IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XII.

Non timebit domui suae a frigoribus nivis:

omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. sig. 1

LAMED

AdminBookmark

Primo in hoc versu consideranda est vis superscriptionis. Lamed enim interpretatur doctrina disciplinae, et alludit sentenliae versus: quia disciplina praeteritorum docuit mulierem hanc cavere de futuris.

Docet autem disciplina notabiliter sex. Primum autem accipienda est disciplinae definitio quam dat Basilius in originali super principium Proverbiorum dicens, quod " disciplina est eruditio per diffi-" cilia: " sicut dicit Propheta, Jerem. VI, 6: Erudire, Jerusalem, ne forte... ponam te desertam, terram inhabitabilem.

Primum ergo quod docet est experientia infirmitatis propriae. Credit enim aliquis se quandoque fortem: et cum tangit eum tribulatio et disciplina, tunc experitur quid sit humana fragilitas:

unde, Job, IV, 3-7: Ecce docuisti multos, ei manus lassas r ob orasti: vacil lantescon firmaverunt sermones tni, et genua trementia confortasti: nunc autem venit super te plaga, ei defecisti: tetigit te, et

conturbatus es, Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio marum tuarum ? Hoc spiritu etiam illud in Psal. XXIX, 7, dictum, est: Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aelernum. Et sequitur cum sentiret infirmitatem, v. 8: Domine, in volunlate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Cum enim non esset infirmus, tunc dixit se esse in abundantia, et oblitus conditionis humanae, quae secundm Job, XIV, 2: Numquam in eodem staiu permanet: dixit se non moveri in aeternum. Sed per tribulationom mox ad cor rediit, recognoscens quia decor fortitudinis ejus in voluntate Domini situs fuit: et cum avertit ille faciem disciplinae exponendo, tunc remanet conturbatus.

Sic ad suum infortunium et condemnationem eruditus per disciplinam est Antiochus, de quo legitur quod cum res sibi prospere succederet, quod superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulcri Judaeorum eam facturum. Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israel percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenia. Haec leguntur, II Machab. IX, 4 et seq. Et sequitur infra, vv. 8 et seq., quod cum agitaret currum, ignem spirans animo in Judaeos, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi collisione membra vexari: ita quod postea in gestatorio portabatur,... et vermes de corpore impii scaturirent: quod cum nullus nec ipse etiam suum foetorem sustinere posset, ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venit, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenla capientibus: etcum nec ipse jam faetorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Sic etiam ad infelicitatem extremam eruditus Herodes, de quo legitur, Act. XII, 21 et seq., quod statuto die Herodes ves titus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabalur ad eos, scilicet ad populum. Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. Con festini autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, exspiravit.

Secundum quod docet disciplina, orationis clamor est: qui enim nihil scit orare dum fauste et ad nutum. omnia suppetunt, tempore disciplinae et tribulationis decoratissimas profert. orationes: unde, Psal. CXIX, 1: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Sic eruditus est rex Josaphat, II Paralip. xx, 12, quod conveniente adversus eum gravi multitudine Idumaeorum, et Moabitarum, et Ammonitarum: contulit se totum ad rogandum Dominum, et dixit: Domine, tu scis quod in nobis non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Sic etiam eruditus est Judas Machabaeus et exercitus qui cum ipso erat, I Machab. iii, 52 et seq., quando congregati in Maspha oraverunt Dominum, dicentes: Tu scis, Domine, quae cogitant in nos. Quomodo poterimus subsislere anie faciem eorum, nisi tu Deus adjuves nos ? Et tubis, hoc est, planctu et oratione, exclamaverunt voce magna. Nec mirum quod homo infirmus in disciplina devotius orat et prolixius: quia ipse mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, factus in agonia, prolixius orabat, ut habetur, Luc. XXII, 43.

Tertim quod docet, est confessio peccatorum: unde in Cantico Ezechiae, Isa. XXXVIII, 15: Recogitabo tibi omnes annos meos in amariludine animae meae. Et hoc modo emendatus est Manasses, peccatorum maximus, et maximus poenitens: quando dixit cum disciplinantur,

in oratione sua, Orat. Manassae, sub finem: Peccavi super numerum arenae maris: multiplicatae sunt iniquitates meae... Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... etnon est respiratio mihi: quia excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci... Statui abominationes, et multiplicavi offensiones. Ei nunc flecto genu cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitates meas agnosco. Quare peto rogans te, remitte mihi, Domine, remitte mihi, ei ne simul perdas me cum iniquitalibus meis, neque in aeiernum iratus, reserves mala mihi..., quia indignum salvahis me secundum magnam misericordiam tuam, et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae: quoniam te laudat omnis virtus cae lorum, et tibi est gloria in saecula saeculorum. Amcn. Istam orationem quilibet homo peccator scire deberet, et dicere in doctrina disciplinae.

Quarto docet odium hujus vitae et mundi: quia, ut dicit Gregorius, " si " haec vita deliciis affiueret, fugienda " adbuc erat. Cum vero tot nobis cala-" mitates ingerat, quid aliud quam ne " diligatur clamat? " Et sic Dominus ejiciens Adam de paradiso docuit non amare vitam istam, quando dixit: Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem, reverteris .'' Maledictio nihil nisi paenalitatem dicit hujus vitae: spinae et tribuli angustias majores et minores: sudor autom angustias interiores. Et per haec voluit Dominus quod vita ista non ametur.

Quinto docet desiderare coelestia: nu- de Baruch, III, 14, loquitur his qui disciplinam captivitatis acceperant, dicens: Disce uhi sit prudentia, ubi sit virlus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax, Prudentiam ut scias, virtutem qua recte vivas, intellectum quo divina aeterna cognoscas, longiturnitatem dierum propter aeternitatem, victum propter jucunditatem, lumen oculorum in visione Dei, pacem in concordia fruendi Deo et invicem in Deo. Dicit enim Augustinus in libro de Civitate Dei quod " pax coelestis civitatis est concor-" dia suavissima fruendi Deo, et invi-" cem in Deo: unusquisquc enim alio " sancto in Deo fruetur. "

Sexto et ultimo docet cessationcm a delicto: et hoc modo docti sunt filii Israel cum murmurarent contra Dominum, ut quando mortui sunt in sepulcris concupiscentiae, Numer. XI, 32 et scq., et XIV, 29 et seq.: et quando perierunt morsibus ignitorum serpentium, Numer. XXI, 1 et seq.: et quando extremitas castrorum incensa est etiam igne divino. Et de hoc dicitur, I ad Corinth. x, 6-12. Et loquitur ibi Apostolus de his quae acciderunt Judaeis in deserto, et subjungit: Haec in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicui et illi concupierunt: neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere . Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et cecideruni una die viginti tria millia, ut patet, Numer. xxv, 1. Neque tenlemus Christurn, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus per ierunt , Neque murmuraveritis, sicut quidam cx eis murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore . Haec aulem omnia, in figura contingehant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculo- rum devenerunt. Et do hoc eodem loquitur, Psal. XCIV, 8 et 9, ubi dicit: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vesiro: sicut in irritatione secundum diem teniationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, me, ei viderunt opera mea. Opera, inquam, disciplinae quam dedi eis, ut recederent a peccato. Sic disciplinam accepit Maria soror Moysi, quae pro murmure percussa est lepra: et cum emendaret delictum, curata est ad preces Moysi fratris sui. (Numer. XII, 1 ''et seq. )

Sequitur sententia vorsus:

Dicit ergo: " Non timebit domui suae, etc. " In quo duo notanda occurrunt. Primum, quid sit non timere domui suae a frigoribus nivis. Secundum redditur pro causa hujus: quia scilicet " omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. "

Circa primum consideranda sunt duo, scilicet cui non timeat, quia domui suae: et a quo non timeat, quia a frigoribus nivis.

Circa primum notandum, est, quod quatuor domos habet haec mulier quibus non tiniet, scilicet interiorem, exteriorem, inferiorem, et superiorem. Interior est domus cordis, exterior est sancta Ecclesia, inferior est caro sua, superior autem coelestis patria, in qua habitat vir ejus Dominus Jesus Christus. Non enim habet domum infernum: quia ibi non habitat, sed est locus carceris aemulorum ejus.

De domo cordis scribitur, Sapient. VIII, 16: Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet, sapientia: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus ejus.

De domo auteni exteriori, hoc est, Ecclesia, habetur in Psal. lxxxiii, 11: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, in domo enim Dei nihil est iniquum: et sic omnes Litus existentes sunt ibi numero et merito: et in signum ejus in primitiva Ecclesia excludebantur ab Ecclesia peccatores, et qui non commu- nicabant, hoc est, excommunicati: ut

scilicet significaretur sic eos excludi a consortio fidelium, nisi per paenitentiam et devotionem redirent.

De domo inferiori scribitur, Job, IV, 18 et seq.: Ecce qui serviuni ei non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a Pinea ? De mare usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt, Servieiites Deo sancti sunt Angeli et homines, in quibus inventa est instabilitas: quia Angeli pravitas fuit ejus casus, et hominis peccatum ejecit eum de paradiso: cum tamen uterque istorum fundatus esset in grafia gratum faciente secundum dicta Sanctorum, licet quidam Magistri dicant Angelum creatum fuisse in gratia gratis data tantum. Qui autem habitant domos luteas, sunt homines nihil in conditione mortalitatis super lutum habentes, qui continguntur per necessitatem mortis ut vasa figuli. Sicut enim dicit Jeremias, Threnorum, IV, 2: Filii Sion inclyti, scilicet, Adam et Eva, et amicti auro primo, hoc est, gratia innocentiae in primo statu, et gratia immortalitatis si vellent: quomodo reputati sunt, per peccatum., in vasa testea, opus manuum figuli ? Et isti consumuntur a tinea fomitis et originalis peccati: quia sicut tinea nascitur in vestimento, et consumit ipsum, ita peccatum originale nascitur in nobis, et consumit corpus nostrum per diversos motus illicitos. Et succiduntur a mane, hoc est, ab ortu nativitatis et juventutis, neque ad vesperum, hoc est, adsenectutem: quia continuo mutatur et deperditur: calor enim naturalis continuo consumit aliquid de substantia, et ingerit aliquid de alieno. Et haec quae dicta sunt, sunt in omnibus. Quod auteni sequitur, hoc non convenit mulieri, scilicet, quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Mulier enim intelligit ruinam hujus domus: et ideo cavet ne ruens super eam opprimat eam: sed

peccatores, quia decepti credunt in carne habere palatium securitatis et jucunditatis, opprimuntur a carne, sicut dicit Apostolus, ad Galatas, VI, 8: Qui seminat incarne, de carne et melei corruptionem.

De (Ionio superiori habelur, Joan. XIV, 2: In domo Patris mei mansiones multae sunt.

Item, domus interior est domus sanctilatis et munditiae. Unde, Psal. XCII, 5: Domum tuam decet sanctiludo, Domine, in longitudinem dierum. In illa enim familiarius Dominus requiescit, et ideo sanctius debet praebere Domino habitaculum in illa.

Domus autem exterior, id est, Ecclesia est domus decoris et orationis. Unde, Psal. xxv, 8: Dilexi decorem domus tuae, ei locum habitationis gloriae tuae. Et, Matth. XXI, 13: Domus mea domus orationis vocabitur. Decor enim coelestis est in Ecclesia in potestatis ordine qui descendit de coelis, " ubi Angeli super An-" gelos ordinati in decorem principantur " potestate, " ut dicit Beatus Dionysius. Et est ibi locus habitationis gloriae Dei, eo quod ibi gloriae eausam diversis gratiis ostendit. I ad Corinth. XII, 8 et seq.: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae: alii autem serrno scientiae secundum eumdem Spiritum: alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia saniiatum in uno Spiritu: alii operatio virtutum, alii genera linguarum, etc. hujusmodi. Ibi etiam orationes et suffragia sunt Sanctorum omnium in phyalis devotionis praesentatae per sanctos Angelos Domino. Unde etiam aedificatur domus Domino lapidea in consecratione decorem Ecclesiae repraesentans.

Domus autem inferior est domus viduitatis ejus et luctus: sicut legitur de Judith, VIII, 5 et 6, quod induta vestibus viduitatis habitabat in domo sua, in superioribus domus suae cubiculum secretum sibi fecerat, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenias et festa domus israel. Haec est mulier fortis quae non inferior in domo carnis habitat in sentina luxuriae: sed trahit se ad superiora honoris et castitatis, habens cilicium super lumbos, hoc est, castigationern carnis in loco delectationis et in abstinentia continua a deliciis carnalibus; exceptis festis Dei, in quibus non carnalibus sed. spiritualibus dapibus repletur, cum Dominus festum in carnis domo quandoque sed raro suscitare dignabitur, quando scilicet dicere potest cum Psalmista, Psal. lxxxiii, 3: Cor meum, ei caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Domus autem superior est domus gaudii, et jubilationis, et securitatis, et omnis boni. Unde dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 11: Melior est dies una in atriis tuis super millia. Et ideo exclamat, ibidem, vv. 2 et 3: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit et deficit anima, mea in atria Domini. Concupiscit, inquam, hic, sed hic deficit: sed erit quando non deficiet, sed habitabit, et ascendet in montem Domini, et habitabit in loco sancto ejus .

Istae quatuor domus significatae sunt per quatuor domus quas aedificavit Salomon, III Reg. VI et VII, ubi legitur, quod aedificavit domum Domino, et haec est domus superior: et aedificavit domum sibi, et haec est domus cordis, in qua, ut legitur, ibidem, VII, 8, sedebatur ad judicandum. aedificavit etiam domum saltus Libani. Haec est domus inferior: quia corpus de saltu materiae mundanae acceptum est, quam. Plato silvam vel saltum appellat. De Libano autem dicitur propter canderem castitatis, quia Libanus candor interpretatur. aedificavit etiam domum reginae. Haec est exterior domus, quia regina est Ecclesia: sicut dicit pater

Salomonis, David, Psal. xliv, 10: Adslitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Aurum quod est in vestitu, est fulgor divinae gratiae. Varietas autem quae circumdat eam, est diversitas omnium virtutum.

Seguitur, a quo non timet domui suae.

Et hoc notatur, cum dicitur: " A frigoribus nivis, " Ubi duo occurrunt notanda, scilicet quae sit nix, et quid frigus ejus.

Primo autem notanda est natura et generatio nivis: sicut probatur per philosophos naturales in libro secundo Meteororum. Nix igitur quantum ad materiam generatur ex vapore calido in media regione aeris vehementer elevato: cujus significatio est, quia cadit lata ad modum lanae carminatae: hoc enim contingit ei, quia calor nubis tantus est, quod frigus non vincit nisi partem et partem, et non toturn per paries magnas, ita ut totum indurare possit. Similiter quanlum ad qualitatem est frigida vehementer: quia regula est, quod quanto aliquid calidius fuerit, tanto efficitur frigidius cum calor expellitur. Calor enim qui ante infuit, aperit poros, ila ut abundanter et ubique frigus ingrediatur, et ita multum capit frigoris. Hujus signum est, quod calida aqua profundius constringitur et congelatur frigore quam in toto frigida. Quantum vero ad colorem est alba: eo quod sit ex humido puro disgregato primo per calorem nubis, et postea congelato per frigus. Albedo enim causatur a frigore ipsius, et humidi perspicuitate et luciditate. Quantum autem ad locum generatur in alto, et descendit ad ima. Quantum ad tempus generatur in hieme. Similiter quantum ad modum descendendi penetrat subtilia valde: unde etiam tecta satis efficacia contra pluvias, sunt minus efficacia contra nives.

Haec sunt quae secundum naturam communem nivis inveniuntur in nive, et quoad hoc significat impugnationem hostis. Excitat enim primo calore quodam innaturalis concupiscentiae vaporem car-

nalis delectationis ascendetitem in homine, et immittit desuper frigus indevotionis suae: non permittens vaporem resolvi in guttas lacrymosae pluviae, sed in rara vanitate quadam hilaritatis cordis retinet ipsum, et sic efficitur homo frigidus: sicut dicitur, Eccli. xliii, 22: Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua, Ventus aquilo, a quo panditur omne malum, tentatio est daemonis. Crystallus autem est duritia cordis ex frigore indevotionis causata: et hoc est periculum, quod quando est vapor concupiscentiae calidior, tanto succedit majus frigus indevotionis. Similiter albedinem habet, ut magis decipiat: dealbat autem quandoque transfigurando se in Angeluin lucis, quandoque etiam promittendo futuram paenitentiam, quandoque etiam praesumptionem misericordiae et impunitatis. Tempus etiam concordat: quia in hieme refrigescente charitate generatur nix, non quando est vernalis amoenitas, quando flores apparent in terra fortis mulieris, quando vocatur a sponso ad amcena contemplationis aeternae: ut habetur, Cantic. II, 11 et seq. Tecta etiam, hoc est, munera conjuncta meritorum et orationum contra impetum nivis, minus quandoque inveniuntur efficacia. Et hoc est ideo, quia sine bitumine et caemento pietatis magis sunt congesta quam unita vel glutinata pietate.

Distinguamus ergo quadruplicem nivem quadruplici frigore quadruplicem domum impugnantem. Est igitur nix acediae, frigore indevotionis domum cordis impugnans. Et est nix mali exempli, frigore scandali conturbans domum exteriorem, hoc est, Ecclesiam. Et est nix illecebrosae concupiscentiae, immunditiae frigore bellans contra domum inferiorem, hoc est, carnem. Et quarto et ultimo est nix superbiae, ab alto tumoris veniens, et frigore contemptus infestans domum superiorem, hoc est, coelum.

De nive prima hahes in Psal. cxlvii, 16 et 17: Qui dat nivem sicut lanam, nebu-

Domino per castitatem domum carnis: quia secundum Apostolum, I ad Corinth.

VI, 20: Glorificate, et portate Deum in corpore vesiro. Joiada autem, pater ejus, interpretatur cognitio Domini: quia a Domino cognitionem boni quam accepit, fortiter satagit adimplere. Hic interfecit duos leones Moab, qui interpretatur ex patre, hoc est, duo vitia per nativitatem nobis inducta, hoc est, gulam et luxuriam: quae oriuntur ex delectatione nobis innata. Et in diebus nivis, hoc est, tempore carnalis tentationis, cum jam refrigescit charitas, et fervet libido, et bruma rigens occupat affectum, descendit in cisternam, hoc est, in carnalem delectationem, sive concupiscentiam quae est fons delectationis: sed post haustum aliunde a pluviis ciboram et vanitatum hujus mundi retinet et inficit, et interficit ibi leonem fomitis, quia debilitat per opera asperitatis carnis, " nec interficit, " secundum Augustinum, ita ut non sit, " sed ita ut nocere non possit. "

De nive autem superbiae quae impugnavit primum in diabolo, et impugnat in membris domum superiorem, eo quod superbia eorum qui Deum oderunt, ascendit semper: ut habetur in Psalmo . Et, Eccli. XLIII, 18 et 19: Tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. Aquilo hic est similitudo voluntatis diaboli in superbia, quae superbia semper est in tempestate facta diaboli; et haec tempestas aspergit nivem, et frigus superbiae, quod est contemptus in Deum et mandata ejus. Dicitur autem aspcrgere sicut avis deponens ad sedendum: ''quia sicut avis ab alto veniens cum deponit se ad sedendum, antequarn sedeat alis volitat, retinens ne cadat, et tunc multiplicantur motus alarurn plusquam cum directe volat: ita superbus voIaris in alto vanitatis cum in aliqua dignitate pedem figit ad quiescendum in ea, ex hoc ipso quod sedit in se multiplicat fastum et contemptum: et in descensu ejus, etiam quando aliquando in mala fortuna sua humiliatur contra voluntatem, adhuc iniqua voluntas etiam depressa quantum potest se erigit: et si non potest aliud, breves saltus more locustarum dat in altum, in jactantiis verborum de fastu antiquo, et ostentationibus eorum in quibus quandoque est conversatus, Sed medicina etiam hujus nivis ibidem subj cum infertur,

v. 20: Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. Hoc est, Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor . Hyssopus enim valet peccatori, et significat humilitatem quae curat peccatum peccatoris, hoc est, tumorem cordis: et fit candidus in gratia, et effundet imbrem lacrymarum in paenitentia, ita ut etiam expavescat cor videntis ad intuitum, ita ut candor interior virtutis vincat exteriorem candorem nivis in decore et pompa saeculi.

Est autem adhuc nix quaedam quae omnes domos mulieris hujus aequaliter ab illa nive liberat. Nix omnes impugnans est poena et gelicidium gehennae, de qua habetur, Job, VI, 16: Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et accipitur, secundum Gregorium, hic pruina in bono, scilicet pro tribulatione poenitendum in hac vita. Nix autem est poena aeterna quae irruit super illos qui ti- nient in hac vita paenitentiae duritiam.

Item, Job, XXIV, 19: Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium. Et loquitur de damnatis qui volutantur de frigore ad calorem, de calore in frigus, ut nihil desit tormentis.

Nix autem aequaliter liberans est nix poenitentiae, de qua habetur, Job, IX, 30 et 31: Si lotus fuero quasi aquis nivis,

et fulserint velut mundissimae manus meae: tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, hoc est: Si poenitentiam egero de peccatis, et fuero lotus aquis lacrymarum, quae resolvuntur ex nivibus peccatorum, et manus operum meorum fulserint velut mundissimae virtutes: tamen si volueris districte judicare, sordibus intinges me, hoc est, intinctum ostendes: quia omnes justitiae meae sicut pannus menstruatae . Et vestimenta conversationum mearum me abominabuntur, hoc est, aboininabh lem reddent coram tuo districto judicio. De hac nive etiam habetur, Isa. I, 18: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Peccata rubra sunt peccata de sanguine ebullientia vel in sanguinem, ut peccatum luxuriae de sanguine veniens, et peccatum gulae et immunditiae carnalis. Peccatum auteni irae et invidiae et avarit iae bulliunt in sanguinem: quaedam ut effundant sanguinem, sicut ira et invidia: quaedam etiam ut sustentationem sanguinis subtrahant, ut avaritia. Est ergo sensus: Si peccata vestra, scilicet irae, invidiae, avaritiae, fuerint rubra ut coccinum, tincta sanguine proximi: quasi nix dealbabuntur, quia per paenitentiam dealbati eritis ut nix, hoc est, ad pristinam innocentiae gratiam restituti. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, de cujus sanguine tinctura accipitur purpurae, et illa sunt peccata de sanguine venientia, ut gula et luxuria: erunt munda per temperantiam carnis, velut lana alba de vellere agni tollentis peccata mundi sumpta .

sig. 2

Sequitur de secunda parte hujus versiculi, in qua reddit causam ejus quod non timet domui: quia scilicet " omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus: " ubi duo notanda se offerunt, scilicet qui domestici, et quae duplicia quibus vestiuntur.

Habet autem haec mulier secundum quamlibet domum duplices domesticos. In domo enim interioris cordis habet rationem, et voluntatem: in domo vero exteriori activos, et contemplativos: et item, in domo inferiori habet castitatem, et abstinentiam: et in domo superiori Angelos, et homines beatos.

De domesticis primae domus, hoc est, cordis, habetur, Eccli. IV, 35, ubi dicit: Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi. Unde notandum, quod quidam in domo cordis sunt ut leones, qui scilicet semper sunt superbi, et iracundi: quod Ecclesiasticus interdicit mulieri forti: quia ex hoc ab omni bono et vero avertuntur domestici, scilicet ratio, et voluntas ad malum diligendum: et ex hoc opprimuntur subjecti famulantes, scilicet vires animae, ut quinque sensus, et concupiscibilis, et irascibilis. Opprimuntur auteni, quia peccatum incipit eis dominari.

De domesticis autem domus exterioris habetur, Matth. x, 24 et seq., ubi dicit Dominus omnibus fidelibus Ecclesiae activis, et contemplativis: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo sicut dominus ejus. Si patremfamilias

Beelzebub vocaverunt, supple, membra diaboli et iniqui homines: quanto magis domesticos ejus, hoc est, activos et contemplativos in eadem domo Ecclesiae secura manentes ? Ne ergo timueritis eos. Et, ad Galat. VI, 10: Dum tempus habemus j operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei: et illi sunt activi, et contemplativi.

De domesticis autem domus inferioris habetur, II Reg. XVI, 1 et 2, quod cum fugeret David Absalom, filium suum, quod apparuit Siba, puer Miphiboseth, in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et utre vini. Et dixit reae Sibae: Quid sibi volunt haec ? Responditque Siba: Asini, domestici regis ut sedeant: panes et palathae ad vescendum pueris tuis. Siba interpretatur indigens patre, et signifieat poenitentem qui cognoscit se indigere patre cum filio prodigo . Miphiboseth autem interpretatur os ignominiae, et significat concupiscentiam carnis cui ante servierat Siba: sed modo redit ad David, hoc est, ad Christum qui fugit filium infidelem, hoc est, Christianum ejicientem eum de regno proprio, hoc est, ab anima. Offert autem Siba David Christo in obsequium ducentos panes, hoc est, refectionem perfectam decalogi impletam in duobus praeceptis charitatis, et offert etiam sibi centum alligaturas uvae passae. Uva autem. passa est Christus passus, et homo qui perfectus est etiam in passionibus Christi, dicens quod sibi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem sibi mundus cruci fixus est, et ipse mundo . Et offert nihilominus duos utres vini, hoc est, duplex vinum spirituale, scilicet compunctionis et devotionis, et centum palatharum massas. Palathae sunt ficus quae inter tabulas quasdam quae palae vocantur, sunt compressae, et significant perfectam compressionem. omnis dulcedinis. peccatorum per opera poenitentiae, quam offert etiam paenitens Christo, quando jam abjecit a se omnia hujus mundi et peccatorum oblectamenta, et hoc etiam reficitur Christus in poenitentibus suis: fert autem duos asinos, hoc est, nutritivam et generativam virtutes, quae dicuntur asini: quia sicut asini sunt stolida et stulta animalia et prona ad gulam et luxuria, ita illae duae virtutes prae caeteris corruptae sunt ad delectationes corporales in cibo et coitu: sed offeruntur domesticis regis, hoc est, Christi, ut sedeant: quia Christus habitat in corpore nostro, et domestici ejus sunt castitas et abstinentia quae sedent super illas vires, ut milites regentes in honum omnes animales motus. De hoc etiam potest intelligi quod dicitur, I ad Timoth. v, 8: Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, Servi hominis sunt virtutes et vires quas habet in seipso, et praecipue curam debet gerere abstinentiae et castitatis ne pereant in se: quia aliter factis negat fidem, et est deterior infideli, quia sibi nequam est: ergo nulli bonus.

De domesticis autem domus superioris habetur, ad Ephes. II, 19: Jam non estis hospites ei advenae, sed estis cives Sanciorum et domestici Dei. Hoc est verissimum etiam de Sanctis per rem vel spem jam habitantibus in domo Dei. In coelo sunt enim qui in mundo sunt hospites in anima, quia hic non habent patriam: et advenae in corpore, quia illud de paradiso in mundum est ejectum. Sed spe quidam et re alii sunt cives Sanctorum in regno, et domestici Dei secum habitantes in domo in qua mansiones multae sunt.

Sequitur de duplicibus vestibus quibus domestici istivestiuntur. Assignemus

igitur unicuique domestico duplicia. Et sic cum sint quatuor domus, et octo domestici, sedecim fient indumenta.

Sunt igitur duplicia quibus induuntur domestici domus interioris: et ratio quidem induitur lumine veritatis divinae, et scientia conversationis mundanae: habent scientiam contra nivem, et lumen divinae veritatis contra frigus nivis. Sic enim necessarium est: quia contingit quandoque aliquem Iaedi a frigore nivis, etiam cum ab ipsa nive non tangitur. De vestimento autem luminis habes in Psal. CIII, 1 et 2: Confessionem, laudis sanctae, et decorem sanctae veritatis induisti: amiclus lumine sicut vestimento. De veste autem scientiae conversationis mundanae dicitur, Sapient. XVIII, 24, quod in veste poderis quam habebat, totus erat pictus orbis terrarum, et parentum magnalia, hoc est, Aaron. In omni enim virtute cordis nostri omnis terrarum orbis pictus est velut in scientia: quia oportet scire bona et mala et indifferentia, et oportet scire magnalia exempla parentum, ut secundum omnia rectificentur opera nostra. Hoc idem est quod habetur in Psal. CIII, 6: Abyssus, sicut vestimentum, amicius ejus: snper montes stabunt aquae. Abyssus enim est profunditas intellectus in scientia. Montes autem sunt alti sensus Scripturae super quos stant aquae doctrinae,

Alius autem domesticus ejusdem domus etiam vestitur duplicibus, scilicet, voluntas, scilicet charitate contra frigus nivis, et obedientia contra nivem. Chalitas autem significatur per tunicam inconsutilem . ''Obedientia vero per discoloria quibus Dominus se dicit vestisse Synagogam , quia obedientia discolor est secundum omnia mandata, et omnes voluntates Domini. Et vestimenta quidem primi domestici, scilicet rationis.

significantur per vestimenta Domini transfigurati in monte Thabor , qui mons interpretatur lumen veniens: de quibus dicitur quod facta sunt alba sicut nix, qualia fullo super terram facere non potest: excedit enim ratio in lumine veritatis, et vestitur intellectus plenitudine et scientiae certitudine. Et fullo hic dicitur Philosophus, vel illi qui student in scientiis saecularibus, qui nullo modo talem decoris amictum per studium facere possunt. Vestimenta autem secundi domestici significantur per vestimenta Jacob, Genes. XXVII, 27, de quibus dicit Isaac: Ut statim sensit vestimenlorum ejus fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixil Dominus, C haritas enim habet. omnem agrum virtutis plenum bonitatis fructibus. Et similiter obedientia omnem implet mandatorum agrum floribus et fructibus bonorum operum.

Domestici etiam domus exterioris vestiuntur duplicibus, et illi sunt activi et contemplativi, et domus eorum est Ecclesia. Et vestiuntur quidem activi fervore, spiritus contra frigus nivis: perseverantia autem contra nivem ipsam. Contemplativi autem vestimentum habent puritatis contra nives, et altae admirationis contra frigus nivis. De vestitu autem fervoris spiritus habetur, Job, XXVII, 17: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro ? Auster est ventus calidus, et significat calorem sancti Spiritus, qui calefacit vestimentum fervoris spiritus: ut fiat quod dicit Apostolus, ad Roman. XII, 11: Spiritu ferventes, Domino servientes. De vestimento autem perseverantiae habetur, Isa. IX., 5: Vestimentum mistum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis. Vestimentum mistum sanguine est conversatio non conjuncta perseverantiae, quae miscetur sanguine peccati, et illa erit in combustionom ignis aeterni, et cibus Ignis infernalis.

De veste autem puritatis contemplativorum habetur, Genes. xxxv, 2 et 3: Mutate vesiimenia vestra: surgite, et ascendarnus Bethel. Mutare vestimenta est majorem puritatem induere, ut limpidior sit contemplatio. Surgere autem est oculos intentionis ad superna dirigere. Ascendere autem Bethel, quae interpretatur domusDei, est omnia superiora per considerationem, penetrare. De veste autem secunda contemplationis habetur, Cantic. IV, 11 : Odor autem vestimentorum tuorum sicut odor thuris. IIIa enim admiratio non est curiositatis, sed devotionis et jucunditatis. Et ideo odor ejus odori thuris comparatur, per quod devotionis jucunditas consuevit designari. Haec omnia duplicia activorum et contemplativorum significantur per vestes reginae, de qua legitur in Psal. xliv, 10, quod adstitit regina in vestitu deaurato, circumdaia varietate.

Domestici etiam domus inferioris vestiuntur duplicibus: castitas quidem vestitur verecundia, et sanctimonia munditiae: abstinentia vero discretione, et austeritate: et castitas utitur verecundia contra nivem, et sanctimonia contra frigus nivis. Similiter et abstinentia austeritatem habet contra nivem, et discretionem contra frigus nivis. Et de vestimentis castitatis duplicibus simui habetur, Proverb. VI, 27 et seq.: Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vesiimenia illius non ar deant ? aut amhulare super prunas, ut non comb ur antur plantae ejus? Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus eum tetigerit eam. Ignis in sinu est luxuriae calor in corde, de quo dicit Job, XXXI, 12, quod ignis est usque ad perditionem devorans. Vestimenta autem quae comburunintur, sunt verecundia, et sanctimonia castitatis. Plantae autem sun affeotus qui etiam immundantur igne luxuriae. Est autem quidam ignis ardens in castitatis vcstibus non comburens, sed illuminans: non consumens, sed purificans et inflammans: et ille est ignis amoris Dei et divinitatis, ut vidit Moyses in rubo qui ardebat et non comburebatur . Et reputavit hanc visionem magnam, ad quam denique jussu Dei nisi nudis pedibus ob reverentiam erat acceclendum, eo quod locus ille terra sancta est : quia talis viror castitatis perfecte in corpore et anima perseverans, quando est cum amore Dei et humilitate, locum cordis sanctum Dei habet habitaculum, et inter corporis mortalis sanctitatem ducit angelicam.

De vestibus autem abstinentiae intelligitur illud quod legitur de vestitu Joannis Baptistae, Matth. iii, 4, quod habebat vestimentum de pilis camelorum: per quod intelligitur austerilas: et zonam pelliceam circa lumbos suos : per quod intelligitur discretio: quia sicut zona restringit vestes defluentes, sic discretio ad modum et mensuram et decentiam reducit inepta et inordinata. Hoc idem potest intelligi per vestitum Eliae.

Sequitur de duplicibus quibus vestiuntur illi qui sunt in. domo superiori. Sunt autem illi. Angeli, et homines: et homines quidem vestiuntur duplici stola, scilicet corporis, et animae: et stola corporis contra nivem. Similiter Angeli duplicem habent virtutem, scilicet administrationem, et virtutem assistricem, ut dicunt Sancti. Et primam habent contra nivem, et, secundam contra frigus nivis. Duplicia autem hominum significantur per vestitum Joseph de carcere eductum: et totonderunt eum ac veste mutata obtulerunt regi . ''Carcer enim est mundus. Tonsio autem siffnifi- cat abrasionem mortalitatis hujus per gloriam corporis. Mutatio autem vestis significat, quod fides mutatur in visio-

nem apertam, spes in comprehensionem aeternam, et desiderium charitatis in dilectionem completam.

Vestis autem Angelorum significatur, Apocal. I, 13, ubi Joannes vidit Angelum similem filio hominis, vestitum fodere, et praecinctum ad mammillas zona aurea: ubi per auream zonam si-

gnificatur ligamen quo per virtutem assistricem colligantur Deo. Et per vestimentum poderis significatur ministerium quod exhibent circa nos. Et ideo Daniel dicit quod millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei .