IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT VII.

Consideravit agrum, et emit eum:

de fructu manuum suarum plantavit v ineam. sig. 1

ZATN

AdminBookmark

Duo hic considerantur, scilicet interpretatio litterae perscriptae, et sententia versiculi.

Zain autem interpretatur oliva, et com petit versiculo epigramma hujus litterae, quia versus est de fructu manuum pingui et uberrimo, sicut oliva fructus affert. Unde, Psal. Li, 10: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in aeiernum et in saecuhmi saeculi.

Dicitur autem mulier haec oliva propter tria. Unum est natura olivae. Secun- dum est utilitas ejusdem. Tertium autem

signuin olivae.

In primo, hoc est, in natura olivae nota tria. Primum est, quod haec arbor discretionem sexus in se habet, quando est fructifera. Secundurn autem est, quod stat virentibus foliis hieme et aestate. Tertium autem, quod fructum fert cum ossibus.

Primum est a calido in partibus quibusdam quod est faciens fructificationem, et humido in quibusdam quod est ministrans materiam. Calor est charitatis fervor: humor autem est pietas: sine quibus homo non est oliva, sed oleaster, frigore avaritiae, et humore voluptatis infaecundus. De hoc dicitur, Ad Roman, XI, 17: Tu autem, cum oleaster esses, insertus et in illis, scilicet, ramis, et socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Homo enim est oleaster per peccatum originale et actuale: sed inseritur in bonam olivam per gratiam, et fit socius radicis charitatis, quia charitas radix est omnium bonorum, et pinguedinis pietatis bonorum operum.

Secundum autem, scilicet quod stat virentibus foliis, signiflcat hoc quod dicitur, ad Ephes. IV, 29, quod omnis serrno malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientihus. Stat autem in hieme et aestate: quia nec in prosperis, nec in adversis stultum aliquid contra Deum loquitur mulier ista fortis. Et de hoc habetur, Genes. VIII, 11, ubi columba attulit ramum olivae virentibus foliis in arcam. Columba est columbina, hoc est, innocens vita. Ramus olivae in ore, verbum pacis in locutione, Arca autem est Ecclesia. Et nota quod " arbores lati et tenuis folii " fluunt folio, " ut dicit Philosophus in II Posteriorum, quae significant linguam magniloquam, et labia dolosa quae in detractione, et mendacio, et otio adversus justum loquuntur iniquitatem in superbia, et in abusione. Unde et tenue est folium: quia non est meditatione sapientiae inspissatum, ut pondus habeat, Item, nota, quod ut dicit Philosophus, " quod inspissat succum in contactu fo-" lii facit fluere folia. " Inspissatur autem succus a frigore. Succus vero signiflcat resolutionem voluptatis in gula, et luxuria. Frigus autem est desiderium torpens ad divina: et illud est frigus quod inspissat voluptatem, et abundare facit in concupiscentia carnis. Et in illis etiam duobus vitiis maxime consueverunt abundare inutilia et fluentia verba. Et ideo dives epulo secundum Luc. XVI, 19 et seq., acerbius punitur in lingua Quia, ut dicit Gregorius: " Inutilis loce quacitas abundare consuevit in mensis, " et similiter luxuria. " Et ideo Proverb. VII, 10, dicitur, quod mulier vaga et garrula est, et quod juvenem vecordem irretivit multis sermonibus. Econtra autem dicitur de justo, in Psal. I, 3, quod folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, prosperabuntur.

Tertium autem, quod scilicet fructum fert cum ossibus, significat quod in opere mulieris hujus est robur meriti, quod valet ad aeterrmm regnum: liquorem enim pietatis uudique circumfusum, supple, exterius, exhibet proximo: interius autem conscientia secura roboratur in merito aeternorum, de quo habetur, Osee, XIV, 7: Erit quasi oliva gloria ejus. Econtra est de his qui omnia faciunt ut videantur ab hominibus, et amittunt roburmeriti et gloriam pro favore temporali: de quo in epistola Jeremiae, Baruch, VI, 42 et 43: Mulieres circumdatae funibus in viis sedcnt, succendenies ossa olivarum: cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. Mulier resoluta inani gloria est aninia. Funibus autem observationum et praeceptorum Dei est exterius, et non interius circumdata: quia amant in plateis stantes orare, et eum faciunt eleemosynas, tuba canunt ante se, sicut habetur, Matth. VI, 2. Et sedet in via in prospectu populi succenclens ossa olivarum: quia quidquid in operibus talium roboris et meriti esse deberet, totum flamma adulationis incenditur et concrematur. Unde cum transeuntibus luxuriari dicitur: quia quando audit laudem propriam, amplius extollendo se despicit alium quod ipse non dignas praemio laudis videatur ut ipse: sicut dicit Pharisaeus, Lucae, XVIII, 11: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. Rumpitur autem funis, quando opus et institutio specialis praecepti ab aeternis ad quae ligare deberet, distrahitur ad. favorem laudis.

Sequitur de secundo quid sit olivae utilitas: et hic est usus olei quo dii utuntur et homines, ut dicitur, Judicum. IX 9 . ''Dii autem secundum hebraici idiomatis proprietatem sunt divinae personae quae usae sunt oleo misericordiae ad nos. Et similiter homines utuntur, quia sunt misericordes, sicut et Pater eorum coelestis misericors est, ut dicitur, Luc. VI, 36. Usum autem hujus olei exhibuit nobis Dominus praecipue in quatuor, scilicet in misericordia redemptionis, et in concessione veniae delictorum, et in castigatione correctionis, et ultirno in acceptatione nostri servitii.

De primo intelligitur illud in Cantic. I, 2: Oleum effusum nomen tuum. Quia scilicet misericordia redemptionis eorum in omnes est demonstrata. Unde, in Psal. CXXIX, 7, dicitur: Apud Domi-

num misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

De secundo intelligitur hoc quod habetur, Luc. x, 33 et seq., quod Samaritanus, custos animae nostrae, appropinquavit vulnerato, alligans vinculis praeceptorum vulnera, infundens oleum misericordiae in concessione veniae, et vinum compunctionis, et duxit in stabulum religionis et bonae vitae, proferens duos denarios charitatis Dei et proximi, vel doctrinae duorum testamentorum, et dans stabulario, id est, plebano, vel Praelato, ut curam ejus ageret in admonitione continua.

De tertio dicitur, in Psal. lxxxviii, 32 et seq.: Si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. II Machab. VI, 13: Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Psal. cxvii, 18: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Quasi diceret: Per castigationem evasi mortem. Job, v, 18: Ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. Unde de David dicitur, Psal. lxxxviii, 21: Inveni David, servum meum, oleo sancto meo, id est, virga misericordiae, unxi eum.

De quarto dicitur, ad Titum, iii, 5: Non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Nam, ut dicit Isaias, lxiv, 6: Quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et ideo misericordia Domini magna est, si quid est acceptum, supple, in nostro opere.

Similiter autem et homines utuntur oleo misericordiae in quatuordecim effectibus, vel partibus istius virtutis: quorum,

|Cibare esurientem, |Potare sitientem, |Vestire nudos, |Colligere peregrinos et |hospites, Septem sunt "Visitare infirmos, corporales, sci |Venire ad captivos, relicet |dimendo eos vel al-|leviando eis capti- | vitatem. Et de istis sex simul habetur, Matth. xxv, 35 et seq., quod requirit ea Dominus ab his qui erunt in judicio judicandi sive ad mortem sive ad vitam.

Septimum autem est sepelire mortuos, quod laudatur in Tohia ab Angelo, Tobiae, XII, 12. Et de his habetur versus:

Visito, poto, cibo, redimo, lego, colligo, condo.

Alii sunt | Consulere ei qui non | habet consilium, | Castigare delinquen-| tem,

| Remittere in nospec-Septem effe- | canti,

ctus misericors " Consolari pusillanid iae spirituales, I |mem,

| Portare et ferre infir-

| mum,

| Orare pro omnibus in-| degentibus, | Docere ignorantem.

De his habetur talis versus:

Consule, castiga, remitte, solare, fer, ora.

Et additur, doce, extra versum.

Tunc est homo misericors sicut et pater caelestis misericors est, et sic habet usum olei et olivae tamquam ostium regni caelestis: quia per illud exivit Dominus ad nos, et per illud intrabimus ad ipsum, et hoc bene significatum est, 111 Reg. VI, 32, ubi legitur quod ostia Sancti sanctorum fecit Salomon duo de lignis olivarum: unum scilicet miseri. cord. ia3 quo utitur Deus exeundo ad nos, alterum au- tem per quod intrat homo ad Deum in usu olivae.

Sequitur de tertio, scilicet de significatione olivae. Figurat autem tria oliva. Primum est pax. Secundum est effectus miserendi. Tertium est viror perpetuus in aeterna beatitudine.

De primo habetur, Jerem. XI, 16: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum . Uberem in operibus, pulchram in pulchritudine pacis, fructiferam in requie opulenta conscientiae, speciosam autem in tabernaculis fiduciae in contemplatione. In hujus signum pueri Hebraeorum, sicut habetur, Matth. XXI, 8 et seq., tulerunt ramos olivarum obviantes Domino, nuntiantes pacem factam per Curistum.

De secundo hahetur, Zachar. XIV, 4: Stabunt pedes Domini super montem olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem, hoc est, super altitudinem misericordiae, quae respicit per meritum caeleste patriam: unde etiam misericordia, quae apparu. it beato Joanni eleemosynario in specie puellae virginis coronatae serto de ramo olivae, adstare vi debatur sibi.

De tertio dicitur, Zachar. IV, 2: Ecce candelabrum aureum totum, et lampas super caput ipsius Et postea dicit, v. 3.: Duae olivae super illud : una a dextris lampadis, et una a sinislris ejus. Candelabrum aureum est Christus lucens in. caelo. Oliva autem una est corpus virens in sinistra. Et aninia virens in dextra est oliva secunda: quia homo in utroque illorum recipit illuminationem a Christo, sed in anima principaliter, et ideo a dextris, et in corpore secundario, et ideo a sinislris.

sig. 2

Sequitur sentetitia vorsiculi: " Consideravit agrum. et emit eum: de fructu manlium saarum plantavit vineam. "

Et illa est in duobus, scilicet in emptione agri, et plantatione vineae.

Circa emptionem agri tria occurrunt notanda. Primo, quis sit ager. Secundo, qualiter considerandus est emendus ager. Tertio, ipsa agri emptio.

Circa primum notandum est quod sextuplex est ager circa quem emendum occupatur mulier. Primus est ager actionis. Secundus, ager contemplationis. Tertius, ager Scripturae. Quartus, ager nostrae naturae. Quintus, ager redemptionis. Sextus, ager cordis desiderii coelestis patriae.

Primus ager scinditur vomere obedientiae mandatorum et consiliorum: et est de ipso scriptum, Jerem. XXXII, 7: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth: tibi enim competit ex propinquitate ut emas. Omni enim Christiano, qui in habitu promittit obedire mandatis, competit jure hujus congregationis ager in Anathoth, quae interpretatur obedientia. De isto agro etiam intelligitur, illud Genes. XXVII, 27: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixil Dominus. Odor est notitia bonorum operum obedientiae. Plenus ager est vita activa plena operibus honis. Benedictio Domini est conservatio eorumdem operum in perseverantia usque infinem.

De secundo agro, scilicet contemplationis, habetur, Genes. XXIV, 63, quod Isaac egressus est ad meditandum in agro. Egreditur autem quis passibus intellectus in agrum contemplationis ad meditan da aeterna: et tunc occurrit ei Rebecca quae interpretatur quae multum accepit: et haec est sapiontia quam quaerit sponsam accipere contemplans, et amator factus est formae illius, ut habetur, Sapient. VIII, 2 . Iste est ager super quem apparuit fluens mel, hoc est, dulcedo sapientiae, ut habetur, I Regum, XIV, 27, de quo comedit Jonathas, et illuminati suni oculi ejus.

De tertio agro, hoc est, Scripturae, habetur, Ruth, ii, 2: Vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque elementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Spicae sunt Scripturae intellectus historicus, allegoricus, moralis, et anagogicus. In agro Scripturae, paterfamilias est Spiritus sanctus: gratia sua est gratia revelationis, et gratia studii.

De quarto agro, hoc est, hujus mundi sive nostrae naturae., dicitur in Evangelio Matth. XIII, 18 et seq. Ager hic mundus est, id est, cor humanum sive nostra natura, in qua superseminavit diabolus zizania. De hoc agro habetur, II Regum XXIII, 11, ubi legitur de agro qui erat plenus lente, in quo percussit Semma Philisthaeos, et fecit salutem magnam in populo Israel. Lens significat concupiscentiam in membris nostris: quia lenticula est rufa, in qua amisit vorator Esau benedictionem primogeniturae, ut habetur, Genes. xxv, 29 et seq.: et hoc est concupiscentia earnis, Sed Semma interpretatur famosa exauditio ejus: quia ille qui carnem vincit, exauditur famose a Deo, et ille intuitus est per castigatioiiem agrum cum lente, et percussit mortificatione earnis Philisthaeos, id est, potione cadentes, id est, daemones qui calicem irae biberunt et ceciderunt. De hoc etiam, Proverb. XXIV, 31: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiemejus spinae. Urticae sunt pruritus carnis. Spinaepuncturae conscientiae malae.

De quinto, scilicet agro redemptionis, habetur in omnibus Evangeliis in passione, et originaliter, Jerem. XXXII, 7 et seq., quodcum pretio emeruntagrum Haceldama, hoc est, agrum sanguinis in sepulturam peregrinorum . Peregrini sunt Sancti qui peregrinos et hospites se esse confitentur super terram. Sepultura eorum est quies a vexatione daemonum, et hoc consecuti sunt Sancti per pretium sanguinis Christi. Hic ager signilicatur in Genes. XXIII, 11, in agro quem Abraham emit ab Ephron cum spelunca duplici in sepulturam Sarae. Abraham pater multarum gentium Christus est. Ephron interpretatur visio iniquitatum, et signilicat Judaicum populum et daemonum turbam, qui quietem Sanctorum impediebant. Sara autem princeps interpretatur et Sanctos figurat. Spelunca duplex, duplicem redemptionem in qua quiescunt Sancti per sanguinem redemptionis, scilicet speciei et spei, sive exspectationis et comprehensionis figurat.

De sexto, scilicet agro desiderii coelestis patriae, dicitur in Evangelio Matth. XIII, 44, quod simile est regnum coriorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Ibi dicit Glossa Gregorii, quod thesaurus est desiderium coelestis patriae, quod in agro cordis absconditur, quod cum nvenit homo omnia tamquam nihil ducit dummodo agrum acquirat . De hoc etiam, Gantie. VII, 11: Egrediamur in agrum, supple, ad quaerendum thesaurum, commoremur in villis, hoc est in habitationibus Angelorum, quo pervenire desideramus.

Sequitur qualiter ager iste considerandus est ut ematur. Est igitur tripliciter considerandus, scilicet aestimatione, discretione, et provisione.

aestimatione, ut quanti valeat solerter aestimetur et ponderetur. Discretione, ne nimis pro agro exhibeatur. Provisione, ne forte in proximo ad sterilitatem possit redigi.

Quidam enim emptores male aestimant agrum regni coelestis, minus exhibentes quam valeat. Unde dicitur ad Cain, Genes, IV, 7: " Nonne si recte offeras, male autem dividas, peccasti ? " Secundum aliam translationem est haec littera Genesis . Recte enim obtulit qui creaturam Creatori obtulit. Sed male divisit qui meliora concupiscentiae, pejora autem Deo divisit. Hinc est quod dicitur, Malach. I, 14: Maledictus dolosus, qui habet in suo grege masculum, et votum faciens immolat debile. Domino. Hic tanguntur illi qui operibus de genere bonorum mercari volunt beatitudinem aeternorum: cum in peccatis remaneant, constat quod non bene aestimant. Propterea male aestimavit Simon et Giezi et Jason: quorum primus impretiabile gratiae posuit sub pretio, secundus autem impretiabile virtutis, tertius impretiabile potestatis et dignitatis spiritualis. Simon enim gratiam accipiendi et dandi Spiritum sanctum emere conatus est, sed non emit, sed pecunia sua secum erat in perditionem, Actmim, VIII, 18 et seq. Giezi autem virtutem sanantem lepram peccati vendere conatus est, et pecuniam quidem adeptus est, sed. lepra Naaman adhaesit ei, IV Reg. v, 20 et seq. Haec etiam est putredo peccati, et signifieat eos qui justificant impium pro muneribus et justitiam justi, auferunt ab eo, scilicet in judiciis animarum . Et illi quidem, heu ! pecuniam consequuntur, sed

peccatum etiam erit super eos. Jason autem emit summum sacerdotium, II Machab. IV, 7 et seq., in quo est potestas et dignitas spiritualis. Unde etiam merito iniquitatis ejus dicit Augustinus quod " exstinctus est ignis sacrificiorum qui " usque ad eum vivus permanserat: " et significat eos qui potestatem et ordinem spiritualium prece et pretio consequuntur, per quos evidens ignis devotionis in sacrificium laudis Domini in Ecclesia exstinctus dignoscitur.

Secundo considerandus est ager discretione. Sicut enim quidam male aestimant, ita etiam quidam de agro nimis cupidi indiscretum exhibent pretium: non attendentes justum esse eum qui vendit, et non exigentem a nobis pretium ultra valorem: quinimo etiam si citra valorem quantitas pretiumque invenitur, infirmitati nostrae condescendit. Sunt ergo qui discrete, et sunt qui indiscrete considerant agrum. Discrete considerant qui sua dant non ad suam voluptatem, sed ad necessitatem sibi aliquid relinquentes: sua scilicet dant, nullum eorum secundum carnem, sed omnes in Christo et propter Christum diligentes: seipsos dant totos se ad interitum peccati et concupiscentiae, sed non naturae offerentes. Hujus rei gratia, Joan. XXI, 15 et seq., tribus vicibus quaerit a Petro Dominus: Simon Joannis, diligis me plus his ? Et iterum tertio repetit eumdem sermonem. Hinc est quod dicitur, Deuter. VI, 5: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, plusquam amicos qui tecum habent cor ununi: et ex tota anima tua, id est, animalitatc, hoc est, plusquam ea quae propter animalitatem data sunt, hoc est, possessio tua: et ex tota fortitudine tua, hoc est, plusquam te, ut in viribus propriis nihil contra Deum agas. Aliqui auteni sunt qui retinent de pretio agri sibi aliquid in se, et in amicis, et bonis: et illi significaritur per Ananiam et Saphiram qui. propter fraudem pretii agri mor- tui ad pedes Petri ceciderunt, sicut habetur, Act. v, 5 et seq.

Alii autem sunt indiscrete etiam hoc in pretium projicientes, quod sibi licite in se et suis cunctis bonis hujus mundi Dominus relinquit: indiscrete occidentes seipsos, sicut fecit Jepthe, Judic. XI, 30, qui debuit immolare animal, hoc est, vitam animalem, et occidit propriam filiam, id est, naturam suam. De hoc habetur, Cantic. I, 2: Adolesceniulae dilexerunt te, nimis scilicet. Adolescentulae sunt animae fervore novitio nimis aestuantes in agrum, et suam naturam etiam pro emptione ipsius occidentes.

Tertio debet considerari provide, ne forte redigatur in solitudinem: sicut etiam dicit Apostolus, ad. Hebr. VI, 7 et 8: Terra enim saepe venienlem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, recipit benedictionem a Deo: proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. Providentia autem haec sic prudenter mensurans et considerans agrum, est praecipue praemeditatio operis exercendi circa agrum virtutis qua possit agricola agrum illum ad germen honorum operum exercere: opus enim, debet esse continuum et multum, sicut dicitur, Proverb. XIV, 4: Ubi apparent plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Et, Isaiae, XXXII, 20: Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Omnes aquae sunt lacrymae pro peccatis nostris, pro alieni , pro incolatu miseriae, pro compassione passionis Christi, pro ignorantia faciendorum, pro tarditate proficiendi, pro velocitate deficiendi: et super omnes istas seminat, qui bona opera in singulis ad frugem justitiae multiplicat. Pedem autem bovis ad jugum immittit, qui maturitatem vitae generat in opere. Similiter autem immittit pedem asini, qui stultus fit huic mundo ut sapiens sit coram Jesu Christo, qui simplex est in malo, et sapiens in bono, se-

cundum Apostolum, I ad Corinth. iii, 18, sicut fuit Job simplcx, et rectus ac liniens Deum, ei recedens ab omni malo, Job, I, 1: qui recessit ad modum asini, qui declinat loca periculorum in quibus quandoque fuit. Similiter, virtutem suam debet praemeditari, ne ultra vires opus assumat. Cogitare enim debet, quod nemo mittens manus suas ad aratrum, et respiciens retro, aptus regno Dei .

Sequitur tertio qualiter ager iste sit emendus, et unicuique agro speciale pretium assignemus. Emitur igitur ageractionis pretio simplicis obedientiae: ager autem contemplationis pretio puritatis et munditiae cordis: ager vero Scripturae pretio studii. et meditationis: ager vero mundi sive nostrae naturae pretio disciplinae: ager autem redemptionis pretio gratiarum actionis: ager autem cordis desiderii coelestis emitur pretio devotionis.

Obedientiae pretium in tribus consistit, scilicet, ut obediamus simpliciter, velociter, et discrete. Sirnpliciter, ut Abraham in offerendo filium, Genes. XXII, 1 et seq., et ad Hebr. XI, 8: Fide qui uocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret: non sicut Adam qui duplex fuit in obediendo, et ideo ejectus est de paradiso. Duplex, inquam, fuit, volens scire omnem obedientiae rationem antequam obediat, nec se totum relinquens voluntati ejus cui obedire debuerat. Velociter autem ut sine mora impleamus. Unde, Proverb. XXII, 29: Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabii. Et, Eccle. IX, 10: Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Discrete, quia si " injungitur aliquid honorificum

" et commodum secundum hanc vitam, " praeter nostram^ debet esse secundum " obedientiae voluntatem: si aliquid hu" mile et abjectum, tunc debet esse se-

" cundum nostramfvoluntatem. " Et haec est sententia Gregorii.

Pretium etiam puritatis, quo emitur ager contemplationis, tres habet partes, scilicet ut purgemus mentem a peccati luto, et voluntatem a fumo concupiscentiae, et rationem ab omnium temporaliuni sollicitudine. Haec enim tria caecant oculos, lutum, fumus, tenebra. " Peccatum autem lutum est, et concu-" piscentia fumus, et corporea phantasia " est spiritualis tenebra. " Et haec etiam est scntentia Gregorii. Primum petit caecus socus viam sedens a Domino, dicente ei Domino Quid tibi vis faciam ? dixit caecus, Domine ui^videam . Et habetur, Matth. v, 8: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. De secundo dicit Dominus quod populi Chanaan relicti in populo Dei, futuri erunt eis sicut lancea in latere, et spinae in oculis . Populi Chanaan sunt fumi concupiseentiae egredientes de igne fomitis, et pungentes latus cordisjper primos motus in cogitatione. Et spinae in oculis sunt obcaecationes quas ingerunt nobis ad spiritualia contemplanda. Tertium conqueritur Job, m, 23: Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris ? Via enim veritatis et luminis aeterni nobis^ absconditur, quia oculus nostri intellectus phantasiis corporalium rerum hujus mundi obnubilatur. Et Tobias, Tob. v, 12: Quale gaudium erit mihi, qui intenebrissedeo, et lumen caeli non video ?

Pretium studii et meditationis que ager Scripturae comparatur, tres habet partes. Debemus enim studere et meditari in. tribus, scilicet in scibilibus ac jucunditatem, in operabilibus ad uti- litatem, in caeiestibus ad affectura dulcorandum. De primo, Daniel. XII, 3:

Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aetemitates. De secundo dicitur in Psal. I, 2: In lege Domini meditabitur die ac nocte. De tertio, Sapient. XIII, 1: Vani sunt omnes homines, in quibus non subest seienlia Dei. Quia illa delectabilis est, et sine illa homo evanescit: quia sicut dicit, ibidem, xv, 3: Nosse Deum, consummata justitia est: et scire justitiam et viriulem Dei, radix est immortalitatis. Et, Jerem. IX, 24: In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Primum aedificat et corroborat fidem. Secundum instruit vitam in opere. Tertium accendit desiderium et elevat spem per adeptionem beatitudinis hic in spe, et in re in futuro. Vel, triplex secundum Augustinum est pretium agri sanctae Scripturae: quia " meditamur in " credibilibus, intelligibilibus, et opina-" bilibus. " Fides innititur revelationi et auctoritati articulorum et Scripturae, Intellectus autem circa rationis veritatem. Opinio autem juvatur sola veri similitudine.

Pretium etiam disciplinae, quo ager nostrae naturae qui a Domino mundus appellatur, comparatur, triplex est. " Est " enim disciplina eruditio per difficilia, " ut dicit Basilius. Et sunt tria quae difficilia sunt nobis, scilicet vigiliae, jejunia, et sustincntia tentationum et tribulationum quae extra nos suscitantur nobis. De primo, Eccli, XXXI, 1: Vigiliahonestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Psal. lxii, 2: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Et sequitur edomatio carnis, ibidem: Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea, Caro enim numquam multipliciter Deum sitiret, nec honestatem, nisi prius vigiliis esset edomita. De secundo, I ad Corinth. IX, 27: Castigo corpus meum ei in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus effi-

ciar. Psal. XXXIV, 13: Ego autem dum mihi molesti essent, induebar cilicio: humiliabam in jejunio animam meam, ct oratio mea in sinu meo convertetur. De tertio, Thren. I, 13: De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Psal. lxx, 13: Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. Quod sic exponit Basilius, quod " auxilium " nostrum facit tribulatio, quia cum ha" bemus salutem corporis, sumus vani. " Ad Hebr. XII, 11: Omnis disciplina quidem in praesenti non videtur esse gaudii, sedmaeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae.

Pretium etiam gratiarum actionis quo emitur ager redemptionis, habet tres partes. Debemus enim tauti beneficii semper esse memores, et in magnificentia laudis et benedictionis extollere, et magna sollicitudine quomodo possimus similia rependere. De primo habetur, Thren. III, 19: Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinlhii, et fellis: paupertatis, quia nudos pependit in cruce: transgressionis, quia plus fecit quam debuit ad nostram redemptionem: absinthii autem, in acerbitate martyrii: fellis vero, in fellea malitia exprobrantium Judaeorum. Vel ad litteram, quia dederunt ei vinum aceto, felle, absinthio, et myrrha conditum. Et respondet Jeremias, Thren. III, 20: Memoria memor ero, et tabescel in me anima mea. De secundo habetur in Psal. cxlv, 2: Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Et iterum, Psal. CII, 1: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Et iterum primum et secundum simul tangit, dicens ibidem, vv. 2-5: Benedic. anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redimit de interitu vitam tiam: qui coronat te in misericordia ei miserationi-hus. Omnia haec exhibita sunt nobis in beneficio redemptionis. De tertio, dicit Psal. cxv, 12: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Eccli. XXXI, 12: Supra mensam magnam sedisti, scito ergo quia talia oportet te praeparare.

Pretium etiam devotionis, quo mercamur agrum cordis desiderii coelestis, tres habet partes, scilicet pium affectum desiderantis animi, instantissimam orationem, et cordis exaltationem ad aeterna. De primo dicit Apostolus, ad Philip. III, 13: Quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum. Isa. XXVI, 8 et 9: Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocle. De secundo dicitur in Evangelio Luc. XVIII, 1, quia oportet semper orare et non deficere. Et hoc docet idem per duas parabolas, quarum una est improbitas viduae orantis judicium a judice qui Deum non timuit nec hominem verebatur: et tarnen fecit judicium propter improbitatem mulieris. Alia est improbitas petentis tres panes, propter amicum qui venit de via . De tertio dicitur continuo in Missa: " Sur-" sum corda ! Habemus ad Dominum: " et in Psal. lxiii, 7 et 8: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus.

sig. 3

Sequitur de secunda parte hujus versiculi, quae est de plantatione vineae: " De fructu manuum suarum plantavit vineam. " Ubi duo consideranda sunt, scilicet de quo plantatur vinea, et qualiter plantatur.

Primum notatur quando dicit, " de fructu manuum suarum. " Et quia supra multa de manibus diximus, libet ut hic de fructu aliquid dicamus.

Duae autem manus fuerunt, custodia sui, et dilectio proximi: undc duplex est fructus secundum duas manus. Custodia enim sui fructum habet in vinea quae est anima propria, et dilectio proximi in vinea etiam Ecclesiae pro anima alterius.

In custodia sui fructificat primo vinum compunctionis in agro malo, deinde vinum devotionis in monte beneficiorum Dei, tertio vinum jucunditatis in cornu filio olei, quarto vinum ebrietatis amoris in vineis et botris cypri, quinto vinum perfecti gaudii in vineis Engaddi.

De primo habetur in Psal. lix, 5: Dotasti nos vino compunctionis. Et est vinum illud in malo agro peccatorum, quod exprimitur praelo contritionis, et capiturinvase memoriae delictorum, et eliquatur per confessionem, et bibitur per satisfactionem.

De secundo, scilicet vino redemptionis habetur, Cantic. v, 1: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Et conimemorantur diversa beneficia quae excitant ad devotionem. Favus enim est dulcedo purae divinitatis quae se nobis exhibuit quando largitus est nobis suam deitatem. Mel autem in cera est honestas humanitatis, in qua facta est redemptio. Vinum autem est devotio inde concepta. Lac autem est pura et dulcis, et naturae competens doctrina Christi. Idem est in Psal. IV, 8: A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt, Fructus frumenti est stabilimentum solidantis et corroborantis gratiae. Fructus vini, fructus devotionis. Fructus autem olei, fructus pietatis. Hic vero crescit in monte altissimo beneficiorum Dei, et exprimitur praelo gratiarum actionis, et colligitur in vase cordis, et eliquatur a fraudulentia ingratitudinis, et bibitur cum non in vacuum gratia Dei recipitur, sed expletur opere ad quod data est.

De tertio vino dicit Psal. CIII, 15, quod vinum laetificat cor hominis. Et, Genes. XLIX, 11: Lavabit in vino stolam suam, id est, faciem animae ad laetificandum, et in sanguine uvae pallium suum, hoc est, habitum cordis, pulsa tristitia per vinum de uva crucis, quae Christus est, expressum. Crescit autem hoc vinum in cornu filio olei, id est, in angulo soli opposito purissimae conscientiae. Filio olei, id est, filio pinguedinis aeternae et internae, per dulcedinem, et securitatem a Deo conceptam. Exprimitur autem praelo meditationis aeternorum gaudiorum, et capitur in vase affectus, et eliquatur a faece tristitiae, et bibitur cum cogitatio hominis confitetur confessione laudis Domino, et reliquiae cogitationis diem festum agent sibi.

De quarto vino dicitur, Cantic. v, 1: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Crescit autem in montibus et vineis cypri, in terra scilicet calidissima, ubi ignis est in Sion et caminus in Jerusalem. Et hic est secundum Psal. lxvii, 16 et 17: Mons Dei, mons pinguis... Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, in monte scilicet altissimae charitatis. Et exprimitur praelo desiderii aestuantis, et recipitur in vase amplissimae pietatis, et eliquatur a faece vani amoris sui et saeculi, et bibitur in dulcedine amplexus sui dilecti usque ad satietatem et ebrietatem oblivionis omnium terrenorum.

De quinto vino, scilicet perfecti gaudii, dicitur, Proverb. IX, 5: Bibite vinum quod miscui vobis. Crescit autem in vineis Engaddi, C ant. I, 13, ubi est balsamus incorruptionis aeternae, in arce scilicet sapientiae divinae. Et exprimitur praelo contemplationis. Recipitur autem in vase admirationis gloriae regni coelestis, in quo cum Christo gaudent omnes Sancti. Eliquatur autem a faece malae comparationis, ne aliquid scilicet terrenum

comparetur illi: quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum . Bibitur vero in excessu mentis in raptu animae, cum dicit Psal. lxxxviii, 19: Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri. ''Et hi sunt fructus manus unius.

Manus autem quae est dilectio proximi etiam habet fructum vini quod est in proximo. Et est primum vinum reprehensionis asperae, secundum doctrinae, tertium congratulationis bonorum, quartum compassionis, quintum sublevationis. Et sumuntur secundum quinque effectus vini. Vinum enim mordicat, et instruit per hoc quod subtiliat spiritus et ingenium modice sumptum, et exhilarat aninium, et conturbat quandoque, et confortat quandoque.

De primo vino dicitur, Cantic. I, 1: Meliora sunt ubera tua vino. Dicit Glossa ibi, quod " mordax reprehensio " debetur peccantibus, sicut dicitur, I ad " Timoth. v, 20: Peccantes coram om- " nibus argue, ut et caeteri timorem ha " beant. "

De secundo dicitur, Cantic. VIII, 2: Dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Vinum conditum est doctrina refrigerans ab aestu vitiorum.

De tertio dicitur, Job, XXXII, 19: En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Animus enim congratulationis ebullit in laetitia sicut mustum in lagena: ita ut vix gaudium exprimere, vel tenere possit: unde in Evangelio Luc. xv, 6, dicit: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.

De vino compassionis habetur, Isa. XVI, 9: Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcan-tium irruit. Hesebon interpretatur cingiilum tristitiae, et significat eum qui in afflictione est. Eleale interpretatur conscensio, et significat altitudinem mali quod conscendit super tristem. Et dicit causam, quia super vinum gaudii aeterni et super refectionem gratiae quando reficit ebrietas, irruit vox insultationis calcantiuin daemonum.

De ultimo virio, seilicet sublevationis in adjuvando proximum, habetur in Esdra, III Esdrae, iii, 17 et seq., quod vinum est unum de his quae confortant: et horno qui contra diabolum non potest solus, alterius adjutorio quasi vino potatus surgit, et arripit gladium, et pugnare incipit. Unde, Eccle. IV, 10 et 11: Vae soli! quia cum ceciderit, non habet sublcvantem se: duo autem fovebuntur mutuo.

Sequitur qualiter plantatur vinea. Et quia loquitur in singulari, " plantavit vineam, " dicamus unam vineam animani sive nostram sive proximi.

Plantatur autem ad Meridiem, ubi est solis fervor et ventus Austri, et in loco excelso pingui: et scinditur rastro, et stercoratur, et compluitur, et putatur, et vindemiatur, et extrinsecus munitur maceria, et torcular exstruitur in ea, et turris in medio ejus, et plantatur de vitibus Soretli. Meridies autem est suspensio cordisad lumen gratiae, sicut dicitur, Job,

XXXVIII, 24: Per quam viam spargiturlux, id est, dividitur aestus super terram. In loco autem eminenti et pingui, hoc est, in. monte spiritus et pinguedine devotionis: sicut dicitur, Genes. XXVII, 39 et 40:. In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Scinditur autem rastro timoris et contritionis, et putatur sarculo confessionis. Stercorata autem abjectione humilitatis, et compluta poenitentium lacrymis, roscida etiam rore pietatis divinae, sicut dicitur, Isa. XXVI, 19: Ros lucis ros tuus. Maceria autem circumdata extrinsecus est custodia Angelorum. Turris in medio spes alta adjutorii Dei, sicut dicitur, Isa. XXVI, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion: salvator ponetur in ea murus ei antemurale. Urbis turris est Salvator, quia dicit Psal. xc, 1: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei eaeli commorabiiur. Murus autem custodia Angelorum. Antemurale vero mutua custodia hominum, sicut dicit Augustinus: " Ince vicem vestram pudicitiam custodite: " Deus enim qui habitat in vobis etiam " isto modo, custodiet vos ex vobis. " Torcular autem in medio ejus in quo exprimitur vinum, est memoria passionis Christi: quia illa suo pondere omne quod est in nobis boni liquoris, debet extrahere. Plantatur autem. de vitibus Soreth, id est, de genere vitis optimae, omne senien verurn : quia de animabus factis ad Dei imaginem et similitudinem.

GAPUT VIII.

Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

sig. 1

HETH

AdminBookmark

Heth interpretatur pavor, et alludit sententiaeversus: quia pavor est causa acductionis, sieut dicitur, Cant. III, 7 et 8: En lectulum Salomonis scxaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel: omnes tenientes gladios, et ad belia doctissimi: unuiuscujiisque ensis snper femur suum proptcr timores nocturnos. Lectulus Sa-Jomonis est anima hujus mulieris, in qua quasi in thalamo tota die quiescit. Hunc lectulum ambiunt sexaginta fortes, hoc est, observantia perfecta decalogi. Senarius enim perfectus est numerus, et denarius ad decalogum pertinet, Et isti sunt fortissimi Israel et rectissimorum, quia Israel interpretatur rectissimus: quia perfectione mandato nun perfectum robur virtutis acquiritur. Omnes autem tenent gladios, quia valent ad propuIsanda vitia tentationum. Et hoc est quod dicit: Propler timores nocturnos, hoc est, propler pavorem sagittae volantis in tenebris, id est, persuasionem daemonum in occultis et obscuris peccatis. Unde pavor dicit causam sententiae versiculi cui praescribitur.

" Accinxit, etc. " Duo notantur in versu, scilicet accinctio lumborum, et roboratio brachii.

Circa primum notantur tria, scilicet modus accinctionis, in hoc quod dicit: " Accinxit. " Et quo accingitur, quia " fortitudine. " Et in quo loco vel membro corporis, quia " lumbos suos " accinxit.

Circa primum etiam nota, quod aliud est accingi, aliud succingi, ct aliud praecingi. Accingimur enim ad belium, succingimur autem ad currendum, sedpraecingimur ad ministrandum.

Dc primo, I Machab. III, 58 et 59: Accingimini, et estote filii potentes.,., quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et Sanctorum. Unde, Psal xliv, 4: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Et, Genes. XLIX, 19: Gad, accincius praeliabitur ante eum : et ipse accingelur retrorsum.

De secundo habetur, Joan. XXI, 7, quod cum Petrus festino per mare cursu festinat ad Dominum, tunica succinxit se, et misit se in mare. Tunica enim est conversatio vitae: et haec dehet succingi cingulo justitiae, ne defluentia in. humum vestimenta celercm motum pedum, hoc est, affectionum impediant. Hinc etiam est quod de praedicatore in Proverb. xxx, 31, dicitur: Gallus succinciustusbos. Gallus enim qui cantu suo dormientem excitat et horas significat, praedicator est, qui dormientes in peccatis ad vigiliam paenitentiae excitat, et horam judicii Domini significat venturam super peccatores. Et dicitur succinctus lumbos, quia rectitudine justitiae luxum conversationis elevat.

De tertio, scilicet praecinctione ad mi- nistrandum dicitur in Evangelio Luc. XII, 37: Praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et in signum illius ministerii quod exhibebit in patria, in caena praecinxit se linteo, et exhibuit humilitatis ministerium in lotione pedum, ut habetur, Joan. XIII, 5.

Sequitur, quo accfexit, scilicet " fortitudine. "

Accipienda autem est a Philosopho quintuplex fortitudo . Prima est vera quae sustinet terribilia, et aggreditur ardua tantum propter honestum gratiae et virtutis. Secunda autem est quae sustinet ardua et aggreditur terribilia propter verecundiam improperii si succumbat. Tertia autem est quae sustinet terribilia et aggreditur ardua propter imperium dominorum vel majorum cogentium: et haec habet aliam speciern, quando scilicet aliquis ingreditur ardua ut evitet majus periculum. Quarta est quando aliquis aggreditur terribilia ex furore, sicut ex ira per zelum. Quinta est quando aliquis aggreditur spe boni, sicut dicit Philosophus, et vocat speciem boni confidentiam de victoria: et haec habet etiam aliam speciem, quando scilicet aliquis aggreditur ardua, eo quod ignorat periculum, sicut inexperti in periculis.

Prima fortitudo est fortitudo hujus mulieris. Unde habetur, infra, v, 25: Fortitudo et decor indumentum ejus, ei ridebit in die novissimo. Decor enim est secundum assignationem honesti: quia " honestum est, ut dicit Tullius, quod " sua vi nos trahit, et sua dignitate nos " allicit. " Honestum autem est gratia Dei et virtus.

Secunda fortitudo quae est propter improperium convicii in succumbendo, fuit fortitudo Machabaeorum. Unde dixerunt: Estote filii potentes, id est, fortes...: quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et Sanctorum .

Tertia fortitudo est fortitudo Josue, de quo dicitur, Ecclesiastici, xlvi, 1 et 2: Fortis in bello Josue, vel Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. Josue enim ex imperio Domini fecit helia post Moysen: et quia interpretatur salvator, secundum nomen suum fuit fortis et maximus ad salvandum Israel. Et secundum hoc praecipue gerit figuram illius qui postea Jesus dictus est, eo quod salvum facit populum suum a peccatis eorum, ut legitur, Matth. I, 21.

Quarta fortitudo fuit fortitudo Mathathiae, de quo legitur, 1 Machab. ii, 24 et 25, quod cum videret sacrificantem idolis ex jussu militis quem miserat rex Antiochus, ut cogeret homines idololatrare, quod doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram. Sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit. Similiter haec fuit fortitudo Phinees, qui trucidavit principem ingredientem ad scortum Beelphegor cum Madianita, sicut legitur, Numer. xxv, 6 et seq. Haec etiam fuit fortitudo Simeon et Levi, qui trucidaverunt in zelo castitatis sororis suae Sichimitas, sicut legitur, Genes. XXXIV, 25 et 26.

Quinta fuit fortitudo Judith viduae, quae aggrediens Holofernem spe fruendi victoria, vicit et interfecit eum, sicut habetur, Judith, XIII, 10 et seq.

Sequitur de membro quod accingitur:

et hoc notatur cum dicit, " Lumbos. "

Notandum est, quod tres sunt proprietates lumborum. Prima est quod secundum Gregorium, ibi est locus delectationis. Secunda est quia est locus unde fluit et congregatur semen generationis. Tertia est quia est quasi quoddam fundamentum totius corporis. Cum enim, ut dicit Augustinus, " omne membrum " mobile moveatur ab immobili, in lum-" bis est fundata omnis mobilitas mem-" brorum et inferiorum et superiorum: " quia ab ipsis moveri videntur . ''"

Lumbi autem delectationum sunt duo, scilicet delectationis gulae, et voluptatis carnis. Unde, Job, xl, 11, de diabolo dicitur: Fortitudo ejus in lumbis ejus, ei virtus illius in umbilico ventris ejus, Quodsic exponit Gregorius, quod " viris " concupisccntia in lumbis, foeminis vero " in umbilico: quod testatur Dominus " qui de diabolo ad beatum Job loquitur, " dicens: Fortitudo ejus, etc. " Luc. XII, 35: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in inanibus vestris: ubi Gregorius: " Lumbos praecingimus, " cum carnis luxuriam per continentiam " coarctamus... Lucernas ardentes in " manibus tenemus, cum per bona opera " proximis nostris lucis exempla mon-" stramus. "

Similiter lumbi a quibus fluit semen sunt duo, scilicet auctoritas qua missus est ille qui vcrbum seminat: quia dicit Apostolus, ad. Roman. x, 15: Quomodo praedicabunt nisi mittantur. Et alius lumbus est gratia praedicationis quae causatur ex scientia et eloquentia et zelo animarum et bona vita. De his duobus lumbis dicitur, Job, xl, 2: Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi, Viri enim opus est generare et semen effundere. Unde sicut vir lumbos suos accingit qui ex gratia praedicationis et auctoritate quam habet accinctus, uhique semen verbi ad generationem spargit: sed Domino interroganti respondere dicitur, quia Dominus interrogat, cum simplex et imperitus a praedicatore veritatis interrogat. Sicut enim Dominus pascitur et potatur, sic Domino respondetur cum exiguo et attenuato in Spiritu sancto et consilio respondetur.

Lumbi etiam fundamenti et firmitatis sunt duo, scilicet austeritatis, et compassionis. Ex lumbo enim austeritatis continuatur vita in nobis. Ex lumbo compassionis stabilitur vita bona ad proximum. De his lumbis habetur, Isa. XXI, 3: Repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis. Unus enim lumbus, scilicet austeritatis, repletur dolore paenitentiae: alter, scilicet compassionis, angustia parturientis repletur: quia parturiens eorum quos in Christo parturit, dolores iacit suos, et angustias illorum patitur ut proprias.

sig. 2

Sequitur: Et roboravit brachium suum.

Ubi considerandum est quid sit brachium, et qualiter roborandum.

Brachium autem hujus mulieris est magnanimitas ejus, eo quod ut leo fortissimus bestiarum, ad nullius, daemonis scilicet, pavebit occursum, ut habetur, Proverb. xxx, 30.

Et quia de manu diximus superius, dicemus hic de brachil hujus dispositione. Habet enim humerum a quo dependet, et cubitum in quo curvatur ad. motum et operationem, et uno osse conjungitur ad humerum, et duobus dividitur ossibus post cubitum. Insuper habet nervos quibus colligatur, et spiritus quibus vitam accipit a corde, in quo est sedes animae: et deinde musculos in quibus nutrimenti sui digestio celebratur.

Humerus autem hujus mulieris est in quo portat onera, charitas: quia omno praeceptum et onus legis Dei per charitatem portatur et impletur . ''Isti sunt humeri in quibus reportavit pius pastor Christus ovem debilem .

Unde, Isa. xxii, 22: Dabo clavem domus David super humerum ejus: ei aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, ei non erit qui aperiat. Domus David sunt animae fideles in quibus habitat Deus qui significatur per David. qui interpretatur adspectu desiderabilis. Clavis autom qua aperuit, est redemptio super humerum charitatis: ad hoc enim ut aperiret vinctis non cocgit nisi charitas. Claudit autem quibusdam per justitiam, meritorum suorum, eo quod contemnunt redemptionem.

Cubitus vero in quo reflectitur et movetur brachium, est consideratio operis quod procedit a brachio magnitudinis. Unde dicitur, Genes. VI, 15, de fabricatione arcae quod in cubito consum mari deberet: quia opus nostrum, praecipuae quod a magnanimitate fit, scmper indiget diligenti consideratione qualiter deducatur ad finem. Os autem illud quo. conjungitur cubito, confidentia est quam habet in Deo ut omnia possit in eo, qui ipsam confortat, sicut Paulus dicit de seipso, ad Philip. IV, 13 . Sed duo ossa quibus iterum dependet a cubito considerationis, sunt fiducia perficiendi quod facit, et patientia sustinondi quod patitur: quia sic inimicus nihil proficit in ea dum in omni opere implendo fiduciam habet, ut ad finem perducat in. omni tribulatione patientiam. Et hoc est quod dicit, Psal. lxxxviii, 22 et 23: Manus mea auxiliabilur ei, ei brachium meum, confirmabit eum. Nihil proficiet inimicus in eo, ei filius iniquitatis non opponet nocere ei: Manus mea, id est, a me data, et brachium meum, id est, a me concessum.

Inimicus autem impedit hominem duobus modis, scilicet a bono ne perficiatur: et contra hoc valet fiducia ceptum opus perficiendi. Et impedit immittendo tribulationes: et contra hoc valet patientia. Et ideo sequitur: Nihil proficiet, etc.

Nervi colligantes hrachium sunt perseverantia ligans iisque in finem, et humilitas ligans in profundum. Spiritus autem est fervor spiritus, sicut dicit Apostolus, ad Roman. XII, 11: Spiritu ferventes, Domino servientes.

Musculi in quibus digeritur cibus, sunt partes prudcntiae, scilicet memoria de praeteritis, et intelligentia de praesentibus, et providentia de futuris. In his enim partibus prudentia decoquit tamquam in quibusdam musculis, omne quod facere debet antequam per opus sibi incorporat. Dicit enim Augustmus, quod " sagacitcr " eligit prudentia ea quibus adjuvatur " in opere, ab his in quibus impedi-" tur. "

Sequitur qualiter hoc brachium ad pugnam roboratur. Roboratur autem scuto, et armilla, et gladio, et lancea.

Scutum inexpugnabile est aequitas, ut dicitur, Sapientiae, v, 20, vel fides, ut

dicit Apostolus, ad Ephes. VI, 16, vel bona voluntas Domini, ut dicit Psal. v, 13: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos, hoc est, Sanctos.

Armilla autern est ornamentum honi operis. Job, xlt, 21: Numquid armilla perforabis maxillam ejus ? hoc est, Leviathan, in boni operis efficacia dirumpens maxillas diaboli, cujus maxillae quibus continet animas ad devorandum sunt duae, scilicet culpae et paenae.

Gladius autem spiritus est verbum Dei, ut dicit Apostolus, ad Hebr. IV, 12.: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.

Lancea vero est ira per zelum. Unde, Sapient. v, 21: Acuei diram iram inlanceam. Et dicitur dira, quia dire tracidat omne vitium et omnem tentatio-

nem diaboli. Sequ itur thet

AdminBookmark