IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XI.

Manum suam aperuit inopi,

et palmas snas extendit ad pauperem. sig. 1

GAPH

AdminBookmark

Caph quae est epigramma hujus versiculi, inclinatio interpretatur.

Est autem duplex inclinatio: una qua inclinatur superbiae fastus, altera qua inclinatur cordis duritia. Primam facit humilitas, alteram cornpassio.

De prima habetur in Psal. cxliii, 5: Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt, hoc est, altos et superbos caelestes, quia superbia notione caelestis est, inclina per humilitatem, et descende in eis: quia in humilibus habitas et descendis. Tange montes altissimi fastus eorum per compunctionem, et fumigabunt in igne contritionis fumo poenitentiae.

De altera inclinatione habetur, Joan. xx, 11 et 12: Dum fleret Maria, inclinavit se, et prospexit in monumentum: et vidit duos Angclos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu, Monumentum Jesu sunt pauperes et afflicti in qui- bus sepultus jacet Dominus, quem habent ad consolationem hujus vitae: quia dives recipit bona in. vita sua, et Lazarus pauper similiter mala . Et ideo vita pauperis conparata est monumentis mortis, non habens consolationem nisi quia jacuit Christus in monumento paupertatis, et defectum omnis consolationis habet pro sudario in quo involutis fuit Christus: sed etiam habet Angelorum frequentiam, unum ad caput confortantem in mente, et unum ad pedes sustinentem in necessitate hujus vitae. Sed quid ? venit mulier fortis, Maria in amaro mari conpassionis, inclinat duritiam cordis, et visitat monumentum paupertatis Christi, quando sublevat miserias pauperum egenorum, flendo super ipsos in affectti pietatis et misericordiae. Et sic patet qualiter concordat epigramma cum versu: quia utraque pars versus est de conpassione in pauperes, et misericordia: ita scilicet ut inclinatio humilitatis faciat non despicere pauperes: sicut dixit Tobias, Tob. IV, 7: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Et altera inclinatio, scilicet conpassionis, faciat impartiri consolationem.

Sequitur consideratio versus, quae in

duobus consistit, scilicet, quid sit manus aperire inopi, et quid sit palmas extendere ad pauperem,

Circa primum notanda sunt tria, scilicet quae manus, quis inops, qualiter manus ad inopem aperiatur?

Manus hic est manus largitatis, cujus perfectio est in digitis quinque, scilicet quod de suo det, quod hilariter det, quod det quantum decet, quod sciat cui det, et quod summum in his est, quod sciat propter quem det.

De primo habetur, Luc. XI, 41: Quod superest, date eleemosynam: ei ecce omnia munda sunt vobis. In Proverb. iii, 9: Honora Dominum de tua substan- tia, et de primitiis omnium, frugum tuarum da ei, scilicet in persona pauperum.

De secundo, dicit Apostolus, II ad Corinth. IX, 7: Nemo ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. Et, ad Hebr. x, 34: Rapinam, id est, direptionem in pauperes, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam, scilicet permanentem.

De tertio, Tob. IV, 9: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Non enim decet reditus multarum marcarum a Dco habere, et obolum dare: sicut de Cain, Genes. IV, 3 et 4, dicitur, qui dimidiam partem mundi in haereditate habuit ex qua vix manipulum obtulit: et ideo reprobatus fuit. Malach. I, 14: Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et voium faciens immolat debile Domino,

De quarto: quia non debet dare histrioni, vel mimo, vel cavillatori, vel peccatori, nisi ut sustentetur natura: sed Indigenti debet dare: sicut dicitur in Psal. CXI , 9: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi. Divitiae autem non mansissent in saeculum saeculi. Job, XXXI, 17 et 18: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, supple, male mihi accidat. Ab infantia enim crevitmecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.

De quinto, scilicet quod propter Deum solum sit dandum. Matth. VI, 2 et seq.: Cum facis eleemosynam, noli tuba, canere ante te, sicid hypocritae faciunt in synagogis, et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi,

Sequitur, quis inops.

Inops est sine ope, vel sine opibus: in quo notantur duo genera misericordiae, scilicet adjutorium eorum qui carent ope, ut pupilli sunt., et viduae, et orphani, et peregrini, et advenae: et solatium sustentationis eorum qui carent opibus, sicut famelici, et nudi, et hujusmodi.

De primo horum habetur in Psal. x secundum Hebraeos, 14: Orphano tu eris adjuior. Et, Thren. v, 3: Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Sed quidam conterunt inopes in porta: contra quos dicit Job, XXXI, 21 et 22: Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem: humerus meus a junctura sua cadat, ei brachiurn meum cum suis ossibus contingatur. Hoc enim erit propria poena opprimentium pauperes, quod videlicet brachium potestatis eorum cum ossibus roboris conteretur poena aeterna: quia sicut dicitur, Sapient. VI, 7: Exiguo concediiur misericordia, hoc est, pupillo et inopi: potentes autem potenter tormenta patientur. Humerus autem in quo sustinetur onus, est nobilitas et divitiae: quia in. illis quasi in humeris portant fastum potentiae saecularis, et sceptrum regni hujus mundi: et tunc cadet a junctura, quia non valebunt divitiae, neque honores, neque nobilitas, neque dignitates.

De secundo genere misericordiae habetur in multis locis. Dicit enim Dominus in Evangelio Matthaei, XIX, 21: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,... et veni . Ibi patet, quod, perfectionis vita in eleemosynis et paupertate constituitur. Et in Deuteronomio saepe dicitur, quod Dominus amat pauperem et peregrinum, et dat ei victum et vestitum, hoc est, facit dare. Et, in I canon. Joan. iii, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo ? Supra plura dicta sunt de hoc.

Consequenter videndum est qualiter manus ista inopi aperiatur. Aperitur autem per tres virtutes, et clauditur per tria vitia.

Charitatem,

Aperitur per Largitatem,

( Misericordiam.

Charitas aperit proximo, largitas homini virtulis, et misericordia inopi. Charitas aperit propter Deum, largitas propter virtutem, misericordia autem prop ier compassionem miseriae alienae: sicut dicit sapiens, Eccli. IV, 36: Non sit porrecta manus tua ad decipiendum, et ad dandum collecta.

De apertione charitatis dicitur, ad Hebr. XIII, 1 et 2: Charitas fraternitatis maneat in vobis. Ei hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

De apertione autem largitatis habetur, I Paralip. XXIX, 17 et 18: Domine, in simplicitale cordis mei laetus obtuli universa haec : et populum tuum, qui hic freperius est, vidi cum ingenii gaudio,... Domine, custodi in aeternam hancvoluntatem.

De apertione misericordiae habetur in Psal. XXXVI, 26: Tota die miseretur etcommodat, et semen illius in benedictione erit.

Charitas enim dat propter quem debet, quia propter Deum quem diligit. Largitas autem prout debet: quia non ex Institia, aut ex necessitate, cum hilarem datorem diligat Deus . Sed misericordia dat cui debet, quia necessitatem patienti.

Ex opposito autem sunt tria vitia quae claudunt manum.

Cordis duritiam,

Clauditur per Avaritiam, Odium.

Odium enim prohibet charitatis communionem. Avaritia munificentiam largitatis excludit. Duritia vero cordis omnem exstinguit compassionis et miserationis affectum. Odium nihil nisi malum cupit proximi. Avaritia putat persuasum esse iuuenique etiam ex malo acquirere, et nihil omnino impertiri. Sed duritia cordis crudelitatis virus evomit in pauperes.

De odio isto habetur, Sapient. II, 15: Dicitur ibi ad Christum, etiam in persona proximi: Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.

De avaritia dicitur, Eccli. x, 9: Avaro nihil est scelestius, etc.

De duritia cordis, Eccli. III, 27: Cor durum . habebit male in novissimo: et qui amat periculum, in illo peribit, quia scilicet corde duro se habuit ad Deum in suis pauperibus. Hoc est suum periculum quod opere amat, quia corde duro judicabitur a Domino.

Sequitur secunda pars versus, scilicet, " Et palmas suas extendit ad pauperes. " Ubi duo notanda sunt, scilicet quae palmae, et qualiter ad pauperes extendantur.

Palma, sicnt Philosophus dicit, " est " mensura distantiae totius manus, sivo " quantitatis integrae manus dimensio " ab extremo pollicis per volam usque " ad finem auricularis digiti. " Sunt igitur palmae istius mulieris duae, scilicet spiritus abundantissimae pietatis ejus, et effectus gratissimae consolationis ipsius: ita ut tota mensuretur in pietate, et tota in consolatione: hoc enim sonat nomen palmae, scilicet mensuram totius manus. Si ergo manus est manus largitatis, et palma est mensura manus: duae palmae mensurantes totam manum sunt spiritus pietatis abundantis, et effectus gratissimae consolationis qua consolantur omnes desolati. Spiritus pietatis se totum in affluentia bonitatis effundit: grata autem ipsius consolatio paupertatem desolatoris dulci quodam affatu et adjutorio munit.

De primo dicit Apostolus, I ad Timoth. IV, 8: Pictas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Et hoc spiritu affluebant antiqui qui hospitibus gratia pietatis et bonitatis obvii venerunt, et nolentes traxerunt, et blanditiis verborum allexerunt, ut Abraham, Genes. XVIII, 2 et seq.: Cum vidisset enim tres viros sedens in ostio tabernaculi sui, sed ut videret transeuntes pauperes et peregrinos quos attraheret, et hoc in ipso fervore diei quando solet magna umbra et refrigeriurn quaeri. Unde notatur quod nec aestus retraxit eum quin exponeret se soli, sciens quod illo in temporo viatores magis consueverunt declinare ad manendum quando aestus solis retrahit amando: et cucurrit ne forte alius attrahens citius veniret, et adoravit super terram ut humilitate vincerentur etiam nolentes manere. Vocat autem Dominum , ut ex reverentia allocutionis alli-

ciat eos, se autem servum mensae debitorem ostendat: ne forte cogitent quod indebitum sit illis sibi ministrare. Deinde offert necessaria, et primo refrigerium pedis in aqua: quia illi plus laboraverant, et ut sudor et pulvis simul et lassitudo extrahatur. Deinde quietem sub arbore ad recentiam aeris et umbram ab aestu solis. Deinde cibos in quibus secundum consuetudinem bonorum hospitum exhibuit parum, et dedit multum, et delicata: et ostendens in toto pietatis affectum, ipse currens vitulum tenerrimum et saginatum attulit cum esset senex, Uxor autem ejus alimenta delicata coxit. Similiter, Genes, XIX, 2, legitur de Lot, quod sedit in foribus civitatis vespere ut adduceret sibi peregrinos, ut ait Hieronymus. Et cum vidisset accedeiitcs Angelos in spccie peregrinorum^ adoravit eos cadens in terram, ut vincoret eos reverentia, et dixit ad. eos: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vesiri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscimini in viarn vestram. Et cum negarent, compulit illos in oppidum. Et, Genes. XXIV, 31, dixit Laban ad servum Abrahae: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? Et, Luc XXIV, 29, cum Jesus fingeret se longius ire, coegerunt illum Lucas et Cleophas dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies,

De effectu autem gratissimae consolationis habetur, IIad Corinth. I, 3 et seq.: Bcnedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Chrisli, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur ei ipsi a Deo. Quoniam sicnt abundanl passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, Grata autem consolatio est illa quae pauperi primo compassionis

verba ostendit, et non improperat, nec conviciatur: et postea sublevamen paupertatis impertitur. Econtra est consolatio onerosa, quando cum convicio sublevat afflictionem, et est consolatio impia non cum spiritu pietatis et misericordiae: sicut habetur, Job, XVI, 2 et 3: Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa? hoc est, verba improperii ex fastu superbiae procedentia. Extendere auteni has palmas in pauperes est pietatis et consolationis opera lotis viribus in pauperes multiplicare. Et quia nos supra de speciebus eleemosynae locuti sumus , volumus hic loqui de causis, propter quas haec mulier palmas tam ample extendit.

Est autem sextuplex bonum quod facit eleemosyna omnibus facientibus eam. Umini est et praecipuum, quod peccatorem liberat a morte. Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quae creatus est ut dominus. Tertium est, quod praecipue conformat nos Patri nostro caelesti. Quartum est, quia socium vitae deficientem nobis restituit et sustentat. Quintum est, quod pereuntia aeterna facit. Sextum est, quod centuplum nobis semper recrescit ad meritum simpliciter erogatum in eleemosynam.

Redeamus igitur ad probandum unumquodque ex auctoritate et ratione:

Primum est, quod purgando peccatorem liberat a morte, et hoc satis juste: quia propter Deum suscitat ad vitam morientem inedia: unde, Tobiae, IV, 11: Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Isa. lviii, 7: Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, etc. Et, ibidem, infra, vv. 10 et 11: Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam affi-ctam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, ei implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit.

Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quae, ut dominetur eis, creatus est. Avarus enim servus est pecuniae, et tamen creatus fuit ut dominaretur omnibus irrationabilibus: de quo, in Psal. VIII, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc. Cum igitur eleemosyna extensis palmis omnia temporalia projiciat, revocat hominem a curvo avaritiae in rectitudinem primae libertatis, quando omnia fuerunt sub ipso. De hoc habetur, Zachariae, v, 5 et seq,: Et egressus est Angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vidc quid est hoc quod egreditur. Ei dixi: Quidnam est ? Et ait: Haec est amphora egrediens. Et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talenium plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. Et dixit: Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus, Et levavi oculos meos, ei vidi: et ecce duae mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aediftcetur ei domus in terra Scnnaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. Haec visio sic intelligitur et moralizatur. Angelus qui loquitur ad Zachariam, verbum Dei est, quod est nuntius Dei, et dicitur Angelus intelligentiae. Zacharias autem memorans Dominum, vel auxilium Domini interpretatur, et significat vacantem operibus pietatis, et palmas extendentem ad pauperes, qui memoratur qualiter Dominus misericorditer annuit, et omnia dedit sibi in manus. Illi ostendit Dominus verbo suo qualiter impietas avaritiae dominatur avaris, cum tamen ipsi pecuniae deberent dominari. Amphora enim significat terrenam nostram naturam, quia amphora est vas luteum. Mulier autem in amphora, quae impietas nominatur, est avaritia, et est impietas in pauperes: et haec sedet in amphora, quia in corde terreno quiescit. Massa autem plumbea ponitur in ore amphorae super mulierem: quia cor avarum gravissima sollicitudine aeris conprimitur, et suppeditatur ab aere, quod erat conculcandum. Et ideo legitur in gestis Philosophorum, quod " cum Plato ad " philosophandum iret Athenas, et pon" dus auri gestaret in sinu, et cor sem-" per a philosophia recederet, et quasi " fugeret ad aurum: tandem dolens cor " in auro nimis occupari, pondus auri " projecit in mare, dicens: Tolerabilius " perditur aurum quam animus, et gra" viora sunt damna cordis philosophan-" tis quam pecuniae perditio. " Et subjunxit Angelus verbi Dei, quod avaritia est oculus avarorum in universa terra. Eccle. x, 19: Pecuniae obediunt omnia. Et, ad Philip. II, 21: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. Mulieres autem duae quae habent alas quasi alas milvi, sunt duae pedissequae avaritiae, quarum una est undecumque etiam ex. malo acquirere, quae habet duas alas milvi, hoc est, rapacitatis, scilicet apertam rapinam et violentam, et subdolam fraudem in circumveniendo. Alia pedissequa est cupide tenere et conservare acquisitum: et habet duas alas rapacis avis, scilicet duritiam cordis in pauperes, et dulcedinem oculorum in contemplatione pecuniae. Hae duae mulieres tollunt dominam suam avaritiam sive impietatem, et portant eam in terram Sennaar, quod interpretatur excussio dentium, hoc est, in infernum: ubi excutientur sibi. dentes, quibus comedit et consumpsit victum pauperum per poenas aeternas: et ibi

aedificatur ei domus habitationis aeternae, et stabilitur per confirmationem paenae et malitiae, et ponitur super basem suam, id est, paena ignis aeterni fundatur super culpam, sicut super fundamentum basis stabilis: unde patet qualiter comprimitur avarus taiento aeris. Sed extendens palmas et deponens sarcinam deprimentem, erigitur in libertatem primae dignitatis. Isaiae, lviii, 6: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, Fasciculi impietatum sunt thesauri pecuniae. Et sunt etiam fasciculi deprimentes in infernum. Et, Eccli. XXXI, 8 et 9, haec sunt verba: Post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? fecit enim mirabilia in vita sua. Optime dixit: Abiit: quia a prima dignitate sub ea quae sub ipso creata sunt, et quibus dominari deberet, recessit. Nihilominus tamen laudabilis est, qui etiam si per peccatum avaritiae abiit, tamen per poenitentiam et extensionem palmarum in pauperes ad pristinam dignitatem redivit.

Tertium est, quod Patri nostro caelesti nos conformat: hic enim misericordia sua creavit, et pavit, et redemit nos, et glorificavit nos: unde, Luc. VI, 36: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et in Evangelio dicitur de misericordia Dei, Matth. IX, 13: Misericordiam volo, et non sacrificium. Thren. iii, 22: Misericordiae Domini quia non sumus consumpti. Luc. I, 78: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.

Quartum est, quia socium vitae nobis restituit et sustentat, hoc est, fame pauperem morientem: unde sapiens: " Pas" ce fame morientem: quod si non pa" veris, occidisti. " Hoc considerans Zachaeus, cum salus facta esset domui suae, Luc. XIX, 8, eo quod et ipse filius esset Abrahae, eos quos impietate peremerat, suscitavit, et alios etiam pavit, dicens: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: etsi quidaliquem defraudavi, reddo quadruplum, supple, de residuo. Et verificatum fuit in ipso quod dixit Job, xx, 15: Divitias, quas devoravit, evomet: et de ventre illius extrahet eas Deus.

Quintum est, quod per eum in se facit aeterna: temporalia enim quae corruptibilia sunt faciunt manere in aeterna beatitudine: unde in Evangelio Lucae, XVI, 9: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et, Matth. VI, 20: Thesaurizate vobis thesauros in caelo: ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est the- saurus tuus, ibi est et cor tuum,

Sextum et ultimum est, quod convertitur in centuplum, sicut bonum senien projectum in terra bona: sicut legitur, Genes. XXVI, 12, quod. Isaac seminavit in Gerara, civitate Palaestinorum, et invenit in ipso anno centuplum. Gerara interpretatur incolatus justorum, hoc est, habitatio pauperum spiritualis. Palaestina vero interpretatur ore contusa, et sunt pauperes qui habent os contusum et conclusum paupertate, et in ipso anno, hoc est, revoluto temporo aeternitatis: unde, Eccle. XI, 1: Mitte panem tuum super transeunles aquas: quia post tempora multa invenies illum. Et Dominus in Evangelio Matthaei, XIX, 29: Omnis qui reliquerit domum,... aui agros, propler nomen meum, centuplum accipiet, in hoc saeculo scilicet, et in futuro vilam aelernam possidebit . ''Et etiam eleemosyna in hac praesenti vita habet mercedem retributionis in affectu dulcedinis internae, in qua centuplicato bono reddet Dominus in merito: et hoc juste, quia, qui solatium in exterioribus propter Deum alii dat, justum est ut a Deo interna bona pro recompensatione recipiat.