IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XV.

Sindonem fecit, et vendidit,

et cingulum tradidit Chananaeo. sig. 1

SAMEGH

AdminBookmark

SAMECH interpretatur adjutorium, vel erectio, et alludit sententiae versus: quia per negotiationem adjuvat se mulier et erigit.

Est autem triplex erectio, scilicet, spei quae erigit a desperatione peccati, fidei quae erigit liberando a daemone, et contemplationis quae erigit oculum ab infimis ad superna.

De prima erectione habetur, Job, v, 11: Ponit humiles in sublime, et maerentes erigit sospitate. Et similiter intelligitur hoc quod habetur, Act. IX, 36 et seq., ubi legitur, quod quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas, haec erat plena operibus bonis. Et infra mortua est, quam vocatas a sanctis Petrus resuscitans datisque illi manum erexit eam, et sanctis ac viduis assignavit vivam: quae enim plena operibus bonis fuit et eleemosynis, non potuit esse mortua per peccatum, sed mortua fuit debilitate spei, quam Petrus, id est, cognitio Dei, resuscitat: et viso Petro, hoc est, cognitione habita de misericordia Dei, resedit ad vitam: et datur illi manus, hoc est, fiducia meritorum: et erigitur ad spem, et assignatur viva in spe, sicut vivit in opere.

De secunda erectione intelligitur erectio filiae Abrahae quam intraverat Satanas decem et octo annis, et solvit eam et erexit Christus in die sabbati . Filia Abrahae est anima de fide informata, quam adversarius salutis humani generis incurvat per peccatum, per annos, hoc est, circuitus vitiorum decem et octo: quia per transgressionem decalogi et contemptum beatitudinum quae sunt octo enumeratae a Domino . Et erigit eam Filius Dei per gratiam in die sabbati, hoc est, quando festum et cessationem servitium operum, hoc est, peccatorum agit Domino. Et, Luc. I, 69, ubi dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.

De tertia erectione habetur, Job, xl, 5: Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Per quod intelliguntur quatuor quae debet habere contemplativus. Primum est decor virtutum. Secundum, erectio intellectus in divina. Tertium, gloria faciei quae illuminatur, sicut splendida facta est facies Moysi . Quartum est speciositas conversationis, quae circumdat ipsum sicut vestimentum.

Et haec est expositio epigrammatis hujus litterae SAMECH.

Sequitur de versu: " Sindonem fecit ei vendidit, etc. " Est autem duplex negotiatio hujus mulieris in versu isto, scilicet in sindone et in cingulo.

Circa primam notantur duo, scilicet quid sit sindon facta, et qualiter venditur.

Dicit autem Glossa quod " sindon est " pannus subtilis contextus de bysso. " Inveniuntur autem in sacra Scriptura quatuor modis sindones, hoc est, ad quadruplicem usum, scilicet sindones obedientiae perfectae, et sindones mundanae innocentiae et castitatis, et sindones eleemosynae, et sindones doctrinae Evangelicae vel praedicationis verbi Dei: et omnes istas sindones facit mulier et vendit.

Sindones obedientiae sunt sindones Samsonis, de quibus legitur, Judicum, XIV, 14, quod abstulit triginta sindones viris Ascalonitis quos interfecit, et dedit solventibus problema istud: De comedente exivit cibus , et de forti egressa est dulcedo. Ascalon interpretatur ignis infamis, et significat eos qui habent ignem concupiscentiae, qua transgrediuntur mandata Dei, et praecipue in avaritia pecuniae hujus mundi: et hos interfecit Samson, qui interpretatur sol fortis, hoc est, Christus poena aeterna, et sindones triginta, hoc est, decorem obedientiae decalogi in fide Trinitatis aufert eis, et dat sodalibus suis solventibus per impletionem problema, id est, aenigma, hoc est, voluntatis suae signum in consiliis et mandatis. Hoc autem est aenigma. De comedente, hoc est, leone devorante, exivit cibus: ei de forti, hoc est, leone, egressa est dulcedo mellis. Leo autem diabolus est, qui, secundum dicta Petri , tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, quem interficit Christus in membris. Et exit ab eo cibus, quia tentamina sua cooperantur in bonum et refectionem animae. Et egreditur dulcedo vitae spiritualis de fortitudine ejus, quia experti fortitudinem diaboli maxime efficiuntur spirituales.

Sindon autem munditiae castitatis est sindon mulierum delicatarum: quia delicatae mulieres sunt virgines castae et viduae et conjugatae, solum Christum admittentes. Et de hoc habetur, Isaiae, iii, 23, ubi dicitur, quod Dominus propter peccata populi a mulieribus vult auferre sindones munditiae, sicut dicitur in alia prophetia, Osee, IV, 14: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae.

Sindon autem misericordiae et eleemosynae est sindon in quam Joseph involvit totum corpus Jesu . Hoc est, omnia membra ejus, dum quod cuilibet ex minimis fecit sibi fecisse dicit, Matth. xxv, 40.

Sindon autem praedicationis verbi Dei est sindon Joannis, qua quia amictus fuit super nudo, cum persequerentur eum hostes Christi de fide, relicta sindone nudus profugit . Quia praedicator qui quasi pro interula inter sindonem et nudum non utitur bona vita, etiamsi quandoque Christum annuntiat, tempore persecutionis fugit, et etiam verbo contradicit.

Sequitur de venditione, scilicet qualiter facit et vendit.

Facit autem quadrupliciter, et similiter vendit quatuor modis.

Sindones obedientiae facit obtemperando mandatis et consiliis divinis, insuper omni humanae creaturae propter Deum: sicut praecipit Petrus, I Petri, II, 13, et sicut dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 1: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et, ad Hebr. xiii, 17: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Vendit autem per obligationem ad praecepta, et per votum ad. consilia:

unde praecipitur in lege, Deuter, xxiii, 21: Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere. Et, in Psal. lxv, 13 et 14: Reddam Domino vota mea, quae distinxerunt labia mea. Et Augustinus, quod " vovere est volunta-" tis, reddere autem necessitatis, etc. " Item, in Psal. lxxv, 12: Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera. De obligatione autem ad mandata habetur in omnibus praeceptis, Exod. xx, 1 et seq., et Isa. viii, 16: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Liga per obligationem, et signa, id est, consigna et confirma eam per votum.

Sindonem enim etiam munditiae et castitatis facit per custodiam, carnis et corporis: sicut dicit Job, XXXI, 1: Pepigi foedus cum, oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. De virgine dicit, quia illud genus foeminae magis consuevit incendere ad concupiscentiam: scivit enim quod postea diu dixit Dominus, Matth.

v, 28: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est, eam in corde suo. Hanc autem sindonem vendit per promissionem trigesimi et sexagesimi et centesimi fructus: sicut dicit Dominus in Evangelio, Matth. xiii, 8, quod semen quod cecidit in terram bonam facit fructum: aliud trigesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum. Terra bona est corpus et cor mundum: semen autem est verbum castitatis quod fructificat in matrimonio trigesimum, et in viduis sexagesimum, et in virginibus centesimum fructum.

Sindonem autem eleemosynae facit per misericordiam et miserationes in omnes indigentes: sicut dicit Dominus, Osee, VI, 6: Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Vendit autem hanc sindonem ostensione incertitudinis divitiarum, et promissione centuplae mercedis: sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. VI, 17: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incertodivitiarum. Et, Jacob. v, 1 et seq.: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.

Sindonem autem praedicationis verbi Dei. facit quilibet exhortando ad mores, annuntiando fidem, arguendo malos, increpando duros, obsecrando reverendos, instruendo indoctos: sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. IV, 2 et seq.: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Hoc tempus, heu I modo est: quia secundum desideria peccati audiunt quaestuarios praedicatores, qui centum dierum indulgentiam falso mendacio commutant obolo uno: et a veritate praedicationis paenitentiae avertunt auditum, et ad nugas quaestuariorum, qui occasione temporalis lucri annuntiant non Christum, sed fabulas falsas et haereses: cum et illi jam passim praedicent qui numquam litteras noverunt: taceo etiam de sacris litteris quas scire omnes praedicatores verbi Dei tenentur, ut dicit Augustinus super epistolam Jacobi. Quia ergo aliud quam veritatem (falsam enim indulgentiam annuntiant) non dubium quin anathematizati sint, et si non ab Episcopis quorum litteras ad confusionem eorum et damnationem circumferunt, et majorem auctoritatem quam praedicatores veritatis accipiunt: tamen sunt nequam anathematizati a sancto Apostolo, qui sic dicit in epistola ad Galat. I, 8: Sed licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam, quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Et confirmat sententiam iterum dicendo, v. 9: Sicut praediximus, et nunc iterumdico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Haec autem transgrediendo materiam dicta sunt ad confusionem et confutationem illorum. Redeamus igitur ostendentes qualiter sindonem illam vendit mulier. Isti enim non sindonem, sed potius commissuram panni veteris immunditiis deceptionis suae exhibent.

Vendit autem sindonem verbi Dei persuasu vitae et miraculorum. Haec enim duo tetigit Dominus, Marci, XVI, 17 et 18, quando dixit: Signa eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum, quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et tangit quinque in quibus consideratur vera sindon verbi Dei, ab emptore scilicet.

Primum quod in nomine Domini daemonia ejicient, id est, peccatores convertent, Quidam enim non faciunt hoc in nomine Domini, sed in mammona, qui est Deus divitiarum, qui propter pecuniam justificant impium pro muneribus , ''sicut moderni plebani, et archidiaconi, et Episcopi, et quaestuarii eorum.. Et secundum vocem Domini Satanas non potest Satanam ejicere: quia in seipsum non divisus est , sed concordat Satanas cum Satana, non in bonum, sed in malum: ut scilicet, si pastor sit avarus, et ovis iniqua remanens in peccato.

Secundum est, quod linguis novis debent loqui. Nova lingua est Spiritus sancti lingua, sicut dicit Apostolus, ad Romam IX, 1: Veritatem dico in Christo, non mentior: quia mendacium non est in Christo Jesu. Job, XIII, 7: Numquid Deus indiget vestro mendacio , ut pro illo loquamini dolos ? Mendacium vero est lingua antiqua diaboli qua locutus est ad Adam. Unde Dominus in Evangelio, Joan. viii, 44: Diabolus est mendax

et pater ejus, hoc est, mendacii, et ab initio in veritate non stetit. Unde patet quod lingua antiqua est lingua mendacii: unde cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur diabolus.

Tertium est, quod serpentes debent tollere, non. subditis virus serpentis in sinum ponere, sed tollere: quia dicit Job, XXVI, 13, quod obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Sed isti nescio unde sunt: de disciplina enim Christi non sunt qui confessiones audientes subditis non tollunt virus avaritiae, et quod turpius est, luxuriae: quia mulierculas in, confessione polluunt et polluuntur ab eis. Unde, sicut dixi, virus serpentis in sinum subditorum effundunt ab ore serpentis sine dubio, qui in cordibus eorum nidum sibi stabilem construxit, unde virus necis in multos effundat.

Quartum est, quod si mortiferum quid biberint per auditum in confessione, non eis nocebit. Sed isti econtra omnem nequitiam quam auditu percipiunt, student statim etiam in. seipsis experiri: unde non est genus hominum tot et tam multiplicibus irretitum criminibus, ut. clerici: et hoc ideo, quia discunt mala omnium et per concupiscentiam experiuntur omnia.

Quintum est, quod super aegros in peccatis manum sacramentorum imponent, et bene habebunt. Et notum est quidem quod sacramenta nos mundare per Dei gratiam possunt, quia in illis operatur Deus et non homo: unde sacramenta aeque bona sunt a bono et malo, licet non. aeque devote ministrentur et suscipiantur. Sed tamen hoc quod possunt, faciunt: in sacramentis enim imitantur Giezi, puerum Elisei , in ordinibus Simonem , in administratione Jasonem , in concupiscentia filios Heli sacerdotis, qui erant filii Belial et nequam, abstrahentes homines a sacrificio Dei .

sig. 2

Sequitur, qualiter " cingulum tradidit Chananaeo. " Est autem octuplex cingulum hujus mulieris fortis. Et est primum cingulum justitiae. Secundum autem cingulum fidelitatis. Tertium humilitatis. Quartum mortalitatis. Quintum tribulationis. Sextum munditiae cordis et corporis. Septimum est ministerii. Octavum et ultimum gloriae et dignitatis.

De primo habetur, Eccli. xlv, 9: Circumduxit eum zona, justitiae, et induit eum stolam gloriae.

De primo autem et secundo habetur simul, Isa. XI, 5: Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus, id est, fidelitatis.

De tertio autem, id est, cingulo humilitatis habetur, Job, xii, 18: Balteum regum dissolvit, ei praecingit fune renes eorum. Et, lsa. XXII, 12: Vocabit Dominus Deus exercituum... ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci: ad fletum pro peccatis, ad planctum pro ingratitudine et paenis inferni, ad calvitium, id est, ad rasionem pilorum in ablatione vanitatis et superfluitatis, et ad cingulum sacci in humilitate satisfactionis.

De quarto autem, hoc est, cingulo mortalitatis sive mortificationis carnis,

Matth. III, 4: Ipse Joannes, qui interpretatur in quo est gratia, habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos. Et, IV Regum, I, 8: Elias erat homo pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Zona enim pellicea de pelle fit mortui animalis, et significat carnis mortificationem. Unde etiam Dominus Adae et uxori suae dpjectis de paradiso, fecit tunicas pelliceas, ut ostenderet eis propriam mortalitatem, ne amplius superbirent .

De quinto, hoc est, cingulo tribulationis, Job, XIX, 6: Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit, me, et flagellis suis me cinxerit. Et dicitur non aequum judicium dupliciter. Judicium enim est exsecutio justitiae. Et hoc potest esse aequum duobus modis, scilicet secundum proportionem meriti, et secundum proportionem utilitatis quae inde elicitur. Secundum proportionem meriti non fuit (Equum judicium, de quo judicatus est Job: et in illo sensu objecit hoc amicis suis qui. accusabant eum de crimine aliquo, eo quod Deus non puniret nisi peccatores, supponentes in hoc falsum: quia discipulis quaerentibus de caeco nato: Rabbi, quis peccavit, hic, caecus scilicet, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur ? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed caecus natus est ut manifestentur opera, supple, miraculorum, Dei in illo . Secundum proportionem vero utilitatis, quae elicitur de judicio, semper est judicium Dei aequum. Tamen intelligendum, quod licet Dei judicium quandoque concedatur esse in aliquo modo non aequum, in nullo tamen sensu debet dici iniquum: quia iniquum sonat corruptionem vitii, quam non sonat non aequum. Hoc idem significatur, Joan. XXI, 18 et 19, ubi Dominus loquitur ad Petrum: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum, Unde cinctio ista est cingulo persecutionis facta, quam non voluit Petrus voluntate naturae, ut dicit Angustinus in Glossa ibidem.

De sexto autem cingulo, hoc est, cingulo munditiae sive continentiae cordis et corporis, Luc. xii, 35: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in mani-

bus vestris. Ubi dicit Gregorius in Glossa, quod " lumbos praecingimus cum " carnis luxuriam per continentiam coar-" ctamus. " Et in Apocal. I, 13, Joannes vidit Angelum qui. loquebatur sibi, praecinctum ad mammillas zona aurea: ut notetur decor castitatis etiam ad cor pertinere, ne sit sicut virgo fatua non habens oleum in vase cordis, sed tantum nitorem lampadis in castitate corporis , ''et ne sit sicut ficus fatua , exhibens dulcedinem continentiae in cortice corporis, et non in fructu internae castitatis in corde.

De septimo autem cingulo, scilicet ministerii, dicit ipse Dominus in Evangelio, Luc. XII, 37: Praecinget se Filius Dei, scilicet, in regno Patris sui, et faciet illos discumbere, et transietis ministrabit illis. Et de hoc supra , in verbo illo: " Accinxit fortitudine lumbos suos, " plura dicta sunt.

De ultimo autem, scilicet cingulo gloriae, habetur, Exod. xxviii, 6, quod praecepit Dominus quod fieret cingulum sive balteum in honorem et gloriam pontificis de quatuor pretiosis coloribus, scilicet purpura, hyacintho, cocco bis tincto, et bysso retorta . Et significat quatuor de quibus in patria gaudebimus. Purpura enim est gloria redemptionis. Hyacinthus autem, qui coelestem habet colorem, est gloria glorificationis nostrae in anima et corpore in die resurrectionis: quia tunc in toto colorem coeli habebimus. Coccus autem bis tinctus, qui habet rubeum colorem, significat ardorem dilectionis quem habebimus in ejus divinitate, ut scilicet ardor ille tingat nos rubore quemadmodum Seraphim, qui totus ardens dicitur. Byssus autem significat candorem sapientiae in nobis, quae est candor et emanatio quaedam virtutis Dei sincera, ut dicitur, Sapient. VII, 25 et 26.

Sequitur, cui tradidit haec cingula, et dicitur, quod " Chananaeo. " Est autem triplex Chananaeus, scilicet maledictus, dolosus, et benedictus.

De Chananaeo maledicto habetur, Genes. IX, 25: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Filii enim istius Chananaei sunt maledicti, et maledictio eorum est propter irrisionem qua irrisit Cham, pater, Chanaan, patrem suum Noe: unde addicti sunt servituti. Interpretatur autem Chananaeus negotiator, et signat Chananaeus maledictus negotiatores maledictos, sicut illos qui sunt etiam negotiatio diaboli ut usurarii, telonearii, publicani, quaestuarii, simoniaci, negotiatores, et fures, et hujusmodi, qui patrem suum derident, eo quod nuda vident pudibunda parentis. Pater autem eorum hic mundus est, cujus vident verenda, quando imitantur verecundiora quae potius in se et in aliis operire deberent: et ideo quia non faciunt hoc, ab ipso mundo maledictioni subduntur: quia orbis terrarum, id est, mundus pugnabit contra insensatos . Et erunt servi servorum, quia servis Christi obsequuntur etiamsi non velint: quia dum etiam persequuntur, prosunt, et non habent libertatem quam illi experiuntur qui Christo serviunt: quia servire Deo regnare est.

Chananaeus autem dolosus est negotiator qui se occupavit mercibus licitis: sed tamen in contractu emptionis et venditionis dolose circumvenit proximum suum et decipit: et de illo habetur, Osee, xii, 7: Chanaan, in manu ejus statera dolosa. Contra quos dicit Dominus per Salomonem, Proverb. XI, 1, quod statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus. Et praecipit Dominus quod non essent diversa pon- dera, nec diversi sextarii et hujusmodi .

Chananaeus autem benedictus est negotiator animarum et maxime negotiator animae suae, de quo habetur, Matth. xv, 21 et seq., quod cum egressus Jesus secederet in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David: filia mea male a daemonio vexatur. Et cum Dominus diceret ei, quod non est bonum sumere panem filiorum, ei mittere canibus, ait: Eliam, Domine: nam ei catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum, Ait illi: 0 mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Egressus Jesus: est egressus ejus a Patre in mundum, in quo egressu secessit non desistendo a gloria Patris, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Secessit autem in partes Tyri, quae interpretatur angustia : quia non omnem vel totam angustiam assumpsit, sed partes quasdam, quae scilicet in eo non generabant indecentiam et contrarietatem gratiae, qua plenus erat , nec nobis impediebant, sed implebant salutem: non enim lepram, non ignorantiam, non hujusmodi assumpsit angustias: sed famem, sitim, peregrinationem, lassitudinem, frigus, mortem et hujusmodi assumendo, in partes Tyri, hoc est, angustiae secessit, paulo minus minoratus ab Angelis propter passionem mortis.

Secessit autem etiam in partes Sidonis

quae interpretatur venatio : quia non omnia hujus mundi temporalia venatus est: quia cum ad regnum venaretur, id est. quaereretur, ipse se abscondit : sed animas venabatur. Et ecce mulier, quae mulier propter fluxa desideria quae quondam habuerat, dicebatur a finibus illis egressa, hoc est, a finibus Tyri et Sidonis, quae sunt etiam ipsae partes angustiae hujus mundi, et partes venationis temporalium in quibus dudum arctata fuerat: reliquit, et in partem angustiae et venationis Domini secessit, occurrens in imo Domino ut magis cum ipso concordaret, et querulans quia filia sua, hoc est, anima sua, male per peccata et tentationes a daemonio vexaretur. Et cum Filius Dei ad ostensionem fidei mulieris eam canem appellaret, ipsa confirmans sententiam Domini ex recognitione propriae iniquitatis, dixit: Etiam, Domine. Quasi diceret: Salvum sit in omnibus verbum Domini mei, quia canis ego sum et filia mea. Nam ita est: tamen etiam catelli edunt de micis salutis quae cadunt de mensa dominorum, hoc est, Apostolorum: et sic consecuta est salutem et laudem a Domino propter fidem et humilitatem: unde soli isti inter Chananaeos traditur cingulum fidei, et humilitatis, et verbi Dei, et sic de aliis. Et patet per expositionem qualiter emit cingulum oratione et conversione: quia exivit de finibus angustiae et venationis temporalium, in quibus fuerat, et fide et humilitate consecuta est salutem a Domino. Et haec dicta de tertio sufficiant.