IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XIV.

Nobilis in portis vir ejus,

Quando sederit eum senatoribus terrae. sig. 1

Nun.

AdminBookmark

Nun interpretatur unicus, vel sempiternus, et alludit versui: quia vir ejus est sibi unicus, et sempiternus: unicus, quia sicut legitur de Judith, xv, 11, castitatem amavit, et post virum suum alterum non admisit, servans sibi fidem thori: non sicut illa Samaritana mulier, de qua dicit Dominus, Joan. IV, 18, quod quinque viros habuit: et tunc quem habuit, cum Dominus ad eam loqueretur, non erat suus vir. Sempiternus eliam est sibi, quia immortalis: unde non est sicut illa mulier septemvira quam obiecerunt Pharisaei et Sadducaei Domino, cujus in resurrectione deberet esse uxor . Haec enim habet unicum et sempiternum, qui est dux pubertatis et adolescentiae suae, quem cum amaverit casta est, cum tetigerit munda, et cum acceperit permanet virgo incontaminata: et sic est ei unicus et sempiternus.

Sequitur: " Nobilis in portis, etc. " Hic quatuor sunt notanda, scilicet nobilitas viri.: et ubi nobilis, quia in portis: et quando nobilis, quia quando sederit: et cum quibus vel coram quibus nobilis, quia quando sederit cum senatoribus terrae.

Circa primum nota, quod quadruplex est hujus viri nobilitas, scilicet,

|Naturae, |Sapientiae, Nobilitas "Virtutis, |Efficaciae.

Nobilitatem habet in natura Dei Filius, et reginae Virginis Matris: unde cum nobile dicatur illud quod in natura attingit alta principia, patet quod Filius Dei habet nobilitatem naturae. De hoc sensu nobilitatis habetur, Jerem. XXXIX, 6: Omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Ibi enim intelligit de his qui ex altis parentibus erant progeniti. De Christo autem quoad sensum, etsi non quoad verba intelligitur illud Isa. XI, 1 et 2: Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum Spiritus Domini: Spiritus sapientiae et intellectus, etc. Jesse enim interpretatur incendium, et signat Patrem Domini, qui ex incendio amoris genitum de se et consubstantialem sibi Filium promisit, et voluit egredi ad nos in mundum. Et dicit bis de radice, ut notet duplex principium Christi: unum secundum divinam generationem, et alterum secundum humanam. Dignitatem autem gratiae in hoc notat, quia Spiritus in omnibus donis requiescit super eum.

De nobilitate autem sapientiae quoad litteram habetur, Deuter. I, 15: Tuli detribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. Hac nobilitate etiam nobilis est Christus: quia, sicut habetur, Luc, ii, 52: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines. Et Apostolus dicit, quod in ipso fuerunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi . Et similiter, Jerem. XXXI, 22, quod creavit Dominus novum super terram: Foemina circumdabit virum, ''hoc est, ut dicit Glossa, " perfectum in gratia et sapientia " ex die conceptus ejus. "

De nobilitate autem virtutis secundum litteram habetur, Isa. iii, 5: Tulmultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra, nobilem. Puer dicitur hic mulier juvenis: senex autem a canitie mentis. Dicitur nobilis amore virtutis, et praecipue Christi contra quem suscitatur ignobilis: quia nemo est contra eum nisi qui ignobiliter vivit.

De nobilitate efficaciae sciendum, quod Christus dicitur nobilis, quia nobiles suos omnes facit: quia facit eos reges et sacerdotes, sicut dicunt Sancti de se in Apocalypsi . Et hoc significatur in exsultatione Saul , quem elevavit de abjecta familia Cis, cum quaereret asinas: et per exaltationem David, cum custodiret oves: et per exaltationem Mardochaei Judaei, cum esset alienigena: et per haec omnia intelligitur illud Psal. cxii, 7 et 8: Suscitans de terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, id est, Angelis, cum principibus populi sui, hoc est, beatorum. Et illud Annae, I Reg. ii, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloria teneat.

Sequitur, ubi nobilis, quia in portis.

Et nota quod judicibus praeceptum fuit ut sederent in porta et ibi exercerent judicium. Sunt autem duodecim portae Jerusalem coelestis, ut legitur, Ezechiel. xlviii, 31 et seq., et sunt tres ad Aquilonem in quibus Christus nobilis est per efficaciam: quia nobilem facit mulierem stans in portis illis. Est autem porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una. Ruben interpretatur visio, cujus portam aperit quis, quando sollicite conspicit malum ut fugiat. Ab Aquilone quippe pandetur malum super omnes habitatores terrae . Unde omnes tres portae respiciunt ad vias inferni quae sunt peccata.

Postquam sollicite autem peccata conspexerit quis, restat ut sedeat in porta secunda, scilicet Juda, qui interpretatur confitens vel glorificans: quia dare debet gloriam Deo de liberatione, et confiteri pure peccatum suum: sicut praecepit Josue ipsi Achor qui furatus fuerat regulam auream, et pallium coccineum, et ducentes siclos argenti . Regula autem signat dignitatem hujus mundi quae fulget in auro et regit hominem secundum vanitatem suam. Pallium coccineum est vita carnis et sanguinis in luxu epularum et luxuriae. Ducenti autem sicli significant divitias hujus mundi, a quibus veniunt omnia peccata.

Quando autem aliquis pure est confessos, adhuc restat ut per opera satisfactionis quotidie crescat et augeatur in virtute contra peccatum: et ideo sedendum est in tertia porta quae est Levi, qui interpretatur auctus.

Sunt iterum ad plagam Orientalem portae tres: porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una. Oriens est nativitas nostra ad quam tres portae debent aperiri. Primo enim considerandum est ut ex carcere peccati originalis, quo membra nostra clausa tenentur, educamur a Pharaone, hoc est, a Deo, et exaltemur per gratiam sacramentorum in

mundo, scilicet per baptismum, et confirmationem, et Eucharistiam, et unctionem extremam: et sic sedemus in porta Joseph, quae interpretatur accrescens, et in aegypto crevit modo dicto. Unde, Psal. CIV, 18-22: Humiliaverunt in compedibus pedes ejus, ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum: misit rex, et solvit eum: princeps populorum, et dimisit eum. Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Compedes autem dicuntur carcer, et ferrum dicitur asperitas carceris in quo tyrannus et languor naturae nos detinent: et non solvemur nisi mittat rex per sacramentalem gratiam et solvat nos, et princeps populorum Christus per virtutem gratiae suae nos dimittat: et hoc est eloquium Dei quod nos charitate inflammat: et tunc etiam principes in regno suo constituit, ut intremus in gaudium Domini nostri, et constituamur super omnia bona ejus, et habeamus ea ad nutum.

Cum autem nos sedere fecerit Christus in hac porta, quotidie sedendum est etiam in secunda quae est porta Benjamin, qui interpretatur filius dexterae, et ejus mater in partu mortua est. Mater autem nostra, secundum scilicet generationem hanc, Cethaea est, et pater noster Amorrhaeus, ut dicitur, Ezechiel. XVI, 3: et signant diabolum et concupiscentiam: et haec mater mori debet in generatione spirituali, et debemus per bonam vitam effici filii doloris et irae.

Deinde ducit nos Christus ad portam tertiam Orientalem quae est porta Dan, quae interpretatur judicium, ut scilicet consideremus omni tempore humilitatem et miseriam nostrae naturae: ne superbiamus, sed non altum sapientes timeamus et consentiamus humilibus.

Sunt autem iterum portae tres ad Meridiem: porta Simeon una, porta Issachar una, porta Zabulon una. Meridies est regio luminis aeterni, quod oritur super nos in gratia Dei. Primo autem aperimus portam Simeon quae interpretatur auditus, et sedemus in ea quando sollicite auscultamus si hodie vocem Domini audierimus ut non obduremus corda nostra, sed non in vacuum gratiam Dei recipiamus, sicut dicit Psal. lxxxiv, 8: Audiam quid loquatur in me Dominus, etc.

Deinde ducit nos ad portam secundam plagae Meridionalis, quae est porta Issachar, quae interpretatur merces, in spe aeternorum bonorum: quia spes exspectat mercedem, quae promissa est Abrahae, Genes. xv, 1, cum dictum est ei: Ego ero merces tua magna nimis. Et quod petitur, Eccli. XXXVI, 18: Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur.

Postea sedet vir iste cum sedere nos facit in porta tertia Meridionali quae est porta Zabulon, quae interpretatur habitaculum fortitudinis, quando facit nos habitare firmiter secum et perseveranter, ut simus de illis quibus dicit: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo . ''Et si Satanas expetit ut cribretnos sicut triticum, ut proniores fiamus: tamen orat pro nobis ut non deficiat fides nostra .

Tandem etiam sunt portae tres ex parte Occidentis: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una. Occidentalis plaga est mors nostra, in qua tripliciter sedere nos facit Christus. Primo, quia laborare debemus ut secura sit conscientia in morte: quia, dicit Psal. CXXVI, 5: Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis, non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta, hoc est, mortis.

Et sic aperitur nobis porta Gad, quae interpretatur felicitas: quia haec est summa felicitas hujus vitae, securum scilicet esse in morte ut cantemus in morte: Ubi est, mors, victoria tua ? Ubi est, mors, stimulus tuus ? ''Stimulus enim mortis peccatum est, quod felicem et securum in morte per conscientiam non stimulat.

Et sequitur porta secunda Aser, quae interpretatur beatus : quia statim per mortem beatitudini Sanctorum conjungemur, sequentibus nos operibus nostris: sicut dicitur, Apocal. XIV, 13: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.

Tertio et ultimo sedetur in porta Nephthali quae interpretatur latitudo mea: eo quod per mortem est transitus ab angusto speculi ad latitudinem speciei, et ab angusto desiderii hujus ad caminum dilatationis cordis in igne amoris, quando conjungemur Seraphim in toto ardore, et Cherubim in plena scientia, et Thronis in perfecta quietis tranquillitate.

Sequitur quando sit nobilis, scilicet, quando sederit.

Nota quod quatuor ordines erunt in judicio: quidam enim sedebunt judicantes, et quidam stabunt judicandi, et horum quidam salvabuntur et judicabuntur: et quidam non, judicabuntur, et tamen condemnabuntur.

Dicamus ergo quod quidam sedebunt ut principes, cum quibus sedet vir mulieris hujus, scilicet Christus, et sedere facit. De sedentibus, Matth. XIX, 28: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel, Per duodecim autem, ut dicit Glossa, signatur universitas perfectorum: per sedes autem judi- ciaria potestas quam cum Domino habebunt. Sed de his qui judicabuntur et salvabuntur, Matth. xxv, 34 et 35: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere, etc.

De judicandis autem et condemnandis, ibidem, vv. 41 et 42: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum... Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. Et de non judicandis et condemnandis habetur in Evangelio Joan. III, 18: Qui non credit, jam judicatus est.

Ex his patet, quod Dominus mulierem fortem tamquam dilectam sibi consortem regni conviviticat secundum Apostolum, et consedere sibi facit in sede judicii. Et hoc significatur, III Regum, II, 19 et seq., ubi legitur, quod. Bethsabee venit ad regem Salomonem, ut loqueretur pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quae sedit ad. dexteram ejus. Haec enim mulier mater est Christi, et soror, et uxor pro diversis affectibus quibus Christo conjungitur, scilicet concipiens ipsum in spiritu salutis, et ut fecundata ab ipso in operibus gratiae, et ut cohaeres regni coelestis: primo modo est mater, secundo uxor, et tertio soror. Ingreditur autem in die judicii ut loquatur pro Adonia, id est, ut intercedat pro peccatore, ut detur ei uxor Abisag, quae signat charitatem: sed ille superbus invasor regis non meretur gratiam, et ideo occiditur, et mulier fortis honoratur in consessu dextrae Salomonis, id est, regis, qui cum pace sua et suorum tranquillitate omnia dijudicat: adorat etiam, id est, salutat matrem in signo pacis et vitae aeternae, quia constituit a dextris: et profert verbum pacis ad ipsum, quando dicit: Venite, benedicti, etc. , Et ponitur ei thronus ut sedeat judex cum ipso.

Et ita patet quando sedet, quod tunc est nobilis vir hujus mulieris fortis.

Sequitur, cum quibus sedet ejus nobilis vir, quia " cum senatoribus terrae. "

Est autem triplex terra, scilicet quam gerimus, et quam terimus, et quam quaerimus.

Terra quam gerimus corpus nostrum est, de qua dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram : quia mansuetudo reddit nobis in possessionem. Et in PsaL XXXVI, 11: Mansueti autem haereditabunt terram.

Terra autem quam terimus, terra est hujus mundi, de qua dicitur, Genes. I, 2: Terra erat inanis et vacua. Inanis quantum ad declinationem a bono, vacua autem quantum ad inclinationem in malum. Vel inanis quoad gratiam, vacua autem quantum ad opus. Et in Job, IX, 24: Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit: ipse scilicet impius diabolus operit.

Terra autem quam quaerimus, terra viventium est, de qua dicitur in Psal. XXVI, 13: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et, Isa. lviii, 14: Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui.

In omnibus his terris cum senatoribus sedet Christus.

In terra enim quam gerimus, sedet inter senatores, scilicet conscientiam et rationem: quorum judicio cuncta in nobis decernuntur. Et de his senatoribus dicitur in Isaia, I, 26: Restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Judices enim sive senatores, qui scilicet ex senii maturitate, jus et auctoritatem habent judicii, ut dictum est, in nobis sunt conscientia et ratio: conscientia judicans de occultis, et ratio judicans de apertis et faciendis. Illi, inquam, judices quandoque corrumpuntur ut judicium dissimulent, et hos Deus Christus noster judex veritatis in medio sedens sapientissimus inter tres restituit, ut fuerunt prius antequam peccato corrumperentur, quando facit hominem secundum verum judicium de . se per confessionem judicare, et non excusare excusationes in peccatis, et declinare in. verba malitiae. Consiliarii autem sunt cogitationes nostrae quae modo corruptae sunt: consulunt commodum et dilationem paenitentiae propter praesumptionem longioris vitae. Sed Christus Verbum Dei, judex compagum et medullarum cordis restituit, quando facit cogitare quae justa sunt: ut quae sursum sunt sapiant, et non quae super terram.

Terra autem quam terimus habet senatores antiquos a quibus egreditur judicium perversum, scilicet superbiam et libidinem, quae conveniunt in omni peccato: de quibus dicitur, Isa. iii, 14: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui. Et hoc secundum litteralem expositionem intelligitur: quia veniet ad judicium contra senatores ut condemnet eos, eo quod depasti sunt vineam Domini, id est, fidelem populum, Unde in medio horum sedet ut judicet judicium. Et hoc optime signatur in Daniel. xiii 5, ubi legitur, quod duo iniqui judices erant constituti, de quibus dixerat Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, et illi concupierunt Susannam quae interpretatur gaudium gratiae, quam semper quaerunt infamare et vitiare superbia et libido judices terrae. Sed Daniel significat Christum qui convincit eos ut lapidarentur, id est, duris increpationibus perimerentur.

Senatores autem terrae viventium sunt duo, scilicet Angeli et homines, cum quibus sedebit Christus in judicio, ut nobilior omnibus, et nobilitans omnes, ut supra dictum est. Et de hoc habetur, I ad Corinth. VI, 2: An nescitis quoniam Sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis , id est, a vobis, judica-

bitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? hoc est, indignum est vobis, quod de temporalibus istis judicium inter vos sit.