IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT V.

Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

sig. 1

HE

AdminBookmark

Hb interpretatur vita vel susceptio : et debent simul jungi interpretationes istae ut dicatur susceptio nitae. Et tunc alludit sententiae sequenti: quia panis quem de longe portat, vita mulieris est : sicut dicitur, Joan. VI, 33 : Panis Dei est, qui de coslo descendit, et dat vitam, mundo.

Item, ibidem v. 52: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet inaeternum.

Sequitur:

" Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. " Hic notantur tria. Primum, quid navis. Secundum, cujus navis, Tertium, ad quem usum, quia " de longe portans panem. "

Circa primum est notandum, quod. mulier hic assimilatur navi, quia omnia inveniuntur in ipsa moraliter quae in magna navi esse dicuntur. In navi autem primo sunt ligna quaedam fortia quibus tabulae clavis exterius affiguntur: et habet ante proram, et posterius puppim, et in latere ratem, et in ventre carinam, secundum quod dicitur in versibus:

Prora prior pars est, navis altera, tertia puppis, Dic latus esse ratem, ventrem dic esse carinam.

Habet etiam super puppim castrum, cui conjunguntur retro duo gubernacula: unum a dextris, et aliud a sinistris. Et habet sentinam, et apothecam, et deambulatoria, et cameram et mansionem nobilium, et castrum: habet etiam malum ante, et malum retro, et artemones duos quibus annectuntur duo vela: et habet similiter rudentes quibus trahuntur artemones cum velis super malum: habet etiam anchoras quibus sistitur et immobilitatur quandoque navis. Et haec omnia mystice sunt in muliere.

Ligna enim quae quasi fundamentum navis sunt, sunt vires operandi quas Deus homini dedit in. corpore et in anima: sicut quinque sensus exteriores, et potentia loquendi, et ratio, et memoria, et voluntas: quibus lignis affiguntur tabulae ordinatae conversationis, per ciavos doctrinae moralis: quia sicut dicitur, Eccle. XII, 11: Verba sapientum sicut stimuli, supple, sunt, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Postea bituminantur intus et exterius bitumine cha-

ritatis, intus diligendo Deum, exterius diligendo proximum: sicut dicitur, Ge nes. VI, 14: Bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus. Est etiam uncta exterius unguento suavissimae mansuetudinis, ut facilius labatur super imdas hujus mundi.

Prora vero est humiliatio quae oritur ex consideratione nativitatis inmundum: quia sicut dicit Apostolus, I adThimoth. VI, 7: Nihil intu limus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Et, Job, XIV, 1 et 2: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, ei numquam in eodem stalu permanet. Unde etiam pars ista in navi stricta est, quia multae sunt confusiones et humiliationes originis nostrae quibus constringitur vita nostra: quod optime exprimitur, Sapient. VII, 1-4, ubi sic dicitur: Sum quidem et ego mortalis homo, similis hominibus , ei ex genere terreni illius, qui prior factus est (secundum. Adam per quem habemus originale peccatum) et in ventre matris figuratus sum caro, decem, mensium tempore (per quod intelligitur defectibilitas, quia caro defectibilis pars in nobis est) coagulatis sum in sanguine, ex sem ine hominis, et delectamento somni conveniente (per quod intelligitur fervor libidinis et fomitis incendium). Et ego natus accepi communem aerem (per quod intelligitur mortalitas et brevitas vitae, quia scilicet sine respiratione aeris vitam habere non possumus): et in similiter factam decidi terram (per quod intelligitur impotentia adjuvandi seipsum), et primam vocem similem omnibus emisi plorans (per quod intelligitur luctus miseriae hujus mundi): in involumentis nutritus sum, et curis magnis (per quod intelligitur fomentum infirmitatis nostrae). Et sequitur, v. 5: Nemo enim ex regibus habuit aliud nativitatis initium.

Puppis autem pars ultima est vitae, scilicet consideratio mortis etiam stricta ex timore: sicut habetur, Eccli. xli, 1 et 2: 0 mors, quam est amara memoria tua homini, scilicet injusto, pacem habenti in substantiis suis: viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! Ethoc signi ficaturinActibus, XXVII, 21, uhi dicitur: Prora quidem fixa manebat et immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. Quia cum homo credit habere quasi vitae principium, tunc finis ejus a timore infirmitatis dissolvitur per mortem.

Latus autem quod ratis dicitur, est compago virtutum cardinalium quae sunt prudentia, temperantia, justitia, et fortitudo: de quibus habelur, Sapient. VIII, 7: Sobrietatem, idest, temperantiam, et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, hoc est, fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

Venter autem qui carina dicitur, sunt tres affectiones naturales, scilicet spes, moeror, et gaudium. Sentina vero est purgatio confessionis: apotheca, promptuarium meditationis: camera, secretum conscientiae: castrum desuper, confidentia securitatis: deambulatorium latus, transitus contemplationis: malum ante habet fidei altitudinem: malum retro intellectum, quia in divinis intellectus sequitur fidem: artemonem autem habet in fide admirationem veritatis primae, cui appenditur velut quibusdam ansulis vestigii et imaginis, velum speculi et aenigmatis. Per rudentes, auctoritates et revelationes intelliguntur, dicente Augustino, quia " quod credimus debemus au-" ctoritati. " In malo vero intellectus habet artemonem rationis, cui connectitur velum latae inquisitionis per ansulas et fibulas studii et lectionis, et attrahitur per rudentes disputationis et doctrinae. Habet etiam retro duo gubernacula, scilicet consilii et scientiae: quorum unum gubernat in profundis, scilicet consilium: alterum autem in fluctibus communibus, scilicet sciontia, quae secundum Augustinum, " docet bene conversari in medio pravae " et perversae nationis. " De quibus guber- naculis habetur, Proverb. I, 5: Audiens sapiens, sapientior erit: et intelligens, gubernacula possidebit. Isia gubernacula vertuntur et revertuntur clavo discretionis. Unde Salomon, malum nautam reprehendens, Proverb. XXIII, 34, dicit: Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, omisso clavo. Anchora autem hujus navis est spes, de qua dicitur, ad Hebr. VI, 18 et 19: Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem iisque ad interiora velaminis, hoc est, iisque ad secretum velatae beatitudinis. Et nota quod in Actibus, XXVII, 29, legitur, quod quatuor anchoras miserunt illi qui navigabant cum Paulo: per quas intelliguntur quatuor certitudines spei, scilicet ex gratia et liberalitate Dei, et ex conscientia propriorum meritorum, et ex patrocinio passionis Christi, et ex suffragiis Sanctorum: quia his quatuor spes certificatur.

Sequitur: " Institoris, " per quod intelligitur secundum, scilicet cujus est navis. Dicit autem Glossa, quod. " institor diciet tur mercator, eo quod vehementer in-" stat sive insistit negotiationi. " Et est notandum quod quadruplex est navis, scilicet navis navigantium, et navis pugnantium, et navis piscantium, et navis institorum.

Navis navigantium est poenitentia, in qua transitus fit per mare hujus saeculi, et de hac habetur, Sapient. XIV, 5: Ut non essent vacua sapientiae tuae opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberali sunt. Exiguum lignum paenitentiae est humilis crux Christi, cui paenitentes configuantur. Mare autem est inundatio hujus saeculi nequam, in qua soli paenitentes liberantur. De hac navi etiam dicitur, Matth. IX, 1: Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.

Hoc autem Domino convenit, non in se, sed in membris attribuitur ei: quia non peccavit, non paenituit: sed Dominus transfretavit, hoc est, in suis, et venit in caelestem Jerusalem quae est civitas sua. Et haec navis significatur per arcam, in qua Noe qui justus inventus est, custoditur ab ira Dei et sui. Sicut dicitur, II Petri, II, 5: Deus originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae, id est, paenitentiae, praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Et, Sapient. XIV, 6 et 7: Ab initio cum, perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia. Superbi gigantes sunt magni peccatores, multum habentes de terreno affectu. Gigas enim dicitur a AdminBookmark graece, quod est terra latine: quia multum habet de terrena substantia. Spes autem orbis terrarum paenitentes sunt qui relinquunt saeculo semen nativitatis spiritualis, quod manu Dei gubernatur In fluctibus tentationum hujus mundi: quia sicut dieitur, Isa. I, 9: Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.Navis pugnantium est patientia in tentationibus et tribulationibus, quas omnes patiuntur qui volunt pie vivere in

Christo, sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. III, 12 . ''Et nota quod sunt novem pericula maris, cum quibus oportet pu-

Primum est piratarum, qui dicuntur a AdminBookmark quod est ignis, et rate : quia ignem projiciunt in ratem, et ferunt in rate, et significant daemones qui in se ferent ignem inferni, et ignem concupiscentiae incendunt In nobis: et de hoc dicitur, ad Ephesios, VI, 12: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, supple, tantum: sed adversus spiritualia nequitiae, in caelestibus, id est, pro caelestibus adversus spirituales nequitias diaboli.

Secundum periculum est acroceraminoruiTi incursus. Et dicitur ab AdminBookmark quod

est mons, et quod est corna, et amnis aqua : quia sunt montes cornuti aquarum, in quos quandoque impingit navis, et frangitur: et significant ambitionem hujus saeculi quae demergit navigantes, sicut dicitur in Psalm. CVI, 26, de navigantibus: Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in medis tabescebat. Usque ad caelos ascendunt per ambitionem, et ibi impingunt in montes cornutos, hoc est, in dignitates habentes cornua: et descendunt in profundum inferni, ubi perpetuo tabescet malis anima eorum.

Tertium periculum est Charybdis. Est autem Charybdis absorptio et hiatus maris naves absorbens: unde dicitur etiam quasi carinas abdens: et significat avaritiam, per quam absorbetur navis vitae. De istis enim intelligitur quod dicitur, Exod. xv, 5, quod descenderunt in profundum quasi lapis. Et, ibidem v. 10: Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

Quartum periculum est Syrt. es . Sunt autem syrtes elevationes quaedam arenarum quibus illa navis confringitur, et significant iram: quia sicut dicit Salomon, Proverb. xxvii, 3: Grave est saxum, et onerosa arena: sed ira stulti utroque gravior. Et de hoc periculo habetur, Actuum, xxvii, 17, ubi dicitur quod navigantes cum Paulo navim,timentes ne in Syrtim inciderent. Accinctio navis nihil aliud est quam armatio

patientiae contra illatas injurias. Armatur autem per aequanimitatem et sufferentiam mali, et orationem pro inimicis factam: his enim quasi quibusdam cingulis alligatur navis, ne a compage propria dissolvatur per illatas injurias.

Quintum periculum est symplogadum conciirsus. Sunt autem symplogades lapides mobiles in mari dicti quasi symplodades, a quod est cum, et AdminBookmark

quod est plico, cas, vel involvo . Et significant irrisiones et exprobrationes verborum: et contra quas etiam oportet pugnare ne frangant navim, quia talia patienter debemus sustinere, sicut dicitur in Psal. lxviii, 10: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et, I ad Corinth. IV, 13: Usque in hanc horam blasphemamur, et obsecramus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium, peripsema usque adhuc.

Sextum periculum est naturalis aestus maris, ex quo causatur quidam impetus maris retardans naves a via proposita: et significat carnalem affectum qui retardat spiritum, sicut dicitur, ad Galat. v, 17: Caro concupiscit aedversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur.

Septimum periculum est Scyllae rapacitas, et dicitur Scylla scopuli quidam prominentes sub aqua subtus cavernosi, per quorum cavernas fluit et refluit aqua. Uncle etiam a poetis dicuntur capita canina: nude etiam dicitur a AdminBookmark quod est moveor, moveris , non quod ipsi scopuli moveantur, sed quia ibi aqua movetur fluxu et refluxu: et significat inanem gloriam quae sequitur laudem populi qui movetur sicut aqua, Et de hoc dicitur, Joan. v, 44: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ?

Octavum periculum est Sirenum cantus. Sunt autem Sirenes ora virginea habentes cantu suo nautas retabentes, et retractos periclitari facientes. Et significant voluptates hujus saeculi contra quas oportet pugnare navigantes per mare hujus saeculi. Et de hoc dicitur, Isa. XIII, 22: Sirenes in delubris volupiatis.

Nonum periculum est conllictus belluarum in profundo, et significat pressuram quam patiuntur Saricti in hoc saeculo a malis hominibus, sicut dicitur in Psal. CIII, 25 et 26: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus. Animalia pusilla cum magnis: illic naves pertransibunt.

Et nota, quod haec omnia pericula sunt in aqua. Tria alia pericula sunt quae non sunt in aqua, sed duo in aere, et tertium in portu.

In aere est ventus typhonicus, id est, inflativus maris, et significat impetum superbiae, qui inflat mare, hoc est inquietudinem cordis impii: quia sicut dicitur, Isa. lvii, 20 et 21: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, ei redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus. Et de hoc periculo dicitur, Act. XXVII, 14 et 15: Misit se contra navim ventus typhonicus qui vocatur Euroaquilo: cumque arrepta esset navis, et non posset conari in venium, data nave, id est, dimissa, flatibus ferebamur. Euroaquilo ventus mixtus est. Aquilo enim est ventus frigidus et siccus impetuosus valde, veniens de juxta Septentrionem. Unde dicitur, Eccli. xliii, 22: Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Eurus autem est ventus calidus et siccus qui nascitur juxta Subsolanum proxime declinans aliquantulum ad Meridiem. Unde Euroaquilo ventus mixtus est, et significat superbiam, ut dictum est, quae frigida est per impietatem, et sicca per crudelitatem, et typhonica sive Inflativa per fastum dominandi, et calida per ambitionem: et inde fertur flatibus quasi contrariis, et impedit navem bonae vitae, ut dictum est.

Aliud periculum aeris est, nullum penitus habere ventum, et signiflcat pigritiam, quae semper est immobilis: de qua dicit Salomon, Proverb. VI, 9: Usquequo, piger, dormies ? quando consurges de somno ? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conferes manus, ut dormias: et veniei tibi quasi vialor egestas, et pauperies quasi vir armatus .

Periculum autem in portu est locus dithalassi portus biffidus, ubi scilicet scissura quaedam maris est per linguam terrae in mare pertensa. Et hoc est periculum fraudis et doli, in quod impingit homo quando creditur esse securus. Et hoc est quod dicitur, Act. XXVII, 21: Cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. Quia scilicet fraus blanditur ad faciem, sed amaritudine doli puppim, id est, incircumspecta nostra, quae retro sunt, dissolvit et confringit.

Contra omnia haec pericula fortissima navem patientia oportet esse armatam et munitam: quia sicut dicitur in Psal. CVI, 23 et 24: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: ipsi videruni opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. Et, Eccli. xliii, 26: Qui navigant mare, enarrent pericula ejus: et audientes auribus nostris admirabimur. Evadendi autem omnia pericula haec non est possibilitas nisi per instantiam orationis ad Dominum: ut scilicet excitetur Dominus a somno dissimulationis adjutorii. Et hoc signatur, Matth. VIII, 23 et 27, ubi dicitur quod ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: et ecce motus ma-

gnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. Et decesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaveruni eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus... Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna,

Sequitur de navi piscantium: et haec est hujus saeculi navis. Rete autem cum quo piscatur, est verbum Dei, quod quandoque mittitur a sinistris navis, scilicet quando in cura pastorali et verbo Dei intenditur lucrum hujus mundi. Et hoc significatur, Joan. XXI, 3, ubi dicitur de Petro et aliis discipulis quod ascenderunt in navim piscari, et illa nocte nihil prendiderunt. Nihil, id est, temporale lucrum, quod nihil est, et minus quam nihil, quia peccatum est. Et de hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. IX, 18: Quae est ergo merces mea ? ut Evangelium praedicans, sine sumpiu ponam Evangelium, id est, gratis praedicem, ut non abular potestate mea in Evangelio : quia ita praeceperat Christus dicens, Matth. x, 8: Gratis accepislis, gratis date. Quidam etiam mittunt in dextera, sicut Christus praecepit, Joan. XXI, 6: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Et sunt illi qui quaerunt animas et non lucra. Et tales piscatores fecit Dominus discipulos suos: sicut legitur, Matth. IV, 19: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

Sequitur de navi institoris: et haec est navis negotiationis. Est autem duplex negotiatio, scilicet temporalium, et spiritualium: et secundum hoc est duplex navis, una transitorio rum, altera aeternorum.

De primo dicitur, Sapient. v, 8 et seq.: Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia, haec tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, ettamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam: cujus, cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam car inae illius in fluctibus.

De nave negotiationis spiritualium habetur, Genes. xlix, 13: Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens iisque ad Sidonem. Zabulon interpretatur habitaculum, fortitudinis, et significat fortem mulierem, de qua jam dictum est. Mare autcm est fluctuans instabilitas et amaritudo hujus saeculi. Littus autem hujus maris est stabilimentum gratiae Dei, in quo littore habitant Sancti in statione navium, hoc est, in negotiatione spiritualium. Pertingens usque ad. Sidonem, quod interpretatur venatio: quia in amaritudinibus hujus saeculi per patientiam aeternas divitias mercantur: sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 19: Mundationem maris quasi lac sugent, et thezauros absconditos arenarum. Qui autem sint hi thezauri describitur, III Regum, x, 22, ubi dicitur quod classis regis, scilicet Salomonis, per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, etpavos. Salomon pacificus mulierem istam significat. Hiram autem interpretatur oliva Domini, et significat Christum, cum cujus navi vadit navis mulieris hujus: quia negotiatio ejus est similis negotiationi Christi. Tharsis vero interpretatur exploratio gaudii, quia tales jam primitias Spiritiis accipientes experiuntur gaudia aeterna. Vadit autem navis ista semel per tres annos: annus enim unus una perfecta revolutio solis est: quia sol justitiae Christus Deus noster tripliciter mulierem istam illuminat, scilicet ad agendorum providentiam, et ad. veritatis Scripturae intelligentiam, et ad contemplationem aeternitatis, secundum quod dicitur, Eccli. xliii, 4: Tripliciter sol exurens montes, id est, excelsos in vita, radios igneos exsufflans. Aurum autem quod deportatur significat charitatem.

Argentum vero scientiam de Scriptura.

Dentes elephantorum, castitatem mentis et corporis quibus mordetur concupiscentia earnis. Simia autem imitationem sanctorum exemplorum, eo quod simia non omne animal, sed hominem imitetur, qui discretius et rationabilius agit inter animalia. Pavi autem signant specula sanctarum virtutum.

Sed notabile est, ut habetur, III Reg. XXII, 49, quod etiam reae Josaphat fecerat classes quae navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber. Josaphat enim, qui interpretatur judicium Domini, significat eos qui volunt hic gloriari in mundo, et in futuro regnare cum Christo. Unde etiam Asiongaber interpretatur vinculum: quia tales vinculo amoris hujus mundi ad hoc constricti sunt. Unde etiam legitur, Paralip. xx, 35 et 36, de Josaphat quod participationem habuit in factura hujus classis cum Ochozia, rege Samariae, cujus opera impiissima erant. Samaria enim mundum hunc significat, pro cujus nimio amore etiam confringuntur opera quae aeternam remunerationem videbantur negotiari. Et hoc est quod Eliezer propheta dixit ad Josaphat, II Paralip. xx, 37: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

sig. 2

Sequitur:

De longe portans panem suum.

Notandum autem primo est, quod quadruplex est longe, scilicet secundum profundum, secundum altum, secundum latum, et secundum. longum. Longe secundum profundum est infernus, in quod longe negotiatur mulier per timorcm. Longe secundum altum est aeternum regnum, in quod negotiatur per charita-

tem. Longe secundum latum est inquisitio intellectus, qui etiam latitudinis terminos hujus mundi excedit: ad quod negotiatur per studium Scripturarum. Longe vero secundum longum est distantia a Deo, qui est principium omnium creaturarum usque ad hominem, qui finis est omnis creaturae: ad. hoc negotiatur mulier ista per fidem et spem redemptionis, quae facta est per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, ut dicit Apostolus, I ad Timoth. II, 5 . De hoc quadruplici longe dicitur, ad Ephes. III, 16 et seq.: Det vobis Deus secundum divilias gloriae suae virtute corroborari per Spirilum ejus in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vesiris, in charilate radicati et fundati, ut possitis conprehendere cum omnibus Sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Istud etiam quadruplex longe ''significatur per quatuor brachia crucis.

Similiter est quadruplex panis quem mulier ista reportat de quadruplici. longe.

De primo enim reportat panem compunctionis, de quo legitur in Psal. lxxix, 6: Cibabis nos pane lacrymarum: ei polum dabis nobis in lacrymis in mensura. Et, III Reg. XXII, 27: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane Itribulationis, et aqua angusiiae. Garcer est custodia Ecclesiae firmata super paenitentem. Panis tribulationis est panis compunctionis. Aqua angustiae, aqua lacrymarum. Et hoc significatum est, III Reg. XIX, 3 et seq., ubi legitur, quod Elias fugiens Jezabel obdormivit subtcr unam juniperum, et Angelus Domini excitans eum dixit: Surge, ei comede : et invenit ad. caput suum sub- cinoricium panem, et vas aquae: de quo

comedit et bibit, et rursum obdormivit. Et iterum Angelus Domini excitavit eum ut comederet et biberet, quia grandis ei via restaret: quod cum fecisset, ambulavit in fortitudine cibi illius, quadraginta diebus ei quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Elias robustus dominator interpretatur, et significat paenitentem qui dominatur sibi. Jezabel interpretatur sterquilinium, et significat peccatum et infernum, quae fugit paenitens. Umbra juniperi protectionem et refrigerium clavium Ecclesiae significat, sub quo dormit paenitens quando quiescit ab opere malo. Angelus excitans est gratia praeveniens remittens peccatum, et stimulans ad esum panis compunctionis, et ad potum lacrymarum, eo quod grandis restet via usque ad mortem. Dicitur autem subcincricius propter arma paenitendum, quae secundum Augustinum, " sunt cinis et cili-" cium. " Rursus autem obdormivit, quia post compunctionem a strepitu terreni amoris quiescit. Sed Angelus eum rursus excitat, quando gratia subsequens paenitentem ad sustinendas tentationes pulsat. Iterum autem comedere, est prius compunctum pro peccato, rursus pro tentatione compungi: eo quod grandis restet via ab inquietudine hujus vitae tentationum ad securitatem tranquillitatis aeternae vitae. Ambulat autem in fortitudine cibi illius per profectum boni operis, quadraginta diebus, hoc est, per tempus lotum vitae hujus, quod paenitentiae deputatur: quia quadragenarius numerus paenitentiam significat, eo quod in partibus suis surgat usque ad quinquagesimum jubileum , per quem signitlcatur gaudium aeternum. Mons autem Dei Horeb, qui incendium interpretatur, significat altitudinem spiritus in incendio charitatis.

De secundo longe reportat panem comsolationis aeternorum : de quo dicitur,

Genes. xlix, 20: Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser beatus interpretatur, et significat eos qui jam spe et gustu aetcrnorum beati sunt, quorum panis consolationis apud reges, qui regunt seipsos, delicatus est. De hoc etiam dicitur, Isa. XXI , 14 et 15: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii, Terra Austri regio venientis luminis et caloris est, et significat caelestem patriam. Habitantes eam sunt beati qui occurrant nobis suffragiis et illuminatione, ferentes panem consolationis fugientibus a facie gladiorum, hoc est, a tentatione daemonum: a facie gladii imminentis, hoc est, a tentatione carnis, quae seinper imminet nobis: et a facie arcus extenti, hoc est, a tentatione diaboli, qui de occulto jaculans vulnerat nos. Grave autem praelium est praelium mundi in vanitatibus et spectaculis suis.

De tertio longe negotiatur panem vitae et intellectus: de quo dicitur, Eccli. xv,

3: Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et, Amos, VIII, 11: Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.

De quarto longe portat panem sacramenti, scilicet corpus Domini: de quo dicitur, Joan. VI, 48: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Et, Sapient. XVI, 20 et 21: Angelorum esca nutrivisti populum tuum: et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitaiem. Substaniia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque volunt ati, ad quod quisque volebat convertebatur. Per quod intelligitur Eucharistia, quae continendo Christum, continet auctoritatem omnis gratiae et saporem: quem panem nobis Deus ex substantiali bonitate dulcedinis suae dedit omnibus nobis deserviens, cum omnes inveniamus in ipso quod quaerimus.