reliquiis ex longa consuetudine contractis. Et de hoc timore habetur, Malach. I, 6: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Et, Eccle. xii, 13: Deum time, et mandata ejus observa: Hoc est omnis homo.

Timor autem filialis est cum fortitudine perfecta: quia timor filialis est, qui timet quidem separationem a patre per demeritum exhaereditationis, et ideo ne tale demeritum admittatur, timet et reveretur patrem, sollicite cavens ne aliquid tale committat quod oculos patris offendat: et de hoc dicit Psal. xviii, 10: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Et, Isa. XI, 3: Replebit eum spiritus timoris Domini, Sed in Christo non fuit timor nisi quantum ad reverentiam quam Patri exhibebat.

Timor autem sponsalis non attendit peccatum neque paenam, sed. fugit separationem ab amplexu, et hoc timet praecipue, scilicet quod quandoque propter desidiam amoris ipsius sponsus amplexum differat, vel etiam subtrahat. Et de hoc habetur, Isaiae, XXVI, 17 et 18: Sicut quae concepit,... sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, ei peperimus spiritum, scilicet salutis. Timor enim causans conceptum est timor sponsalis. Cum his tribus timoribus est fortitudo, in hoc videlicet quod timet timenda.

Sed adhuc notabile valde est, quod est timor in nobis quod est materia virtutis et vitii, ut dicunt Philosophi, et iste est timor qui est de quatuor passionibus naturalibus, quae sunt timor, gaudium, spes, et tristitia. De his quaedam supra locuti sumus. His enim timor si ordine- tur, est materia virtutis: et si non ordinetur, est vitium.

Viso secundum quos actus fortitudinis mulier vestiatur, videndum est secundum quas partes ipsius sive species pare tur indumentum.

Ponit autem Tullius quatuor partes fortitudinis, scilicet magnificentiam, fidentiam, patientiam, perseverantiam. His autem quinque additae inveniuntur a sacra Scriptura, scilicet fiducia, confidentia, longanimitas, confortatio, et constantia.

Dicit autem Tullius, quod " magni-" ficentia est magnarum rerum et excel-" sarum cum animo ampla quadam et " splendida propositione agitatio atque " administratio. " Et dicitur hic magna res quae difficilis est valde. Et dicitur excelsa, eo quod est ultra posse elevata. Et dicitur animus ab animositate. Et dicitur ampla, eo quod claudit in se magnum illud per audaciam bonam, de qua dictum est. Et dicitur splendida propter intentionem finis: quia facit hoc propter bonum honestum, et propter Deum. Et dicitur ibi agitatio propositionis: eo quod agitat periculum in mente, et proponit, et ordinat qualiter incipiat, et finiat aggressum. Et dicitur administratio perfecta per opus.

Item, dicit Tullius, quod " fidentia est " per quam magnis et honestis in rebus " multum ipse animus in se fiduciae certa " cum spe collocavit. " Magna autem dicitur res, ut prius expositum est, et honestum secundum Tullium dicitur, quod " sua vi nos trahit, et sua dignitate nos " allicit: " quando scilicet non propter utilitatem, vel delectationem surgit appetitus in aliquid, sed propter decorem, et bonum, et plenum quod est in ipsa re: sicut est virtus, gratia, et hujusmo- di. Et dicitur fiducia confidentia victoriae in difficili. Unde etiam patet quod confidentia, et fiducia, et confortatio quae secundum quasdam partes fortitudinis dicuntur, potius sunt proprietates, et differentiae, vel conditiones fidentiae: unde etiam a Tullio non ponuntur, sed. comprehenduntur sub fidentia.

Item, dicit Tullius, quod " patientia est " honestatis sive utilitatis causa rerum " arduarum ac difficilium voluntaria ac " diuturna perpessio. " Et ex praedictis patet quid dicatur honestum. Utile autem secundum Tullium et secundum Augustinum in libro de doctrina Christiana, et in libro de Trinitate, " est propter quod " aliquid expetitur, et praecipue propter " honestum. " Dicitur autem res ardua ab eodem a quo dicitur excelsa, scilicet quia elevatur ultra posse humanum. Difficile autem est quod distat ab actu et facere nostro, quia ad illud agendum oportet colligere posse et virtutem. Voluntaria autem dicitur perpessio, eo quod dicit Augustinus, quod " nemo invitus " bene facit, etsi quandoque bonum est " quod facit. " Debet autem intelligi de voluntate quae est ratione recta, quia alia non est voluntas secundum Damascenum nisi illa. Et etiam Philosophus dicit, quod " omnis voluntas in ratione " est. " Dicitur autem diuturna propter sustinentiam usque in finem difficultatis: quia non est fortis qui fortiter incipit, sed qui subtiliter et fortius progreditur, et fortissime consummat. Et ideo etiam Tullius per hujusmodi diuturnitatem longanimitatem comprehendit sub patientia, et non ponit eam partem per se. Sed sacra Scriptura quae quamlibet differentiam et conditionem virtutis ponit pro virtutis specie, ponit plures quam Tullius qui loquitur philosophice et proprie.

Item, dicit Tullius, quod " perseverantia " est in ratione bene considerata, stabilis, " et perpetua permansio. " Et dicitur ratio bene considerata, cogitatio deliberata de bono honesto quod stare debet per opus fortitudinis. Dicitur autem stabilis, eo

quod non metuat et trepidet virtus animi. Et perpetua dicitur usque ad consummationem victoriae gloriosae. Et ideo iterum constantia comprehenditur per ipsum sub perseverantia, quia constantia nihil aliud est quam virtus animi non mutans. Confortatio autem comprehenditur sub specie magnificentiae, quia confortatio est qua quis se erigit ad excelsa superanda ex spe victoriae.

Habitis definitionibus harum virtutum, consequenter ponendae sunt Sanctorum auctoritates de actibus ipsarum in muliere forti, quae est fidelis anima.

De magnificentia autem notandum est, quod quintuplex est magnificentia, scilicet gratiarum actionis, liberalitatis sive munificentiae, potestatis, laudis sive gloriae, et fortitudinis.

De magnificentia gratiarum actionum habetur in Machabaeis, II Machab. I, 11: De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi: utpote qui adversus talem regem dimicavimus, scilicet regem superbiae diabolum, de quo dicitur, Job, xli, 25, quod ipse est rex super universos filios superbiae.

De magnificentia autem liberalitatis sive munificentiae, Exod. xv, 11, ubi laudat Moyses Deum in donis suis, dicens: Quis similis tui in fortibus, Domine ? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

De magnificentia autem potestatis habetur, III Regum, x, 23 et 24: Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus. Et haec competunt Christo viro hujus mulieris, qui potestate Rex regum est, et Dominus dominantium. Divitiae gratiarum ejus in omnem creaturam profusae sunt largissime. Similiter sapientiae ejus non est numerus. Universa etiam terra, hoc est, homines desiderant vultum claritatis ejus: eo quod omnes appetunt beatitudi- nem, licet non omnes quaerant eam ubi

est, De eodem et fere idem habetur, II Paralip. IX, 22 et 23: Magnificatus est Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. Omnesque reges terrae desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus.

De magnificentia autem laudis habetur in Psal. viii, 2: Elevata est magnificentia tua super caelos, hoc est, majestas extollenda laudis magnificentia. Et, Eccli. x, 26: Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. Et, Zachar. xii, 7: Salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David. Et notandum, quod magnificentia gloriae non differt a magniiicentia laudis: quia, ut dicit Augustinus super epistolam ad Romanos, in fine: " Gloria nihil aliud est quam clara " cum laude notitia. "

De magnificentia autem fortitudinis habetur, Thren. I, 15: Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei, hoc est, fortes. Et Isa. x, 13: In die illa... visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Magnificum enim hic dicitur cor regis Assyriorum, eo quod magna audeat invadere quadam amplitudine animi, ut dictum est supra.

Confortatio similiter secundum Tullium comprehenditur sub magnificentia, et est quadruplex, scilicet verbi, et spiritualis et internae consolationis, et fortitudinis, et confortatio auxilii, quae tamen sub confortatione fortitudinis comprehenditur.

De confortatione verbi habetur, Deuteron. iii, 28, ubi loquitur Dominus ad Moysen, dicens: Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. Et, Job, IV, 4: Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

De confortatione autem internae consolationis habetur in Psalmo CIII, 15: Panis cor hominis confirmat, hoc est, confortat. Et, Genes. XVIII, 5: Ponam buccellam panis, confortate cor vestrum. Panis autem vocatur gratia intrinsecus roborans et confortans. Et, Act. IX, 19: Cum accepisset cibum, confortatus est Paulus, scilicet, quando per baptismum gratiam reficientem intrinsecus accepit.

De confortatione vero quae species est fortitudinis habetur, Judith, xiii, 7: Confirma, vel conforta habet alia littera, me, Domine Deus Israel, ei respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas, ei hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. Ita dixit Judith quando evaginato ense stetit ad amputandum caput Holofernis. Et, II Regum, II, 5 et seq., dixit David ad viros Jabes-Galaad qui sepelierant Saul: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo quod fecistis verbum istud. Confortentur manus vestrae, ei estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.

De confortatione autem auxilii habetur, III Regum, ii, 12: Salomon autem sedit super thronum David, patris sui, et firmatum sive confortatum est regnum ejus nimis. Et hoc fuit auxilio Dei, et principum qui adhaeserunt ei. Et, III Regum, III, 1: Confirmatum est regnum in manu Salomonis.

Sequitur de fidentia, sub qua comprehenduntur duae, scilicet fiducia et confidentia. Et parum differunt istae tres: tamen differunt in aliquo, quia fidentia propriis innititur viribus, et ex hoc fidentia est posse in actum difficilem. Fiducia autem innititur quantitati difficultatis, et illam credit evincere. Confidentia autem respicit ad auxilium divinum, et per illud se credit posse superare.

De duplici autem fidentia invenitur in sacra Scriptura, scilicet, de fidentia spei, et de fidentia fortitudinis.

De prima habetur, II ad Corinth. I, 8 et seq.: Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos: qui de tantis periculis nos eripuit. Inde etiam dicitur diffidentia desperatio de aliquo, sicut habetur, ad Romanos, IV, 20 et 21, de Abraham, quod in repromissione Dei non haesitavit diffidentia, id est, desperatione, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere. Et, ad Ephes. ii, 1 et 2: Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae... Deus convivificavit nos in Christo.

De fidentia autem fortitudinis habetur, ad Hebr. ii, 13: Ego ero fidens in eum, hoc est, fidentiam victoriae habebo in fortitudine et robore ejus: quia licet diabolus fortis sit, tamen Christus fortior est per hoc quod est idem cum Patre, hoc est, per deitatem.

Fiducia autem est triplex, scilicet fiducia fidei, fiducia spei, et fiducia fortitudinis. Fiducia fidei est, quae operatur strenue. propter certitudinem fidei. Fiducia autem spei est, quae cum certitudine exspectat bonum aeternum propter securitatem liberalitatis divinae. Fiducia autem fortitudinis est, quae strenue insurgit in difficile, eo quod credit difficile superare animi virtute vel robore.

De fiducia fidei habetur, Actuum, IV, 29 et 30, erant discipuli, dicentes: Etnunc, Domine, respice in minas eorum, hoc est, persecutorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Jesu. Et similiter, Actuum, xviii, 24 et 25, legitur, quod Appollo erat potens in Scripturis, et edoctus viam Domini, et fervens spiritur loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. Et sequitur, v, 26, quod caepit fiducialiter agere in synagoga, id est, fideliter ostendit ei certitudinem fidei suae ex constantia doctrinae, et strenuitate operum bonorum.

De fiducia autem spei habetur, Tobiae, IV, 12: Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. Hic enim accipitur fiducia pro securitate spei quae generatur ex eleemosyna: quia sicut homo conscius est sibi quod liberalis fuit in pauperes, ita sumit sibi quamdam securitatem ex liberalitate divina. Et de spe impiorum dicitur in Job, viii, 14: Non placebit Deo vecordia sua, hoc est, hypocritae, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

De fiducia vero fortitudinis habetur, II Paralip. XIV, 11, ubi legitur quod Zara, rex aethiopum, egressus est contra Asa, regem Juda, habens secum decies centena millia, et currus trecentos, et venit usque ad Maresa. Porro Asa perrexit ei obviam, et instruxit aciem ad. bellum in valle Saphatha, quae est juxta Maresa situata, et invocavit Dominum Deum omnipotentem, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non praevaleat contra te homo. Et, sequitur, v. 13: Et ruerunt aethiopes usque ad internecionem. Zara interpretatur Oriens, et significat stellam quae inane oriebatur in luce, sed. globus suae lucis in tenebras commutavit, scilicet diabolum, qui rex est Maurorum sive aethiopum tctrorum, scilicet peccatorum et infernorum daemonum. Decies

autem centena millia signant infinitos modos tentationum qui secum sunt: sicut clamat David in Psal. iii, 2 et 3: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Asa autem interpretatur sustollens facturam, et significat fortem qui semper facturam Dei sustollit viribus. Hic instruit aciem contra multitudinem daemonum in valle humilitatis juxta Maresa, quae interpretatur amputatio: quia in primo motu obviat diabolo. Vocatur autem vallis Saphatha, quae interpretatur judicans eos: quia humilitas semper dijudicat seipsam ne a Domino dijudicetur. Orat autem Asa, hoc est, mulier fortis: sustollens se in confortatione Domini, dicens quod in Domino et in suo nomine habet fiduciam victoriae, in comparatione divini auxilii nihil reputans paucos aut multos bellatores. Unde patet quod fiducia robur animi est strenue agens, eo quod tantum difficultatem vincere praesumit.

Confidentia autem est triplex similiter, scilicet fidei, spei, et fortitudinis.

De confidentia fidei dicitur, ad Ephes. iii, 12: In Christo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. Item, Matth. XXVII, 43: Confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

De confidentia autem spei dicitur, ad Hebr. VI, 9: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti. Et, ad Roman. II, 19: Confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, Et sequitur, v. 21: Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Et, ad Hebr. x, 35 et 36: Nolite amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

De confidentia autem fortitudinis habetur, Jerem, ii, 36 et 37: Ab aegypto confunderis , sicut confusa es ab Assur. Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea. Et loquitur ibi Dominus de Judaeis qui foedus amicitiae fecerunt cum aegyptiis contra Assyrios, et intendit quod sicut opprimuntur ab Assyriis, sic confundentur ab aegyptiis: quia non poterunt auxiliari, et tamen Judaei habebant fiduciam in illis: et illam fiduciam obtrivit Dominus, quia impedivit eam, traducendo etiam aegyptios in manus Assyriorum. Quod autem manus in capite dicuntur habere, dicitur propter signum magni doloris: unde. confidentia haec secundum sensum litterae est species fortitudinis praesumens vincere propter auxilium. Secundum mortalitatem autem Assur, qui interpretatur beatus, significat prosperitatem hujus vitae, in qua confunduntur propter peccatum mali homines. aegyptus autem, qui interpretatur maeror vel angustia, significat adversitatem, in qua tamen confundentur: quia elev antur in prosperis, et dejiciuntur in adversis. Fiducia autem est mundus, et voluptas vitae, et juventus, et hujusmodi: ob quae erit Dominus in die mortis infligens dolorem intolerabilem, qui significatur per manum in capite. Item, Sophoniae, II, 15, loquitur de mundo, dicens: Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia: quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae ? Omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. Mundus desertus erit in die judicii, et est modo cubile bestiae, hoc est, diaboli: et Sancti sunt qui transierunt, quia non. manent in hoc mundo, et sibilant deridentes mundum, et movent manum excutientes eam, ne aliquid rerum mundanarum adhaereat.

Sequitur de patientia, quae est tertia pars secundum Tullium. Est autem triplex patientia, scilicet asinina, et astutiae sive calliditatis, et tertia est patientia virtutis, et haec est duplex, scilicet patientia spei, et patientia fortitudinis.

Patientia autem spei est exspectatio rei speratae sine dejectione animi, et de hac habetur, ad Roman. viii, 24 et 25: Nam quod videt quis, quid sperat ? si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et, ad Hebr. x, 36: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem.

Patientia asinina est quae provenit ex stoliditate sensus, quando aliquis nescit avertere injurias, et ideo aequanimiter tolerat eas, et haec est patientia ebrii de qua habetur in Proverbiis, xxiii, 35: Verberaverunt me, sed non dolui: traxerunt me, et ego non sensi.

De patientia autem astutiae, scilicet quae dissimulat injurias, non tamen remittit, sed aequanimiter sustinet ad tempus, habetur, II Machab. v, 24 et seq., ubi legitur, quod rex Antiochus misit odiosum principem Apollonium, cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis, mares scilicet, interficere, mulier es autem ac juvenes vendere. Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judaeis, arma capere suis praecepit. Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit: et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. Hic patet quod ad tempus fuit patientia fraudis et astutiae. Et haec est instructio moralis: quia Apollonius diabolum significat, cum satellitibus suis, scilicet luxuria, fornicatione, avaritia, et hujusmodi vitiis. Jerusalem autem fidelis anima non littera, sed spiritu Judaea quae confitetur Domino, et glorificat eum. Haec non capitur in die profesto, sed. in die ferlationis: quia quamdiu homo bono aliquo exercitio occupatur, diabolus tempus ingerendi tentationes non invenit: sed cum invenit domum quam exeundo reliquit, scopis vanitatis et pompae mundatam, et ornatam saeculi illecebris et spectaculis, assumit secum exercitum septem spirituum qui sunt nequiores se . Et Interficiunt primo ad spectaculum satellitum diaboli procedentes viros perfectae aetatis, hoc est, opera perfectionem facientia: sed mulieres resolutas, scilicet in voluptate, et juvenes lascivientes in desideriis carnis vendunt peccatis per consuetudinem. Haec etiam fuit patientia Cain qui dissimulavit rancorem coram patre et matre, et evocavlt Cain Abel ut amicum extra homines, et ibi Interfecit .

De patientia autem virtutis dicitur, Jacob. I, 4: Patientia opus perfectum habet. Et, Luc. XXI, 19: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Et, in Proverb. xxv, 15: Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam, id est, verba patientiae. Et ponuntur in istis tribus auctoritatibus tres effectus patientiae, scilicet perfectio operis, possessio propriae animae ad nutum quam iratus et impatiens ad nutum non habet, et placatio Delet emollitio justitiae ipsius.

Longanimitas vero continetur sub patientia secundum Tullium, quae in sacra Scriptura triplex invenitur, scilicet misericordiae, spei, et fortitudinis.

Longanimitas misericordiae est quae diu delinquenti differt paenam, et dissimulat vindictam, ut sic trahat ad paenitentiam: de qua habetur, ad Roman. ii, 4: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit ? Et, in Psal. CII, 8: Longanimis, et multum misericors.

De longanimitate autem spei notan- dum, quod spes dicitur longanimis quae diu aequanimiter exspectat rem speratam sibi promissam. Et de hac habetur, ad Hebr. VI, 13 et seq.: Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens; Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Ei sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

De longanimitate autem fortitudinis, qua quis scilicet strenuo tolerat adversa diu usque ad finem victoriae, et potest continuare pericula, habetur in epist. II ad Corinth. VI, 4 et seq., ubi dicit Apostolus, quod in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto. Hanc etiam longanimitatem ponit idem Apostolus inter fructus Spiritus, ad Galat. v, 22 . De eadem etiam habetur, Jacobi, v, 10 et 11: Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris ei patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator.

Deinde videamus de perseverantia, quae ultima ponitur pars fortitudinis, et continetur cum ipsa constantia et sub ipsa.

Notandum autem, quod perseverantia triplex est: quandoque enim propositum perseverandi in omni bono quod incipitur, dicitur perseverantia: et hoc a Beato Augustino in libro de Bono perseverantiae, dicitur donum perseverantiae, quod datur homini in principio inceptionis: quia sine hoc nemo bonum inci- pit, et consummatur in fine vitae continuatae in bono. Tunc enim primo consummatur hoc donum, quia ante hoc non dicitur perseverasse. Secundo, dicitur perseverantia continuatio boni usque ad finem. Continuatio autem mali, sicut dicit Augustinus, non dicitur perseverantia, sed potius pertinacia. Tertio, dicitur perseverantia strenuitas animi in perdurando in difficili usque ad perfectam superationem ipsius, et haec est pars et species fortitudinis.

De prima perseverantia, quae nihil aliud est quam propositum perseverandi in bono incepto, habet Job, xv, 29 et seq., et loquitur de hypocrita qui non habet propositum perseverandi in hoc quod facit, sed tantum usque ad hoc facit quod consequatur quod intendit: unde dicit sic de ipso Job, xv, 29 et 30: Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. Non ditabitur virtute, et hujus causa est, quod substantia operum ejus non perseverat, id est, non est cum proposito perseverandi: et ideo radicem boni non mittit in terram humilitatis, et stabilis vitae: quia terra in aeternum stat, ut dicitur, Eccle. I, 4. Et ideo de tenebris peccati non recedet cor ejus. Et flamma laudis humanae consumit ramos operum ejus, et spiritu oris ejus, id est, Dei auferetur, id est, Interficietur, sicut caput ejus Antichristus.

De perseverantia autem quae est continuatio boni usque in finem, dicitur, Matth. x, 22: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Item, Matth. XXIV, 12 et 13: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, Me salvus erit.

De perseverantia autem tertia quae est species fortitudinis, habetur, ad Hebr, xii, 7: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Disciplina autem est eruditio morum per difficilia: unde idem est perseverare in disciplina, quod est perseverare in difficultate.

Ultimo ponenda est constantia, quae ad perseverantiam habet reduci. Est autem duplex constantia, scilicet maturitatis, et fortitudinis. Constantia maturitatis est quando aliquis ex refraenata dissolutione lasciviae aequalitatem vultus et animi praefert continuo. Constantia autem fortitudinis est quando aliquis ex robore magnifici animi non dejicitur ex hoc, quamdiu permanet in adversis et perseverat Quando autem aliquis aequalem se exhibet in malo, hoc non vocatur constantia, nisi abusive: quia proprie obstinatio vocatur.

De prima autem constantia habetur, Actuum, IV, 13: Videntes principes Judaeorum Petri constantiam, ei Joannis, comperio quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant. Quia scilicet per constantiam in bono cognoscuntur discipuli Jesu. De hac eadem habetur, Actuum, xiii, 46, quod quando Judaei nolebant audire verbum, tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis vitae aeternae, ecce convertimur ad Gentes. Haec enim constantia nihil aliud dicitur quam aequalitas permanendi in doctrina et praedicatione verbi.

De constantia autem fortitudinis habetur, Sapient. v, I: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, ei qui abstulerunt labores corum. Et, in II Paralip. xx, 17, secundum litteram Septuaginta interpretum: " Constantes estote, videbitis au" xilium Domini super vos. " Littera autem nostra secundum Hieronymum, habet tantummodo:: Confidenter state,

ei videbitis auxilium Domini super vos. Et similiter, I Machab. ii, 16, ubi dicitur quod multi de Judaeis timentes Antiochum, recesserunt a lege Dei. Et sequitur quod Mathathias et filii ejus constanter steterunt.

Et istae sunt novem partes fortitudinis a Sanctis inventae, quas ut potuimus exsecuti sumus.

Sequitur tertium superioris divisionis, scilicet qualiter fortitudinis actus, et fortitudinis partes aptentur sibi in vestimentum.

Sunt autem tria ad hoc necessaria, scilicet forfex incidens et formans, acus consuens, et illum continens sive connectens omnia.

Forfex autem formans est ratio, et habet duos cultros contra se invicem venientes: unus est fides, alter auctoritas Scripturae: et connectuntur clavo intellectus veritatis ut directe contra se invicem veniant. Et de hoc sub alia metaphora dicitur, Osee, VI, 5: Propter hoc dolavi in Prophetis, et occidi eos in verbis oris mei. Idem enim quod ibi dolabrum dicitur secundum metaphoram., voco forPices. Et, Isa. xli, 7: Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, diceris: Glutino bonum est. Faber enim aerarius dicitur mulier fortis, et confortat cudentem opera fortitudinis, dicens de glutino quo nectitur totum opus ejus, quia bonum est. Alias autem metaphoras inducimus: quia de forficibus nihil invenitur expressum in Scriptura.

Acus autem est sapientia penetrans ubique, et disponens suave vestimentum ut aptetur decenter: sicut dicitur, Sapient. viii, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, ei disponit omnia suaviter.

Filum vero omnia fortitudinis opera connectens et partes ipsius, est aequanimitas. aequanimitas enim non est pars fortitudinis vel actus ejus, sed est in omni parte ipsius et in omni actu suo connectens et continens omnia ne dissolvantur: sicut dixit Angelus ad Tobiam, v, 13: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Forti animo aequanimis ne dejiciatur animus in adversis. Et sic adaptatur vestimentum.

sig. 3

Sequitur de indumento decoris. Et primo sumenda est definitio decoris ut congruentius procedamus. Dicit autem Philosophus, quod " decor est elegans com-" mensuratio partium: " quando scilicet color respondet figurae faciei, et dispositio capillorum ex comparatione ornat faciem. Quia ita laudatur mulier, Cantic. VI, 3, quod est pulchra et decora. Pulchra in membrorum dispositione, et decora in proportione eorum. Accipiamus ergo quod haec mulier vestimentum habet decoris gloriae.

Decor naturae consistit in debita proportione sive commensuratione naturae: ut scilicet caro spiritui subdatur, et ratio regat ut domina, et voluntas obediat in omnibus: sensualitas autem restringatur a lasciviis tamquam ancilla vel filia luxuriosa: concupiscibilis autem rationi in omnibus subserviat: irascibilis etiam obtemperet ad nutum, ut sic tota caro subjecta sit spiritui, et spiritus rationi, ratio autem Deo. Et hic decor est rectitudo et honor naturae humanae, sicut dicitur in Psal. xlviii, 13: Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Et, Eccle. vii, 30: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, ei ipse se infinitis miscuerit quaestionibus, hoc est, quaestionibus daemonis, quae adhuc non habent finem: quas quidem in paradiso proposuit, nec usque in hodiernum diem ad finem solutionis perfectae potuimus pervenire. Haec etiam quandoque dicitur imago Dei, secundum quam factus est homo: sicut habetur, Genes. I, 27: Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, etc. Et Eccli. XVII, 1: Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et haec imago est in hoc quod ratio imperet, et aliae, vires imperentur, et corpus subdatur spiritui, et Spiritus Deo: sicut habetur, Genes. I, 26: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli,.., omnique reptili, quod movetur in terra. Pisces maris qui nutriuntur in aquis sunt motus voluptatis. Volatilia autem coeli sunt motus superbiae, et spiritualium peccatorum. Reptilia autem quae moventur in terra, sunt motus animalitatis terrenae, ut motus avaritiae et hujusmodi. Decor autem virtutis est in concentu virtutum omnium: ut scilicet temperantia in omnibus modum et mensuram ponat, fortitudo autem in omnibus strenuitatem, justitia decens et debitum, prudentia sit rector et auriga in omnibus. Dum enim temperantia ponit modum cordi, facit mansuetudinem et mititatem: dum ponit modum habitui exterius, facit modestiam: dum ponit modum voluptati quae est in potentia generationis, facit continentiam pudicitiae virginalis, et castitatis vidualis, et continentiae conjugalis:. quarum prima quidem abstinet corde et corpore ab omni concubitu et semper: secunda autem ab omni quidem abstinet concubitu, sed non semper: tertia autem nec ab omni nec semper, sed abstinet a concubitu non sui semper, et a concubitu sui non semper, sed quandoque, scilicet tempore orationis, et post illud tempus iterum convertitur in ipsum, ne tentet eum Satanas per incontinentiam. Item, dum ponit modum temperantia in delectabili quod conceditur ad nutrimentum, facit. parcimoniam. Similiter dum fortitudo ponit strenuitatem in difficultatibus illatis nobis ab alio, vel etiam quae fiunt in

nobis, ut infirmitates, et hujusmodi, animum facit magnificum, rationem autem fidentem. In passione autem ipsa operatur patientiam, et robur continet ad perseverandum. Justitia eodem modo, dum decens ponit in ore, facit veritatem.: debitum autem ponit in opere, et facit ad superiores obedientiam, et reverentiam: ad proximos autem pietatem, et honorem, et liberalitatem: ad. inferiorem vero misericordiam, et miserationes in eleemosynis: ad se vero humilitatem. Ornans autem judices, operatur clementiam, et humanitatem in judicando: in sententia autem aequitatem, et condemnando vindicationem, et ad Deum religionem, et cultum decentem. Dum vero prudentia regnum conspicit ex praeteritis, memoriam stabilit: dum praesentia inspicit ut dirigat et clarificet intellectum: dum autem solerter conspicit de futuris, providentiam nobis acquirit: cautelam siquidem operatur in periculis, consilium in dubiis, in certis autem certa gubernat scientia.

Est iterum decor harum virtutum quo respiciunt se invicem: nisi enim temperantia singulis modum ponat, erit prudentia non habens modum, et justitia nimis justa, et fortitudo praeceps in periculis. Nisi etiam fortitudo singulis strenuitatem ministret, efficientur omnes resolutae et effoeminatae circa difficile, circa quod est omnis virtus. Item, nisi justitia decens et debitum apponat, reprobabuntur omnes, sicut ab ore fatui reprobatur parabola qui non. dicit eam in tempore suo . Iterum autem nisi prudentia regat singula, sicut caeci cadent in foveam periculi non provisi.

Sic Deus aretavit virtutes ut non sit schisma inter eas: unde pro se invicem sollicitaesunt, ut quod una non habet in. se, accipiat ab altera: et quod habet alia, cito sociae suae communicet, ut illa quoque isti vicem in alio quod non pos-

sidetur ab ista rependat. Haec decentia et iste decor significatur in corpore humano et in Ecclesia: in quibus gratiam quam habet unum membrum communicat alii, ut sic omnia sint communia: singulis tamen in propriis officiis dispositis et distributis: sicut habetur, ad Roman. xii, 4 et seq., ubi dicit Apostolus: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes, etc. Et, I ad Corinth. XII, 14, 27: Corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore ? Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore ? Si totum corpus oculus: ubi auditus ? Si lotum auditus: ubi odoratus ? Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ? Nunc autem multa quidem membra, unum vero corpus. Non potest autem dicere oculus manui : Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia, membra. Per omnia similiter est de virtutibus in anima, et facilis est adaptatio per praedicta.

Habet autem haec mulier etiam decorem in theologicis virtutibus: quae sunt fides, spes, charitas: quae tres conjungunt ipsam Deo, decorantes eam in conspectu Dei. Aliae autem quatuor decorant ipsam apud homines, ut sit verum de ipsa quod habetur, Sapient. IV, 1, quod scilicet immortalis est memoria illius: quoniam et apud Deum nota est (per decorem) ei apud homines (per virtutes). Fides etenim primae veritati ipsam conjungit, spes autem aeternitati beatitudinis unit quam exspectat, et charitas unit bonitati. Similiter istae virtutes decorem habent consonantiae: dum fides Deum ostendit, spes autem ad ipsum se extendit, et charitas ipsum apprehendit. Eodem modo consonant in aedificio cordis: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus : ut dicitur, I ad Corinth. III, 11. Hoc exponens Glossa Ambrosii dicit, quod " Christus in corde est fides Christi " in corde: sicut dicit idem Apostolus, " alibi, ad Coloss. I, 23: In fide fundati. " Spes autem parietes erigit, et charitas " concludit in summo. " Eodem modo in opere decorem praeparationis habent: nam charitas opus elicit, spes conducit ad mercedem, fides autem dirigit intentionem, teste Augustino, qui dicit, quod " intentio bonum opus facit, intentionem " autem fides dirigit. " De his tribus habetur, I ad Corinth. XIII, 13: Nunc autem manent fides, spes, et charitas, tria haec: major autem horum est charitas. Isti sunt illi tres viri qui apparuerunt Abrahae ad radicem Mambre . Isti sunt etiam tres pueri illaesi in camino iniquitatis hujus mundi.

Decor autem omnium signatur, III Reg. x, 4 et 5, ubi legitur, quod regina Saba videns omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat, ei cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini, non habebat ultra spiritum. Regina Saba est sapientia hujus mundi, quae ut est multum in eloquentia: interpretatur secundum aliam interpretationem capta, quia captivatur in obsequium Christi: et secundum tertiam interpretatur conversio , quia ad Christum convertitur. Domus autem Salomonis est domus aedificii spiritualis, quod aedificatur viro pacifico, hoc est, Christo. Sapientia autem est sapor aeternorum. Cibi autem mensae sunt refectiones et dulcedines omnium virtutum. Habitacula autem servorum sunt vires animae, sicut rationalis, irascibilis concupiscibilis, in quibus praecipue servi Christi, virtutes scilicet, habitant. Ordo autem ministrantium est ordo virtutum qui explanatus est. Vestes autem virtutum sunt consuetudinis opera et gratiae. Pincernae autem dicuntur etiam, quia propinant vinum gaudii spiritualis quod laetificat cor hominis dispositum secundum decorem virtutis. Holocausta autem totius incendii devotionis offerunt tres, scilicet fides, spes, et charitas in domo Domini Deo, hoc est, in corde. Haec videns, inquam, saecularis sapientia non habet ultra spiritum saeculi, sed acquirit Spiritum Dei.

Hae duplices virtutes, scilicet politicae et theologicae, significantur per Martham et Mariam . Nam theologicae sunt circa Deum, cardinales autem satagunt circa frequens ministerium quod expiatur ad homines. Significantur etiam per dispositiones Angelorum in caelo, quo-

rum tres chori Deo assistunt: alii autem ministerium sui officii explent circa alia. Et tantum dictum sit de decore virtutis hujus mulieris fortissimae.

Sequitur de decore ejus In opere.

Est autem in tribus decora In opere, scilicet licito, honesto, et expedienti. Opus licitum decorat ad Deum, honestum autem ad seipsam, et expediens ad proximum. .

Licitum autem secundum Augustinum est quod nullo praecepto prohibetur. Et hoc primum attendit mulier fortis in opere suo. Habens vero hoc quod est licitum, adhuc considerat utrum sit honestum. Honestum autem est quod est laude dignum apud conscientiam et homines: vel ad minus quod non habet verecundiam appellatur honestum. Cum autem et hoc Invenit in opere suo quod non habet verecundiam, cogitat adhuc utrum sit expediens saluti proximorum. Sic enim impletur illud Apostoli, ad Roman. XII, 17: Providentes bona non tantum coram Deo, sed eliam coram omnibus hominibus, Si enim omnia licita essent etiam statim facienda, numquam diceret Apostolus, I ad Corinth. VI, 12: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Quia scilicet quaedam licita non prosunt saluti proximorum, de quibus ipse Apostolus dicit, I ad Corinth. VIII, 9: Videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Et loquitur de his qui comedebant carnes idolis oblatas coram infirmis. Et ideo subinfert, v. 13: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Si iterum omnia licita essent etiam honesta, non. diceret Apostolos, I ad Corinth. VI, 12: Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate, hoc est, non dabo alii occasionem judicandi me ex opere mihi non prohibito per praeceptum. Quod enim judicatur ab alio, aliquam habet ratio- nem indecentiae et verecundiae. Unde decor perfectus operis est ut sit licitum, honestum, et expediens saluti proximorum. Unde Apostolus, ad Philip. IV, 8, dicit, quod sectanda sunt quaecumque pudica (id est, honesta) et quaecumque justa (id est, licita) et quaecumque bonae famae, id est, expedientia saluti proximorum. Et, ad Titum, II, 12: Sobrie, et juste, ei pie vivamus in hoc saeculo. Juste, id est, licite. Sobrie, ne verecundiam honestatis amittamus. Pie autem quoad utilitatem proximorum, quia Impium est nocere proximis per scandalum.

Est etiam haec mulier decora In gloria non vana, sed vera.

Est autem haec | Conscientiae, gloria triplex, " Spei, scilicet, | Tribulationis.

Gloria autem conscientiae est laetitia quae oritur de conscientiae serenitate et securitate: de qua dicit Apostolus, II ad Corinth. I, 12: Nam gloria nostrae haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. Haec autem gloria praecipue oritur ex tribus In conscientia existentibus, scilicet quia non est culpa quae remordeat, et hoc facit puritas a peccato: et quia Inest conscientiae securitas, et hoc facit abundantia meritorum: et quia in vita et opere testimonium habet Spiritus sancti, quia scilicet secundum traditiones patrum et sacra eloquia conversata est mulier haec: sicut dicit Apostolus, ad Roman. IX, 1: Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Et de hoc laudatur etiam Abel, ad Hebr. XI, 4: Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo: per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo: et per illam defunctus adhuc loquitur. Sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. XIV, 23: Omne, quod non est

ex fide, peccatum est. Et dicit Glossa, quod " omne quod non est ex, fide con-" scientiae, aedificat ad gehennam. " Conscientia autem fidem accipit ex testimonio Spiritus sancti.

De gloria autem spei et de tribulationibus simul habetur, ad Roman. v, 2 et seq.: Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. De sola autem gloria spei habetur in Psal. v, 12 et 13: Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Haec enim est gloria spei. Et de hac iterum habetur in Psal. cxlix, 9: Gloria haec est omnibus Sanctis ejus.

De gloria autem in tribulationibus, ad Galat. VI, 14: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et, II ad Corinth. XI, 30: Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Et, II ad Corinth. XII, 9 et 10: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi,,, Cum enim infirmor, tunc potens sum. Et ponitur infirmitas pro passione tribulationis.

De triplici autem gloria simul habetur, Isa. xxxv, 2: Gloria Libani data est ei, hoc est, mulieri forti, decor Carmeli, et Saron, Libanus interpretatur candidatio. Unde gloria Libani est gloria in candore conscientiae. Carmelus autem interpretaur scientia circumcisionis, et significat certitudinem spei beatitudinis quae circumcidet nos ab omni miseria. Saron autem interpretatur princeps maerens, et significat principatum gloriae in moerore tribulationis. Haec est triplex gloria decora, nihil habens indecorum: quia nihil habet vanum.

Non enim gloriatur haec mulier ut multi gloriantur in mundo, de quibus dicitur in Psal. li, 3: Quid gloriaris in malitia, qui poteris es in iniquitate? qui scilicet laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis . Quidam autem etiam gloriantur in jactantia suae dignitatis, de quibus dicit Apostolus, ad Roman. XI, 18: Noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Quidam etiam in jactantia suorum meritorum, de quibus dicitur, 1 ad Corinth. IV, 7: Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Quidam gloriantur in divitiis pro sapientia vel potentia sua, contra quos dicitur, Jerem. IX, 23 et 24: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, ei non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, scilicet, per conscientiae secretum. Haec etiam mulier ne glorietur in potentia fortitudinis suae, accipit in exemplum Samsonem fortissimum, quem seduxit mulier meretricula debilis de tentationibus amoris falsi, ut tonderet eum capillis et traderet in manus Philisthinorum, qui caecantes eum fecerunt eum molere . Samson autem sol fortis significat quemlibet sanctum in quo lucet sol justitiae Christus Deus noster. Fortissimus autem est ille, quia fortissimus est adjutor suus Christus. Meretricula autem est concupiscentia quae radit capillos, hoc est, cogitationes de Deo primum aufert, ingerens cogitationes luxuriae, in quibus sic debilitatur et effaeminatur, ut tradatur per consensum in potestatem Philisthiim, id est, daemonum., qui caecantes eum dulcedine delectationis, faciunt eum molere, hoc est, ad vanitatem mundi circuire. Ne autem glorietur in divitiis, accipit in exemplum purpuratum divitem quem sepultum in inferno pronuntiat Evangelium Luc. XVI, 22. Ne iterum in sapientia vane glorietur, pro exemplo est ei Salomon, cujus fines terrae mirabantur sapientiam: et cecidit per mulieres, ita ut

adoraret idola multa . Ne vero glorietur in natalium nobilitate, pro exemplo est ei ipsorum natalium verecundia quam nemo etiam ex regibus potest effugere: hominis enim gloria quoad nativitatem, ut dicitur, I Machab. II, 62, stercus est, et vilior etiam quam stercus, quia tanta sordidantur ignominia ut etiam fas non sit sermono describere. Similiter medicinam accipit dolorem mortis ne in morte glorietur: quia etiam in illo nemo gloriatur, sed ejus memoria etiam juxta Ecclesiasticum, xli, 1, amara est, et non gloriosa . Ne autem glorietur in vita, in exemplum accipit hujus vitae incertitudinem, quae sicut dicitur, I Machab. ii, 63: Hodie extollitur, et cras non invenietur. Et, lsa. xl, 6 et 7: Omnis caro faenum, ei omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est faenum, et cecidit flos, quia Spiritus Domini, id est, judicium irae Dei, sufflavit in eo, per mortem scilicet. In istis ergo mulier haec excludit gloriam, sciens quod gloria haec nihil habet decorum. Sed in tribus praedictis gloria et honore coronatur, quia in istis gloriari honor est et decor.

Est autem spiritualis decor hujus fortissimae mulieris in victoria fortitudinis, cui victoriae septem adaptantur remunerationes, quae in Apocal. I, 11, septem per ordinem Ecclesiis adscribuntur: et sunt quaedam ex parte corporis pugnantis, et quaedam ex parte animae, et quaedam ex parte utriusque sive conjuncti. Corpus enim quod modo pugnat, saepe occumbit per mortem in fortitudine. Decorabitur ergo immortalitate perfecta. Et hoc est quod dicitur, Apocal. ii, 7: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Lignum autem vitae edebatur contra mortalitatem quae auferetur per esum sapientiae in regno paradisi, et amoenitatis caelestis.

Anima etiam pugnantis nunc quando- que vacillat ex debilitate voluntatis: nam contingit eam succumbere peccato. Et ideo vincenti promittitur quod non laedetur a morte secunda : quia confirmabitur in bono quod amplius non potest deflecti ad mortem inferni per peccatum.

Anima etiam pugnantis modo ex hoc affligitur quod Deum non habet nisi per fidem: et si haberet per speciem, facilius sustineret adversa. Ideo tertio loco dicit, Apoc. II, 17: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo ei calculum, candidum: et incalculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Et notantur hic tria quae animam afflictam perfecte ponunt in gaudio aeternitatis. Primum est dulcedo divinitatis in gustu amoris Dei qui habetur: et ille notatur in manna abscondito. Et non dicitur absconditum ibi, sed hic quamdiu per fidem ambulamus, et non per speciem. Secundum est visio aperta solidissimae et candidissimae sive lucidissimae veritatis. Et haec notatur per calculum candidum: ut in calculo notetur soliditas, et in candore luciditas divinae veritatis quam speculabimur. Tertium est, quod nomine aeterno honoris et gloriae haereditariae ditet nos Deus noster. Et hoc notatur in nomine novo, quod nemo scit nisi qui accipit: quia hoc est nomen aliud a nomine hujus mundi quo Deus vocabit servos suos in regno constitutos.

Ex parte autem utriusque, fortitudo quadruplici praemio decoratur. Et primum est perfecta prostratio eorum qui contra pugnant: unde dicitur in Apocal. ii, 26 et 27: Qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea. Gentes istae sunt mundus et tyranni qui impugnaverunt Sanctos qui in inferno in virga poenarum ferrea reguntur ad poenas ordinatas contra cul-

pas: quando exsultabunt Sancti.. . in cubilibus suis: ei exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites, id. est, ex utraque parte incidentes, quia in corpore et anima, in manibus eorum ,

Secundum autem praemium habet fortitudo in signis tirocinii sui: quia novis quibusdam insigniis vincens decoratur. Et hoc notatur, Apoc. III, 5, ubi dicitur: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae. Vestis alba stola est corporis. Non deletio autem nominis, perfruitio aeternitatis.

Tertium autem habet praemium: quia scilicet fortitudine sua hic sustinuit domum Dei, Ecclesiam scilicet in debilibus, sustinendo pro eis ne caderent in fide. Et ideo etiam in regno habebit gloriam de hoc. Et de hac habetur, ibidem, v. 12, sic: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, ei foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem. Columna autem templi est qua sustinuit templum, Et quia perseveravit sustinendo, ideo non egredietur foras amplius: sicut dicitur, Eccli. L, 1 et 2: Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est. Quia vero propter justitiam passus est, nomen Dei tamquam memoriale aeternum scribitur super eum. Et quia se murum posuit pro civibus Sanctorum, ideo etiam nomen civitatis Jerusalem inscriptum continetur super ipsum.

Quartum autem et ultimum habet praemium coronam pro qua pugnavit: sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. IV, 7 et 8: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus. Et de hac habetur, Apocal. III, 21: Qui vicerit, dabo ei se-dere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Non enim sedent in throno nisi coronati ad regnum.

Sequitur id quod tertio considerandum

supra diximus, scilicet, qualiter mulier haec his indumentis induitur. Breviter autem dicendo induitur ut maritus, et induitur ad jucunditatem mariti.

Ut maritus induitur, quia eisdem virtutibus. De marito enim dicitur in Psal. xcii, 1: Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se, virtute scilicet. Mulier etiam decore et fortitudine induitur, ut sic de ipsa impleatur quod dicitur, Eccli, XVII, 2: Secundum se Deus vestivit hominem virtute. Sed notandum valde est, quod in indumento mulieris fortitudo primum est indumentum, et decor secundum. E converso autem est in vestibus Domini: quia decor praecedit fortitudinem, nimirum quia mulier per fortitudinem passionum venit ad decorem gloriae: sicut dicitur, I Petri, I, 11: Passiones, et posteriores glorias. Et, ii ad Corinth. IV, 17: Id enim, quod in piaesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et, ad. Romam VIII, 17 et 18: Si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Sed Christus e converso de gloria, venit ad strenuitatem certaminis: sicut habetur, ad Philip, II, 6 et 7: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,.., et habitu inventus ut homo.

Induitur autem vestibus ad jucunditatem sui viri, ut vir ejus jucundetur in ipsa: sicut Esther, v, 1 et 2: Die tertioinduta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium, suum in consistorio palatii contra ostium domus. Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu. Quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus. Esther abscondita interpretatur, et significat fortem mulierem quam abscondit humanitas. Vestis autem regalis, est vestis qua induitur ipse rex Assuerus, qui beatus interpretatur, et significat Christum. Et hoc est fortitudo et decor indumentum ejus. Stat autem in atrio coeli die tertio. Primus enim suus dies, est dies nativitatis suae, et secundus est dies conversationis, et tertius dies est glorificationis suae quando stat in atrio. Et tunc propter detersionem omnis maculae, vestimentum gloriae placet oculis regis quem decora facie a venusto adspectu in decore suo videbit. Extendere autem contra eam virgam clementiae, nihil aliud est quam exhibere sibi lumen et radium faciei suae, quia haec est virga, inquam, regis: et deducet omnes beatos in regnum beatitudinis aeternae. Osculari autem illam virgam, est cum plenitudine amoris et pacis illud incircumscriptum lumen amplecti, et accedere ad eum continuo passibus fruitionis: quia Sancti fruuntur, nec fastidiunt quo frui magis sitiunt.

Sequitur de secunda parte versiculi hujus, quae est: " Et ridebit in die novissimo, "

In qua consideranda sunt tria, scilicet risus hujus mulieris, causa risus, et dies novissimus qui est tempus risus ejus.

Risus hujus mulieris est dilatatio cordis in gaudio, et jubilus mentis, et decens quaedam et grata jucunditas mentis cum distractione labiorum non immoderata. Et de hoc habetur, Job, VIII, 21: Impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. " Jubilus autem., ut dicit Cassiodorus, " est cordis gaudium quod nec cor lo" tum claudere, nec lingua totum pot-" est exprimere. " Et hoc nihil aliud est quam illud gaudium plenum, de quo dicit Dominus, Joan. XVI, 24: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Et de quo, Matth. xxv, 21 et 23, dicitur: Euge, serve bone, et fidelis..., intra in gaudium Domini tui. Gaudium enim semiplenum hujus mundi intrat in hominem, et risus ejus dolore miscetur, et extrema gaudia ejus occupat luctus, ut dicit Salomon, Proverb. XIV, 13. Sed illud gaudium est secundum Apostolum, I ad Corinth. ii, 9, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunti illum. Tunc enim juxta Isa. xxxv, 10: Gaudium ei laetitiam Sancti obtinebunt, ei fugiet dolor et gemitus, quae hic occupant et impediunt gaudium. Et, Apocal. XXI, 4: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, hoc est, omnem causam lacrymarum:. ei mors ultra non erit, neque lucius, necque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Et ideo non mirum si os risu et labia jubilo implebuntur.

Sed notandum valde est, quod haec mulier non tantum ridebit de gaudio Sanctorum in quibus iucundatur: sed etiam deridebit eos quos hic monuit, et vocem ejus audire noluerunt: sicut legitur, Proverb. I, 24-29: Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, ei interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio, ei angustia: tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane

consurgent, et non invenient me. Et notantur hic ea quae faciunt condemnationem reproborum, quorum primum est contemptus vocationis per verbum.. Secundum, contemptus auxilii per manum. Tertium, contemptus consilii de modo conversionis. Quartum, refutatio increpationum pro delictis. Et sequitur condemnatio eorum secundum partes speciales. Et prima est interitus in ablatione vitae aeternae ab eis, hoc est, cum separantur a Deo. Secunda est adventus supplicii aeterni, quod timebant per fidem informem et timorem servilem. Tertia est calamitas quae consistit in subtractione omnis boni ab eis. Quarta est diversitas poenarum interficientium et irruentium ad modum subitae tempestatis, quae excitatur flatu irae Dei per ministerium daemonum. Quintum est tribulatio. Et dicitur tribulatio a tribula, quia quasi tribula quadam terrentur et compercutientur in poenis. Angustia autem est sexta pars, quae angit cor in verme conscientiae. Ultima autem pars est desperatio exauditionis in invocatione Dei, quae pars signata est in divite sepulto in inferno, qui guttam extremitatis digiti ad refrigerium linguae obtinere non potuit .

Est autem etiam hic risus triplex, et derisus. Quidam sunt quibus non ridet, nec deridet mulier ista. Dicit enim Salomon quod risus est in ore stulti : et hoc risu non ridet. Et est risus fraudulenti, sicut legitur, Proverb. x, 23, quod est qui quasi per risum operatur scelus. Et est risus consolationis mundanae, de quo dicit Dominus, Lucae, VI, 25: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Est etiam derisio de qua dicit Job, XII, 4 et 5: Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta, apud cogitationes divitum. Hoc est, cum simplicitas justi sit lampas et lux vitae, tamen est contempta apud cogitationes divitum hujus mundi: et ideo deridetur ab eis. His modis neque ridet, neque deridet haec mulier quem- quam hominum: sed modis supra dictis ridet, et deridet.

Nunc videndae sunt causae risus ejus. Sunt autem causae tribus modis sumptae, scilicet,

| Ex parte sui, Causae " Ex parte Dei,

| Ex parte societatis. Ex parte sui est causa quadruplex. Prima est quando naturae ejus capacitas tota repletur gaudio, quae hic fuit vacua, nec habuit unde gauderet. Secunda est, quia remunerabitur omne meritum ipsius, cujus remunerationem dum hic viveret, sentire ad oculum non poterat, licet crederet fide simplici: sicut exsultant ministeriales tempore remunerationis sui ministerii. Tertia est, quia etiam omne id habebit quod sperare potuit: ut etiam spes diu dilata quae afflixit animam, mercedem suspendii et dilationis et longanimitatis accipiat. Quarta est, quia etiam ultra erit merces ejus quam spe vel fide vel. dilectione potuisset comprehendere. Et haec quatuor simul notantur in una auctoritate Domini, Luc. VI, 38: Mensuram bonam, ei confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Bonam quoad impletionem capacitatis naturae. Conferta autem est mensura, pressa scilicet et compressa ut magis capiat: et illa datur merito, quia centupla mercede remuneratur. Coagitata vero est quando etiam ponderibus et ictibus et tonsionibus ponderum conficitur res mensurata: et illa datur spei, et fidei, et dilectioni. Sed supereffluens est infinita, quia Deus ibi mensuratur quem nihil creatum capere potest: et illa datur ex solius Dei bonitate et liberalitate.

Ex parte Dei etiam habet quatuor causas ridendi. Prima est visio aperta: quia sancti, juxta Psal. xxx, 21, absconduntur in abscondito faciei Dei a conturbatione hominum. Secunda est dilectio perfecta Dei visi et habiti: et haec est pars Marias optima quae non. auferetur ab ea . Fides enim auferetur, et manebit visio: spes auferetur, et manebit comprehensio: charitas autem numquam auferetur, sed perficietur . Tertia causa est fruitio ipsius, dum continuo gustant dulcedinem substantiae Dei, et inebriantur ab ubertate dulcedinis ejus. Quarta causa est, fruitio Dei et hominis in una persona Christi. Et haec duo notantur, Luc. XXII, 29 et 30, ubi dicit Dominus, quod disponit Sanctis sedere super mensam suam in regno suo, ut comedant et bibant. Comedant, inquam, dulcedinem substantiae ejus, et bibant nectar fruitionis ex ipsius sapientiae vena limpidissima, quae facies Dei est aperte ostensa,.

Ex parte Sanctorum etiam habet quatuor causas ridendi, quarum prima et praecipua est, quod habitant Sancti in unum, et est eis cor unum et una anima in concorditer fruendo Deo: ut dicit Augustinus. Unde, Psal. cxxxii, 1 et 2: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum,: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Unguentum autem est unctio dulcedinis Spiritus sancti penetrantis omnes, et removentis ab eis omne quod voluntati contrariatur. Est autem in capite Deo distillans ad barbam, hoc est, ad apostolicos viros, qui barba viriliter agendo dicuntur: et venit fluendo largiter descendens usque ad ultimum Sanctorum, qui per oram vestimenti figuratur. Secunda causa est possessio communis omnis boni quod habetur a singulis: et hoc facit charitas perfectissima, quae ibi bona facit communia: ut quilibet in quolibet perfecte possideat quod habent singuli: ut impleatur illud quod huic praecessit in figura, Actuum IV, 32, scilicet, quod nullus quod possidebat suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia: et tamen distribuitur a Deo

dispensatore unicuique largiter quantum umquam opus est beatitudini suae. Tot enim et tanta gaudia quae habentur in singulis a singulis, quem non moverent

ad risum, cum etiam minus gaudium risum inducat ? Tertia causa est affectus societatis quem unus ostendit aliis. Sicut enim virtutis hic est amicos inter se signa amicitiae monstrare ad invicem, ita etiam ibi monstrabit unus aliis affectum suae societatis et amicitiae. Unde, Isaiae, xxxii, 18: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, ei in tabernaculis fiduciar, et in requie opulenta. In pulchritudine pacis quoad unitatem cordium: haec enim tollit bella: et in hoc notatur causa prima. In requie opulenta quoad communem possessionem beatorum quae habent singuli: et in hoc notatur secunda causa. Et in tabernaculis fiduciae: quia unus fiduciam amicitiae ponit in reliquo: et illud est tertia causa. Quarta autem causa est ejusdem societatis splendor honestatis perpetuus: de qua dicit Dominus, Matth. xiii, 43, quod justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Et Sapient. III, 7 et 8: Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, ei dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.

Tempus autem risus hujus mulieris est dies novissimus. Et consideranda sunt duo circa hoc, scilicet quare dicatur dies, et quare novissimus. Circa primum nota quod dicitur, I ad Thessal. v, 2, quod dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Et in hoc notatur quod judicium erit sine praevisione hominum. Unde Dominus, Matth. XXIV, 37 et seq.: Sicut fuit in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad cum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tu-Ut omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

Secundo nota, quod dies judicii dicitur nox et tenebra malis: quia illis nocebit et involvet perpetuis tenebris. Unde, Joel, II, 1 et 2: Prope est dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis. Et dicitur tenebra interior: caligo autem exterior: nubes autem, poena pluens sulphur et picem, quae sunt pars calicis eorum. Turbo autem impetus daemonum rapientium et diripientium damnatos. Unde, ibidem, v, ii: Magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum ?

Item notandum, quod justis est dies lucis: quia ibi induentur perpetua luce. Unde, Isa. xxx, 26: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. Et iterum, Isa. lxv, 17 et 18: Ecce ego creo caelos novos et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo.

Novissimus autem dicitur: quia novissimus est

|. Numero, in " Gaudiis, | Poenis.

Novissimus in numero, quia non erit amplius tempus ad merendum vel demerendum.. Unde, Apocal. x, 5 et seq.: Angelus quem vidi stantem super mare ei super terram, levavit manum suam ad caelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea quae in eo sunt, et terram ei ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: sed in diebus vocis septimi Angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas, Angelus iste Christus est, qui habet unum pedem, scilicet, humanitatis supra mare passionis. Unde, PsaL lxxvi, 20: In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis: et vestigiatua non cognoscentur, supple, per gratiarum actionem. Alterum autem pedem habuit super terram, hoc est, stabiles et immobiles in opere Domini semper: ut dicit Apostolus, ad. Hebr. VI, 13: Et juravit per semetipsum, hoc est, immobiliter statuit. Jurat autem per creaturae gloriam et habitationem gloriosorum, id est, per caelum et ea quae in eo sunt: et per gratiam et habitationem gratiosorum, id est, terram et ea quae in ea sunt: et amaritudinem et habitantes in ea, hoc est, mare et ea quae in eo sunt: quia ipse creavit electos in gloria et in gratia, et damnatos in amaritudine aeterna. Et tempus non erit amplius: sed septimus Angelus cujus tuba suscitat mortuos, complebit universa, sicut est prophetatum per Prophetas, et praedicatum per Apostolos.

Novissimus etiam dicitur esse in gaudiis: non ita quod post ea non sit futurum gaudium, sed quia gaudia illius diei incomparabilia sunt omnibus gaudiis aliis. De his autem habetur partim, Isa. lxvi, 10 et 41: Laetamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam: ut sugatis ei repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Et notantur quatuor singularia gaudia bonorum in his verbis. Primum est de conjunctione omnium bonorum in unum qui modo dispersi sunt. Et hoc notatur cum dicit: Laetamini cum Jerusalem, et exsultate. Et laetitia pertinet ad cor: exsultatio autem ad. corpus. Jerusalem autem est collectio omnium bonorum ad aeternae pacis visionem pertinentium. Secundum gaudium est spiritualis consolatio lugentium pro periculo suo et aliorum qui tunc perfectam accipient consolationem.: sicut dicit Dominus, Matth. v, 5: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et hoc notatur cum dicitur: Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. Tertium est abundantia alimenti aeterni quod

instillatum omnibus Sanctis vegetat ipsos ad vitam aeternam, ab uberibus matris sapientiae expressum, quae nihil aliud sunt nisi praesentia bonitatis et veritatis Dei. Et haec notantur ibi : Ut sugatis et repleamini ad uberibus consolationis ejus. Quartum vero est affluentia deliciarum. in novis revelationibus beatificantibus, quia Dominus semper nova revelat eis in facie sua: non ut novis venientibus vetera projiciant, sed ut in ipso, cujus sapientiae non est numerus, sine numero et sine fine, rationem accipiant gloriae. Et hoc notatur ibi : Ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Mulgere enim ibi nihil aliud est quam novas revelationes extrahere.

Item, Isa. lxvi, 12 et seq.: Ecce ego declinabo super eam, scilicet Jerusalem, quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, ei gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.

In his verbis notantur duo, scilicet de quo gaudebunt Sancti, et qualiter. De quo, quia de duobus quae accipient a Domino, scilicet abundantia pacis, quia quasi flumen declinabit super eos in abundantia pacis. Et tunc implebitur illud Psal. CXXI, 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Accipient autem gloriam gentium in incomprehensibili substantia ejus quam videbunt: quia haec est gloria omnium gentium.

Qualiter autem consolabuntur nos notatur in tribus, scilicet secundum quem modum similitudinis consolabitur nos, et ubi consolabitur nos, et secundum quid consolabitur nos. Secundum quem modum similitudinis: quia dicit, quod. portabimur ad ubera: et notat similitudinem parvuli vagientis, qui ut taceat portatur ad ubera: ita Dominus faciet nobis, dicens: Quiescat vox tua a fletu, quia portaris ad ubera sapientiae scilicet, veritatis, et bonitatis Dei: ex quibus sugas lac beatitudinis aeternae. Super genua etiam, et notat similitudinem: quia parvulus plorans ponitur ad genua matris: ita Dominus habet genua quibus nos elevat ad blandiendum nobis, scilicet aeternitatis incommutabilitatem, et stabilitatem immortalitatis et impassibilitatis. Blanditur autem ut mater: in quo notat certitudinem dilectionis suae ad Sanctos, ita quod non patietur ut tangat eos quidquam adversitatis.

Ubi autem consolatur: quia in Jerusalem, in conjunctiono scilicet omnium beatorum: ut tanto gratior sit consolatio, quanto nullus omnium remotus est a nobis pro quo simus solliciti. Item, tanto acceptior sit nobis consolatio, quanto coram multis ipsa consolatione honorificamur a Deo: quia qui Christo ministrat hic, honorificabit eum Pater suus qui in caelis est .

Secundum quid autem consolatur: quia videbimus ad. oculum interiorem et exteriorem, scilicet ad interiorem divinitatem et ad exteriorem gloriam humanitatis tantum: et cor nostrum gaudebit, et ossa nostra arida quidem primo in sepulcris per immutationem gloriosae resurrectionis germinabunt, ut herba virens in aeternum..

Est etiam dies ille novissimus in paenis, non sic autem quod postea non. sint futurae poenae: sed quia sunt finis et consummatio omnium poenarum, Poenae ille sunt tales, ita quod ultra eas non erit poena major eis. Sunt autem illae poenae distinctae penes quatuor, scilicet,

| Modum resurgendi, |Resurgentes, "Judicium, |Carcerem in quem de|trudentur. Et haec quatuor notantur, Isa. XXIV, 17:

Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae, Habitator terrae est impius resurgens qui manebit in terra quam dilexit, cum Salicti rapientur in nubibus obviam Christo in aera: et sic semper cum Domino erunt . ''Unde per hoc notatur poena resurgentis, de qua postea dicemus. Formido autem erit judicii: et per hoc notantur poenae quae somentur penes judicium. Laqueus autem est in modo resurgendi: quia cum alii sunt immutati in gloriam, isti resurgunt ligati laqueo in opprobrium aeternum ut videant semper. Fovea autem est carcer inferni in quem detrudentur.

Sunt autem in modo resurgendi ponae innumerabiles: sed tres speciales et majores aliis, quarum prima est acceptio corporum ignitorum et incensorum igne inferni, in quibus ante non cruciabantur: quia non habebant. Secunda est bellum continuum corporis ad animam, et animae ad. corpus. Tertia est desiderium mortis perpetuum sine morte. De prima habetur, Amos, IV, 2 et 3: Juravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et, reliquias vestras in ollis ferventibus, Et per aperturas exibitis altera contra alteram, ei projiciemini in Armon, dicit Dominus, Juramentum Domini est immobile decretum judicii. Tunc daemones tortores levabunt damnatos in contis. Est autem canta instrumentum quo macellarii levant boves excoriatos, intrudentes lignum per nervos orarium posteriorum, et ita levantes suspendunt ad dissecandum: et illud lignum quod sic intrudunt per nervos crurium dicitur corda, et significat vinculum quo ligantur damnati ad supplicia. Reliquiae autem sunt ossa quae erunt in olla: et est integritas corporis in qua resurgent, et fervent in ipsa sicut olla. Apertura autem una erit sepulcri, et exibit corpus: et altera apertura erit inferni, et exibit anima. Altera contra alteram, hoc est, anima contra corpus: et jungentur et projicientur in Armon, qui interpretatur anathema maeroris. Et signat infernum cum damnatis qui sunt anathematizati a Deo et in moerore aeterno.

De secunda poena quae est bellum continuum corporis ad animam, et e converso: eo quod corpus conviciatur animae quod ipsa debebat regere ipsum ad bonum, et direxit ad malum: anima autem corpori e converso quod delectationes corporales seduxerunt eam, et quod prona fuit ad malum caro omni tempore, ad bonum autem pigra et infirma. De hac, inquam, poena habetur, Job, xxx, 16-20: Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, ei possident me dies afflictionis. Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Anima enim marcescit quando taedium habet corporis, et e converso: et est in possessione afflictionis, quando afflictio dominatur in corpore et anima. Et dicitur possessio quasi positio pedum: quia tunc afflictio utrumque pedem profunde et graviter infigit, scilicet confusionis et doloris: quia isti sunt duo pedes afflictionis. Os autem ponitur pro robore corporis quod perforatur verme conscientiae quo anima mordet corpus. Et iterum: Qui comedunt animam e converso non dormiunt, a quorum multitudine consumptum est omne vestimentum virtutis, ut sit etiam ibi confusio nuditatis: ut ignominiam peccati non operiat decor virtutis, quemadmodum fit in Sanctis per poenitentiam dolentibus peccata sua. Vermes autem isti succingunt, hoc est, strangulant corpus et animam mutuis et vicariis improperiis: et assimilatur luto vilissimo corpus in foetore suo, et anima favillae

levi quse plena est igne esterno: utrumque autem cineri in quibus dominatur ignis.

De tertia autem poena quse est desiderium mortis perpetuum sine morte, habetur, Apocal. IX, 6: In diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt, mori, et fugiet mors ab eis. Quia scilicet tanta discordia erit inter animam et corpus, quod libentissime separarentur si fieri posset: sed per judicium justissimum Dei simul tenetur, ut sicut simul peccaverunt, ita etiam simul puniantur.

Accipiuntur autem penes resurgentes poenae innumerabiles, sed prsecipue in corpore accipiuntur quatuor majores, et in anima tres. Et illse quidem quse sunt in corpore, sunt foetor, et passibilitas corporis. Secunda autem gravitas et ponderositas Ipsius et ignobilitas. Tertia autem tetra Ipsius obscuritas et opacitas. Quarta vero est animalitas ipsorum et carnalitas.

De prima habetur, Amos, IV, 10: Ascendere feci putredinem castrorum in nares vestras. Castra dicuntur damnati qui armaverunt se contra Deum. Et, lsa. lxvi, 24: Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prxvaricati sunt in me. Sancti egredientur passibus contemplationis, et videbunt decorem justitias vindicantis in cadaveribus, id est, corporibus cadentibus in vermes fetoris et putredinis suse. Et, lsa. XIV, 19: Projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus. Hoc verificatur in die novissimo quando impii corpus malis gratibus suis ejicitur de sepulcro, sicut stirps inutilis quse. boni fructum utilem In vitam aeternam non attulit, et sanie foetoris sui polluitur et obvolvitur in perpetua ssecula sub sanie collocandum . Et hsec sanies est immunditia peccati quse inficit Ipsum.

De secunda vero poena quse est ponderositas, habetur, Exod. xv, 5: Descen-derant in profundum quasi lapis. Et iterum, v. 10: Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. Aquse autem vehementes sunt poenas duriter concurrentes. Et hoc est quod dicitur in Apocal. XVIII , 21: Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, ei misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon, civitas illa magna, supple, ln infernum, ct ultra jam non invenietur. Bene accipit molarem, quia in. inundo non voluit nisi molere, terrena opera scilicet facere. Et ln mare mittit, quia hoc est amarum et magnum. In pondere ipsi graves sunt, et ideo majori impetu descendunt in profundum inferni. Hsec autem gravitas non est molis, sed peccati, quod (ut dicit Isaac Philosophus) " gravabit " eos et deprimet eos sub tristi orbe" Inferni, ut amplius non invenian-" tur. "

De tertia autem poena corporis quse est tetra obscuritas et opacitas corporum eoram, habetur in prophetia Isaise, XIII , 8: Facies combustae vultus eorum. Et, Thren. IV, 8: Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhmsit culis eorum ossibus: aruit, et facia est quasi lignum. Denigrata qula sunt titio: ignis inferni, et torris fumans in incendio qui denigrari potest, sed non illuminari: quia ignis illo non illuminat, sed comburit et denigrat. Quod autem dicit: Non sunt cogniti in plateis, sensus est, quod in tantum ducuntur ad alium colorem a pulchritudine quam habuerunt hic dum nutrirent et colerent carnem suam, in deliciis, quodin plateis non cognoscerentur etiamsi viderentur. Tunc enim diaboli deformi: tas obtinebit facies eorum, et non color humanus: cutis adhserebit ossibus squalore maciei, quia pinguedo epularum et ingurgitationum ibi removebitur, et fiet quasi lignum aridum, quod est cibus ignis seterni.

De quarta autem poena quaa est animalitas ipsorum, et carnalitas corporis eorum, habetur, I ad Corinth. xv, 52,

ubi dicit Apostolus quod canet tuba prseconii Domini vocantis mortuos: et mortui resurgent incorrupti, quoad numerum membrorum omnium. Sed tantum nos, hoc est, Sancti, immutabimur . Tunc patet quod in aliis non erit immutatio: sed animalitas et carnalitas et grossities eorum manebit in corporibus eorum, non ita quod cibis sint sustentandi ut prius fuerunt: sed ut sint ignobiles non spirituales, et ut sint cremabiles igne inferni. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod " ignobilitas non tolletur a corpo" ribus damnatorum. " Et hoc verum est de ista ignobilitate.

Sunt tres poente quae inveniuntur in ipsis majores aliis quoad animam.

Et prima quidem, quia pro visione fruitionis divinae accipiunt vermem conscientiae: quia visa in corde peccata continuo mordent denti immortali et acuto. Et de hoc habetur, lsa. lxvi, 24: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, hoc est, electis, qui dicuntur hic omnis caro, quia sunt perfecta caro, quia glorificatam habent carnem: quae gloria est perfectio carnis humanae: quia ad hoc est creata a Deo. Et, Isa, XIV, 11: Subter te sternetur tinea, ei operimentum tuum erunt vermes. Tinea est quae nascitur de ipsis damnatis exspectatio eorum, et est vermis conscientias. Vermes sunt spirituales remorsiones de omisso bono et pepetrato malo.

Secunda autem est odium, invidia, et ira, quibus replentur loco dilectionis Sanctorum in patria. Ad se invicem habent odium, iram autem contra Deum judicem eorum, et invidiam contra Sanctos Dei et electos regni ejus. Et de hoc habetur, Ezech. xxxii, 37: Descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Arma enim iracundorum sunt ira, et odium, et mala voluntas, et invidia: quae sunt peccata quae non abscidit mors, sed etiam remanent in inferno, ut dicit Glossa. Gladii autem quibus impugnabunt se, sunt malectiones et blasphemiae: unde etiam sequitur quod iniquae voluntates sigillatas sunt in ossibus eorum, hoc est, in medullis cordium suorum. Et, in Apoc. XVI, 9: aestuaverunt homines gestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas.

Tertia autem poena in anima, est perversio intellectus et rationis: quia verum quidem cognoscunt, sicut etiam daemones, et tamen contra veritatem proterviunt et certant. Et ideo dicit Dionysius quod " phantasiam sive rationem habent " protervam. " Et de hoc habetur in Evangelio, Matth. xxv, 30 , ubi jubet Dominus servum nequam ejici in tenebras exteriores. Et dicit ibi Augustinus: " Quia ante fuit etiam in interioribus: " et tenebras interiores sunt in ista proter" vitate contra veritatem, et ignorantia " Dei quam non vident. " Et ideo dicitur, Amos, v, 20: Numquid non tenebrse dies Domini, et non lux : et caligo, et non splendor in ea ? Tenebras dicit propter exteriores tenebras, et caligo proptor interiores.

Et istas sunt ex parte animas.

|Terribilis intuitus judi-| eis horribilis,

| Manifestatio omnium |peccatorum, |Judicis increpatio dura, "Condemnationis sen-|Lentia, |Separatio a societate |omnium bonorum et |a Deo, |Conjunctio ad consor|tium reproborum.

Prima poena est tanta, quod potius vellent operiri montibus quam videre Filium in forma servi judicantem: et tamen necesse est videre. Unde, Matth. XXIV, 30: Tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa, et majestate. Et, Apocal. I, 7: Ecce venit cum nubibus: ei videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt: et plangent se super eum omnes tribus terrae. Et, Lucse, XXIII, 28 et seq.: Fili Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, ei super filios vestros. Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Bealse steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: ei collibus: Operite nos.

Secunda vero poena est manifestatio omnium peccatorum. Unde, Daniel. VII, 9 et 10: Throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammis ignis, roiae ejus ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Judicium sedit, et libri aperti sunt. Antiquus enim dierum est Deus qui creavit omnia tempora, et est post omnia, et super omnia: non tamen antiquatur, vel senescit. Sed antiquus dicitur propter sapientiam gubernandi et judicandi. Hic habet thronum ut flaminae ignis: quia in igne veniet Dominus ad judicium, ut dicitur, Isa. lxvi, 15 . Fluvius autem igneus est ignis ille quo exuretur facies mundi, qui tunc in volvendo secum trahet ad infernum damnatos. Vestes autem Dei sunt Apostoli, qui adhaeserunt capiti nostro Christo. Ministrantes et assistentes sunt Angeli, qui secum erunt in judicio. Libri autem sunt conscientias omnium quae tunc aperien- tur: sicut dicit Apostolus, ad Roman, II,

16: Indie, cum judicabit Dominus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. Et, I ad Co- rinth. IV, 5: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo,

Tertia vero poena est durissima increpatio judicis, quae scribitur, Matth. xxv, 42: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum, etc. Auctoritas enim supra notata est.

Quarta poena est condemnationis sententia, quae continetur, ibidem, v. 41, cum dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Quinta autem poena est separatio a societate omnium bonorum, et a Deo: unde, ibidem, v. 33: Statuet oves a dextris suis, hoedos autem a sinistris. Oves a dextris: quia ipsi sunt filii dexteras, sicut Benjamin: et ibi est locus Filii, sicut habetur in Psal, CIX, 1: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sed sinistra est in terra, ut perpetuo dominetur eis scabellaris subjectio: unde etiam Apostolus dicit, I ad Thessal. IV, 17, quod Sancti rapientur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erunt: impiis in terra remanentibus quam dilexerunt.

Sexta poena est conjunctio ad societatem reproborum qui nullo affectu se invicem diligunt. Unde, Job, xli, 6 et seq.: Corpus illius, hoc est, Leviathan, qui signat diabolum, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Una alteri adhserebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Corpus diaboli sunt omnes damnati, qui sunt quasi scuta fusilia, ne jaculis divini amoris possint vulnerari. Compactum autem est, quia non tantum conjunguntur damnati, sed etiam colligari leguntur: ut ex strictura etiam posnam habeant. Sunt squamae qui duritia obstinatae voluntatis contra Deum pugnaverunt. Et una alteri adhaeret, quia qui similes sunt in culpa, similes etiam sunt in poena: et ita non separantur. Gladius autem anceps id est, ex utraque parte acutus in corpus scilicet, et in animam, est sententia judicis: quia colligat damnatos, ut sicut fuerunt socii in culpa, ita sint similes in poena.

|Calor ignis interius et

|exterius ardens, |Frigus interius et ex|terius persequens,

| Tenebra interior et cx-

|terior,

| Foetor laci, Deceni autem |Horror societatis quae sunt excellentio | est in loco illo, res poenas in car " Prasentia faciei daecere: | monis perpetua,

| Catenas stridentes et

| urentes et premen-

| ies

| Stridor dentium, Fletus oculorum,

| Et ipsius carceris cap-

| tivitas. Calor ignis erit ibi ad litteram: sed ille ignis calidior est in immensum quam noster ignis: nec est lucens, sed. tantum ardens: nec tantum comburens corpus, sed et animam et corpus: nec consumens substantiam, sed in aeternum persequens peccatum et incedens in corpore et anima. Et hasc est expositio Basilii super illud Psal, xxviii, 7: Vox Domini intercidentis flammam ignis. Vox Domini, id est prasceptum Domini, intercidentis, id est, dividentis, flammam, id est, locem, ignis, hoc est, ab ardore ignis: ut lux subserviat sanctis superius, calor autem prosequatur injustos inferius. Unde, Deuter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit us-que ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Terra sunt terreni, id est, peccatores: montes autem superbi: fundamenta autem ipsorum iniqua voluntas, quam prosequitur ignis inferni. Et, Isa. xxx, 33: Pr separata est ab heri Tophet, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Tophet est vallis quaedam, et ponitur pro inferno, quas praeparata est ab heri, hoc est, a principio creaturas: quia inter csetera opera sex dierum etiam gehenna creata est: et praeparata a rege justitias Deo quod in ipsa dormiat omne quod sibi obstat inique. Profunda autem est, quia in corde ter: ras: dilatata ut omnibus damnatis sufficiat. Nutrimentum in quo pascitur infernus est ignis comburens, non illuminans: et ligna, id est, damnati aridi virore gratias: et sunt multa, quia dicitur, Matth. xx, 16: Multi sunt vocali, pauci vero electi. Flatus autem Domini est ira ejus et imperium: et illud imperium justitiae vindicantis succendit eam, ut ardeat sicut torrens sulphuris quod foetet in ardore: quia damnati in ardore poenas sentiunt in quo foetore peccati vitam consumpserunt.

Secunda poena est frigus intus et exterius, persequens et ipsum, sed non mitigans calorem: sicut videmus in febricitante qui maximo calore aduritur, et tamen frigus etiam sentit interim: et de hoc habetur, Job, XXIV, 19: Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium: non ita quod nives ibi sint futuras, sed nivium aquas ponuntur pro frigore multum nocente: unde etiam legitur, Exod. IX, 24, quod grando et ignis mista pariter ferebantur. Et, Sapient. XVI, 16 et 17: Negantes te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat:

vindex est enim orbis justorum. Grandines et pluviae et nives non erunt in. inferno, sed per talia significantur impetus irruentis frigoris in damnatos: quod, in quam, frigus vindex est justorum mandatorom Dei, quae transgressi sunt damnati: unde habetur, Sapient, v, 18 18-23; Accipiet armaturam zelus illius, scilicet Dei, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem: acuet autem diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, ei ad certum locum insilient. Hic notatur modus condemnationis impiorum. Zelus enim justitiae Dei cogit Deum ad condemnandum. Instrumentum autem poenae est creatura ab ipso creata, quam armat in ultionem inimicorum, quando dat ei potestatem et virtutem nocendi et affligendi: sicut: igni, et frigori, et tenebris, et hujusmodi. Ne autem Dominum laedere possit reprehendendo justitiam condemnationis, ipse Dominus induet justitiam, quia judicabit juste, et judicium sententiae erit rectum: et scutum: in quo exstinguuntur blasphemiae murmurantium contra judicium suum, erit awquitas: quia ponunt poenam contra culpam: et primum erit ira non conturbatio: mentis, scd infligens poenas, quae perforat et transfigit secundum: interiora eorum, ut lancea. Orbis terrarum, hoc est, mundus pugnabit cum ipso contra illos: quia quidquid est ignobile in elementis mundi, sicut calidum, frigidum, tenebrosum, et hujusmodi, totum divident a se elementa, et ministrabunt inferno, ut per illa crucientur reprobi. Emissiones autem fulgurum sunt irruentes poenas ab ira Dei imm: issas, et profunde ipsa vitalia animas vulnerant: sicut sagittas veniunt ab arcu nubium bene, hoc est, fortiter curvato, et insiliunt ad certum locum: quia ad locum culpae. Sagittarius enim ille non jacit sagittas in incertum, sed semper tangit signum: quia sapientia sua dirigit telum. Item, Sapient. v, 23 et 24: A petrosa ira plenae mittentur grandines, excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos. Ira dicitur petrosa, quia petras grandinis emittit: et dicitur petra grandinis, data paena impetuose irruens. Dicitur autem aqua maris, nunc aeternae amaritudinis multa, et nunc quiescens ut aqua maris candescere in illos, id est, penetrare interiora jecoris et cordis eorum sicut fluvius Cocyti, et Phlegetontis, et hujusmodi, qui significant continuam successionem paenarum inferni, ut novae paenae novis superveniant: et tamen veteres num quam pertinendo deficiant: et ideo dicuntur concurrere duriter, non praetercurrere. Virtutis autem spiritus est fortis flatus venti qui succendit ignem. Turbo autem dividens est flatus ducens in contrarias paenas, scilicet frigus, et calorem. Turbo enim provenit ex. ventis sibi o contrario et e regione obviantibus.

Tertia paena est tenebra interior et exterior: et de hac habetur in Evangelio, Matth. xxv, 30, ubi jubet Dominus ligatum manibus et pedibus, projici in tenebras exteriores. Thren. iii, 2: Me minavit, ei adduxit in tenebras, et non in lucem. Et, Job, xvii, 13: In tenebris stravi lectulum meum. Et hae tenebrae significantur per tenebras aegypti, quae dicuntur fuisse palpabiles. Sapient. xvii, 5, dicitur de illis, quod ignis nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae poterant illuminare illam noctem horrendam. Ignis enim ille non illuminat, ut dictum est, sed adurit. Siderum autem limpidae flammae, ut dicit Isaias , tunc stabunt, et non lucebunt damnatis.

Quarta autem poena carceris est fetor laci. Unde, Job, xvii, 14: Putredini dixi: Pater meus es: mater mea, et soror mea, vermibus. Foetor autem non debet sic intelligi quod fiat exhalatione alicujus putredinis: quia non putrescunt ibi corpora. Sed. ignobilitas illa quae, congregabitur in lacu, dicitur putredo, et morsiones sive puncturae poenarum dicuntur vermes. Zachariae, IX, 11: Emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Et loquitur de redemptis de inferno, et vocat aquam refrigerium consolationis quae non est ibi.

Quinta paena est horror societatis illorum qui in loco illo congregantur. Horror autem ille generatur ex inimicitia eorum ad invicem, de qua supra dictum est. Et dicitur, Thren. v, 10, et loquitur ibi Jeremias in persona damnatorum, dicens: Pellis nostra quasi clibanus exusta est. Unde etiam se invicem deridere leguntur, et conviciari: de quo habetur, Jsa. XIV, 9 et seq., quando Nabuchodonosor venit ad inferos, quod. sibi conviciando receperunt eum: Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui: suscitavit gigantes, hoc est, daemones potenter et fortiter torquentes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es ! Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. Infernus dicitur hic habitantes in inferno, et ponitur continens pro contento: qui occurrerunt conviciis ad damnatum iniquum regem, et suscitaverunt provocatione iniquae voluntatis gigantes, hoc est, fortes daemones, contra eum, quia placuit eis, et rogant ut acrioribus poenis puniatur. Insuper etiam reges et principes qui numquam solia pro abusu dignitatis suae in inferno acceperant, in derisum surrexerunt: et primates nationum, qui primi etiam fre-

quenter sunt in opaenis inferni, responderunt, et dixerunt ei. conviciando, quod fortitudo ejus vulnerata et occisa est, et superbia in in fima inferni detrusa: et corpus quod multis deliciis excolere consuevit, in cadaver foetens cecidit. Nec est contra hoc quod dives Si pultus inferno sollicitari videtur de salute fratrum : quia non propter amorem fra trum, sed ut minus ipse arderet, si fratres a criminibus ad. quae ipae eos induxerat, absolverentur: vel ut non sustineret convicia ipsorum, improperantium sibi quod ad vitia docuerat et lneraverat ipsos: vel, ut verius dicit Augustinus, "hoc compulsus fuit dicere " propter exempla viventium, ut magis " credant Scripturae quam etiam mortuis " resurgentibus. "

Sexta poena est praesentia faciei daemonis perpetua. Sicut enim sancti as stunt ante faciem Dei: ita damnati vident facies daemonum, qui eos affligunt in poenis. Et facies illa describitur in Job, xli, 9-14: Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebiae diluculi. De ore ejus lampadis procedunt, sicut iedae ignis accensae. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae adque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma, de ore ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, ei faciem ejus praecedit egestas. Sternutatio daemonis est excussio vaporum multiplicatorum in cerebro, et cerebrum machinationes iniquae sunt. Sternutatio autem quae, egreditur a tali cerebro, est pessimum tonitrum malignandi, et est splendor ignis, non a fulgore, sed a terribilitate et crematione: et quia evidens est malitia ipsius. Oculi autem ejus quibus adspicit ad. malum, sunt magni et rubicundi ut palpebrae diluculi quae sunt rufae, et significatur ira in intuitu daemonum: quia iracundi rubescunt oculis. Os autem quo loquitur ad animas emittit lampades, quia incendit animas et cogitationes in malum, et sicut tedae

fumantes, et in igne succensae ab igne. De naribus autem, hoc est, capite suo, in quo discretio esse deberet, procedit fumus dementis concupiscentiae, et furoris irrationabilis. Et halitus iniquae voluntatis, id est, spiritus, facit ardere prunas, hoc est, impios igne infernali succensos: qui tamen sunt terrestres, quia prunae sunt de natura terrestri ignitae. Collum autem est cervicosa superbia ipsius in qua est fortitudo, quia plus audet superba temeritas, quam possit explere. Et egestas omnis boni praecedit faciem ejus, quia illi qui sunt ante faciem ejus, privantur omni, bono, et implicantur omni malo.

Septima poena est catenae stringentes et urentes et prementes, et illae catenae vocantur rudenies inferni a Petro, in secunda canon. ii, 4, ubi dicit: Si Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. Sunt autem catena istae nihil aliud quam vincula spiritualia quibus impii ligantur ad. poenas ex culpis suis: quae significantur, Jerem. xxvii, 2 et 3: Fac tibi vincula, et catenas: et pones eas in collo tuo. Et milies eas ad regem Edom, et ad regem Moab, ei ad regem filiorum Ammon, et adregem Tyri, et ad regem Sidonis: in manu nuntiorum qui venerunt in Jerusalem ad Sedeciam, regem Juda, Ibi nominantur sex genera hominum quae vinculari debent in inferno. Edom enim sanguineus interpretatur, et significat illos qui in saeculo voluptati carnis deserviunt: et illi sunt praecipue clerici saeculares qui delicias carnis sequuntur. Moab autem interpretatur ex patre, et significat malos religiosos qui exempla perditionis praecipue ex patre habent, quia Praelati religionum prae omnibus sunt in concup iscentiae sepulcris sepulti in de- serto religionis. Verumtamen Lot qui declinans interpretatur, genuit Moab ex. corrupta filia sua in monte. Mons autem religionis est eminentia in qua Praelati praecipue corrumpunt filias, id est, subditos carnales, quando ex eis generant per exemplum opera perditionis quae discipuli habent a patre. Ammon autem interpretatur populus inutilis, et significat plebeios homines qui etiam fraude et dolo vadunt in barathrum. Tyrus autem interpretatur angustia, et significat viventes in matrimonio malos, de quibus dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 28, quod tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Sidon autem interpretatur venatio, et significat nobiles hujus mundi, qui sunt robusti venatores pauperum.: unde sunt de genere Nemrod, et etiam cum ipso ligabuntur in poenis. Rex autem Israel significat hypocritas pallio Dei. opertos, qui videntur soli esse reges et magistri in Israel, et tamen propter lupinum cor intrinsecus damnantur et ligantur in paenis: et ita omnes ligantur mali. De hoc dicit Bernardus: " Hor-" reo vermem non morientem, manuum-" que ac pedum dira vincula, et pondus " catenarum prementium, stridentum, " urentium, nec tamen consumentium. "

Octava paena est stridor dentium, et nona fletus oculorum: de quibus habetur in Evangelio, Matth. xxii, 13: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. Nec debet ita intelligi quod oculi emittant lacrymas, quia hoc non erit ibi.: sed sic plorabunt amarius. Stridor autem dentium est effectus frigoris.

Decima autem est captivitas carceris. Unde, Psal. lvi, 7: Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Per malum enim exemplum foditur fovea inferni, et incidunt in eam illi qui malum exemplum dant infirmis.