IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT IV.

Quaesivit lanam et linum,

et operata est consilio manuum suarum. sig. 1

DALETH AdminBookmark

Daleth interpretatur janua, vel pauper, vel tabula. Et notantur ibi tria quae competunt sententiae sequentis versus. Primum est instrumentum inquirendi. Et hoe notatur per tabulam : quia mulier haec per utilitatem lucri sui facta est quasi tabula domus viri, in qua vir et familia evadunt naufragium mendicitatis. Unde, dicitur infra, v. 21, quod non timebit domui sua a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

Secundo notatur necessitas inquirendi, et hoc in quantum daleth interpretatur pauper. Pauperum enim est inquirere lanam et linum.

Tertium est adipisccndi possibilitas. Et hoc notatur per hoc quod daleth interpretatur janua : per ipsam enim est aditus in divitias domus. Et de hoc habetur, Eccli. XXVI, 21 : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus.

In versu vero sequenti notantur duo, scili cet materia operis hujus mulieris, et ipsum opus. Primum, ibi, " Quaesivit lanam et linum. " Secundum, ibi, " Et operata est consilio manuum suarum. "

In primo duo notantur, scilicet modus quaerendi, et res quaesita. Modus quaerendi per hoc quod dicit, " Quaesivit. " Res quaesita per hoc quod dicit, " Lanam et linum. "

Modus quaerendi duplex est, scilicet negotiatione, et labore. Emit enim lanam et linum, et elaboravit linum agricultura, et lanam per educationem ovium.

De primo sub alia metaphora dicitur in Evangelio Matthaei, XIII, 45 et 46 : quod simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Idem enim ibi signatur per margaritarn quod hic per lanam et linum, scilicet decor et honestas virtutis. De utroque horum simui dicitur, II Reg. XII, 3 : Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Pauper est mulier quaerens lanam et linum, et emit ovem.imam parvulam, hoc est, humilem Christum, dando pro ipso quidquid diligit in hac vita : et postea nutrit eum. cum filiis suis, hoc est, intellectu et voluntate, dando illi cibum actionis et contemplationis potum: et dormit in sinu illius, hoc est, quiescit in corde: et est illi sicut filia, hoc est, sicut anima sua.

De elaboratione autem lini per contrarium habetur in Isa. XIX, 9: Confundentur qui operabantur linum, plectentes, et texenles subtilia. Linum significat candorem virtutis humanae. Et qui operantur illud in aegypto, hoc est, in vanitate hujus mundi, plectentes circumstantias operum suorum, et texentes opera in consuetudinem ad humanam laudem, confundentur. Et hujus ratio redditur, Exod IX, 31, ubi dicitur quod aegyptl grandine percussum est linum cum jam folliculos germinaret. Grando iram Dei significat quae percutit omnem virtutem hypocritarum, cum jam, hoc est, in hoc tempore germen quaerat humanae retributionis. Sed non sic mulier quae quaerit linum in Jerusalem, hoc est, ad cultum et honorem Dei.

Secundo, notandum est quid sit lana, et quid linum. Lana, est quae tondetur ab ove: linum autem quod de terra oritur, et multo labore in vestimentum aptalur. Ovis Dominus noster Jesus Christus est, de quo dicitur, Isa. liii, 7: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et non aperuit os suum. Et, Joannis, I, 29: Ecce Agnus Dei, ecce qui toilit peccata mundi. Ab ista ove mulier haec accepit sex genera lanae. A nativitate duplicem sumit, scilicet recognitionem exsilii, et contemptum mundi. Christus enim in exsilio natus est, quia licet Bethlehem sua esset, tamen dicitur, Joan. I, 11: In propria venit, et sui eum non receperunt. Similiter tunc mundum contempsit: quia non de regina, sed. de paupercula: non inauia regia, sed. in stabulo natus est. Natus autem non operitur purpura et bysso, sed. panniculis: nec reclinatur in cunabulis, sed reclimitur in praesepio: sicut dicitur, Lucae, II, 7, quod peperit Maria

Filium suum primogenitum, et pannis eum incoluit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. A. profectu vitae accepit duplicem lanam, scilicet humilitatis, et mansuetudinis: sicut dicitur, Matth. IX, 29: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris, Ab exitu etiam accepit duplicem lanam, scilicet obedientiae, et patientiae. De obedientia dicitur, Luc. XXII, 42: Non mea voluntas, sed tua fiat. De patientia dicit Petrus, I Ganon. ii, 23: Cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabaiur. De utroque horum dicitur, ad Philip. ii, 8, quod factus est obediens iisque ad mortem, mortem autem crucis. De isto vellere agni facta est tunica inconsutilis Christi , qua induitur Ecclesia ad. retinendum calorem charitatis.

Linum autem quod de terra oritur, candorem signat virtutis humanae, et signat exempla Sanctorum Veteris Testamenti et Novi, in quorum terra linum crevit.

pancti autem Veteris Testamenti, in quorum terra linum crevit, sunt Legislator, Patriarchae, et Prophetae.

A Legislatore mulier haec duplex accipit linum, scilicet mansuetudinem in regimine, et zelum in ultione. De primo dicitur, Numer. XII, 3: Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. De secundo dicitur, Exod. II, 11 et 12, quod Moyses egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc, ei nullum adesse vidisset, percussum aegyptium abscondit sabulo. Hebraei transeuntes interpretantur, et significant Sanctos qui passibus meritorum continuo tendunt ad patriam. aegyptius autem signat hominem mundi, non consentientem Sanctis, quem mulier for- tis interficit in gladio spiritus, quod est. verbum Dei . De utroque horum simul

habetur, II Regum, XXIII, 8, quod David erat quasi tenerrimus ligni vermiculus. Vermiculus ligni mollissimus est curri tangitur, et quoad hoc signat mansuetudi.

nem in regimine : et durissimus est cum tangit, et quoad hoc signat zelum in ultione.

A. Patriarchis. etiam accipit duplex linum, scilicet fidem in dictis, et spem in promissis. De primo habetur, ad Roman. IV, 3 : Credidit Abraham Deo, et reputatum esi illi ad justitiam. Et, ad Hebr, XI, 2 : In fide testimonium consecuti sunt senes, scilicet patres. De secundo, ad Roman. IV, 18, dicitur quod Abraham contra spem, in spem credidit. Et, ibidem, infra, vv. 20 et 21 : In repromissione Dei non haesitavit diffidentia, sed conforiatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit, potens est et facere. De utroque horum est totum undecimum caput epistolae B. Pauli ad Hebraeos.

A Prophetis etiam accipit duplex linum, scilicet secretorum contemplationem, et exprobrationem vitiorum. De primo habetur, Isa. VI, 1 et seq. : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat domus a majestate ejus .Et caetera quae ibi sequuntur. Altitudo ejus solii est eximia majestas judicis mundi. Domus autem triumphans Ecclesia est, in qua praeclarius fulget species majestatis ejus. Templum autem Ecclesia militans quae repletur his quae sub ipso sunt, hoc est, speculo creaturae et aenigmate allegoriarum in Scripturis in. quibus ipsa Deum contemplatur : sicut dicitur, ad Roman. I, 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus ac divinitas. Seraphim autem significant Sanctos assistentes Deo, plenos igne charitatis. Sex habent alas : duabus enim volant in Deum, scilicet intelligen-

tiae luce, et desiderii fervore : et duabus velant obumbrando et protegendo faciem ejus, hoc est, contemplationis : qui dicuntur facies Domini : quia ex frequenti intuitu ipsorum in Deum, et Dei in eos, signatur et sigillatur super eos lumen vultus Domini : et in lumine Dei ambulant, et in nomine ejus exsultabunt tota die, et in justitia ejus exaltabuntur. Et fit splendida facies eorum, sicut resplenduit facies Moysi dum rediret de monte, sicut habetur, Exod. XXXIV, 29 et seq. Duae autem alae quibus protegunt eos, sunt fervor spiritus, et sapor faciei. Dei: et duabus velant protegendo pedes ejus, hoc est, activos qui ambulant per viam bonorum morum, scilicet honestate exempli ad proximum, et pietate intentionis ad Deum. De secundo dicitur, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias, propheta, quasi ignis , et verbum ipsius quasi facula ardebat, scilicet in consumptionem et exprobrationem vitiorum.

Sancti Novi Testamenti sunt Apostoli, Martyres, Doctores, Virgines, Viduae, et boni conjugati. Ab Apostolis sumit duplex linum, scilicet opera supererogationis, et instantiam praedicationis. De primo dicitur, II ad Corinth. XII, 14 et 15 : Ecce hic tertio paratus sum venire ad vos : ei non ero gravis nobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Act.xx, 33 et 34, loquitur idem Apostolus, dicens : Argentum, et aurum, aut vesiem nullius concupivi, sicut ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item, I Regum, XII, 2 et 3, dicit Samuel : Conversatus coram vobis ab adole-scentia mea iisque cui hanc diem, ecce praesto sum. Loquimini deme coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asiniim : si quempiam calumniatus surn, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis. De seeundo dicitur, II ad Timoth. IV, 1 et 2 : Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per advenium ipsius et regnum ejus : praedica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, ei doctrina.

A Martyribus duplex sumit linum, scilicet fidei constantiam, et fortitudinem in adversis. De primo dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. Et, Psal. cxv, 10 : Credidi, propter quod loculus sum. Et in Evangelio Matth, x, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. De secundo dicitur, ad Hebr. x, 32 et seq. : Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen suslinuisiis passionum: et in altero quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis: et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Et, Act. XXVII, 24 : Ne timeas, Paule, Caesari ie oportet assistere. Item, II Machab. VI, 19et 20 : Eleazarus... gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium. Intuens autem quemadmodum oporter et accedere, patienter sustinens, destinavit non ad mittere illicita propter vitae amorem. Et, infra, v, 30: Cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, m anifeste tu scis, quia, cum a morte pos-sem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.

A Doctoribus etiam sumit duplicem lanam, scilicet Scripturarum meditationem, et sollicitudinem curae pastoralis. De primo dicitur, in Psal, I, 2 : In lege Domini voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et propter hoc praecepit Dominus in lege , quod scribereot legem et affigerent in ostiis, et ferrent etiam in manu propter jugem legis meditationem. Item, Malach.II, 7 : Labia Sacerdolis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus : quia Angelus Domini exercituum est. De secundo dicitur, ad Roman. XII, 8 : Qui praeest, in sollicitudine, supple, praesit. Et idem, infra, v, 11 : Sollicitudine non pigri, supple, pigri non sitis. Et hoc signiticatum est in Evangelio Joannis, ubi Dominus tribus vicibus quaesivit a Petro, an diligeret eum plus caeteris : et toties responso accepto quod diligeret eum, tribus vicibus commisit ei pascendas oves . Quia videlicet Praelatus plus debet diligere Deum quam facultates et amicos et seipsum, et pascere debet. verbo et exemplo et auctoritate clavmm suossubjectos. Item, Act. xx, 28 : Ailendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. De utroque horum simul habetur, Eccli. XLIV, 5 et 6 : Laudemus viros narrantes carmina Scripturarum. Homines divites in virtule, pulchritudinis siudium habentes : pacificantes in domibus suis.

A Confessoribus etiam duplex sumit linum, scilicet paenitentiae lamentum, et longanimitatem exspectationis promissorum. De primo dicitur, Matth. v, 5: Beali qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et, in Canticis, II, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Et hoc signatum est in Josue, xv, 19, ubi Axa, filia Caleb, pro benedictione duplex acccpit irriguum, scilicet superius, et inferius : quod signal duplex lamentum, scilicet pro incolatus hujus miseria, et pro dilatione patriae. De secundo dicitur in Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine, Item, Thren. iii, 26: Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei, Et, ad Hebr. XI, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes savicti, non acceptis repromissionibus : sed a longe eas adspiscientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.

A Virginibus etiam duplex sumit linum, scilicet munditiam castitatis, et carnis mortificationem. De primo dicitur, I ad Corinth. vii, 34 : Mulier innupta, et virgo cogilat quae Domini sunt, ut sit sancia el corpore ei spiritu. Item, ibidem, v. 32 : Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. De secundo, 1 ad Corinth. IX, 27 : Casligo corpus meum, et in serviiuiem redigo : ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Item, ad Galat. VI, 14 : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item, ad Galat. VI, 17 : De caetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

A Viduis ctiam sumit duplex linum, scilicet fidelitatem ad maritum, et humilitatis indumentum. De primo dicitur, Lucae, ii, 36 et 37, de Anna quod erat prophetissa, filia Phanuel, de tribu Ascr : et haec processerat in diebus multis, el viaeerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec erat vidua usque ad annos octoginta quatuor, quae non discedebat de ternplo, jejuniis ei obsecrationibus serviens die ac nocte. Et de his dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 5 : Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, el orationibus nocte ac die. De secundo dicitur, Judith, IX, 1 : Judith ingressa est oratorium suum : et induens secilicio, posuit cmerem super capuisuum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum. De utroque horum siniul dicitur, Cantic. I, 9 : Pulchrae sunt genae tuae sicut turiuris. Turtur hujus naturae dicitur esse, quod non jungitur secundis nuptiis. Unde fidelitas iila signatur per unam genam : per alteram autem signatur habitus humilitatis et maturitatis.

A. honis conjugatis etiam duplex linum sumit, scilicet misericordiam in pauperes, et regimen familiae. De primo dicitur, Matth. v, 7 : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Matth. xxv, 34 : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, etc. De secundo, I ad Timoh. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Item, Eccli. l, 1 : Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum. Et, Genes. XXXIX, 4 : Joseph gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant.

sig. 2

Sequitur :

Et operata est consilio manuum marum.

In quo notantur duo, scilicet modus operis, et organa quibus exercetur opus.

Circa primum notantur duo, scilicet instantia operis per hoc quod dicit " Operata est, " et discretio per hoc quod dicit, " consilio. "

De primo dicitur, Eccle. IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Et in hoc arguun- tur duo genera hominum, scilicet pigri,

et otiosi. De primis dicitur, Proverb. xx,

4 : Prop ter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo aesiate ei non dabitur illi. Per frigus intelligitur desidia hujus vitae : per aestatem autem intelligitur dies judicii, quando Deus plena luce manifestabit consilia cordium, et calore zeli sui reddet unicuique juxta opera sua. De secundo dicitur in Evangelio, Matth. xx, 6 : Quid hic statis iota die otiosi ? Et Proverb. XII, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est. De utroque horum habetur simul, Eccle. x, 18 : In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. Per contignationem intelligitur compaginatio virtutum, quae dissolvitur in pigritia, et acquiritur per assuetudincm operis. Per infirmitatem manuum intelligitur otium, per distillationem tentatio libidinis, per tectum charitas, et per domum conversatio.

De consilio, per quod intelligitur discretio, dicitur, ad Roman. XII, 1 : Rationabile sit obsequium veslrum. Et nota quod duo exiguntur ad hoc quod consilium sit de aliquo, scilicet, quod difficile sit, et possibile aliter fieri. Et inde scivit mulier fortis quod reprehenduntur qui sine consilio ordiuntur telam, et non a Domino : ut habetur, Isa. xxx, 1 : Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, el non ex me, et ordiremini telam, et non per Spirilum meum ! Dicitur etiam, Isa. XIX, 9 : Confundentur qui operabantur linum, plectentes et texcntes subtilia. Et ideo sine consilio non est operata lanam et linum praecipue, cum dicat sapiens, Eccli. XXXII, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non paenitebis.

Organum autem operandi intelligitur per hoc quod dicitur, " Manuum suarum: " in quo notantur duo, scilicet duae manus, et proprietates illarum, quando dicitur, " suarum. "

Duae manus mulieris sunt : una ope- rans circa se, et altera circa proximum :

custodia sui, et dilectio proximi. Item, ad formositatem manus duo exiguntur, scilicet debita quantitas, ut sit longa manus secundum proportionem corporis : et debitus color, ut scilicet sit alba manus rubore suffusa. Ad. substantiam autem manus exiguntur quinque, scilicet numerus digitorum, et pellis, et ossa, et caro, et debita colligatio per nervos et venas. Ad fortitudinem autem manus duo exiguntur, scilicet abundantia roboris in membris manus, et abundantia spirituuni discurrentium per venas. Et haec omnia est invenire in utraque manu. In manu enim dilectionis proximi longitudo est per dilectionem omnis boni, quod est in proximo. Alba vero est manus per innocentiam ad omnem hominem. Suffusa autem est rubore compassionis ad omne malum proximi: habens pellem mollem mansuetudinis : ossa vero, fortitudinem portandi imbecillitates infirmorum : et carnem, affectum naturae deficientis proximi : et colligationem per nervos pietatis, et venas misericordiae, in quibus est rubor charitatis Dei, et spiritualitas, scilicet spiritus per omnes articulos vitam simul et vigorem diffundentis.

Habet autem haec manus quinque digitos, et quilibet digitus unguem in custodiam sui: et tres articulos,ut sit flexibilis ad opus. -

Primus digitus est honor parentum, habens primum articulum ad. exhibitionem reverentiae, secundum ad susceptionem disciplinae, tertium ad ministrationem necessariorum si necesse est: unguem autem protegentem habet memoriam laborum quos in nobis parentes sustinuerunt.

Secundus digitus est obedientia superiorum, habens tres articulos, quorum primus est nihil habere de propria voluntate ad ea quae videntur sublimia in hoc mundo: secundus, multum habere de propria voluntate ad humilia : tertius, celeritas non exspectans praeceptum, sed obediens ad nutum : linguis protegens et armans totum digitum est carentia proprii sensus.

Tertius digitus est humilitas ad omnes, habens et ipse tres articulos inflexionis suae, quorum primus est reputare se inferiorem majori: secundus, subdere se pari: tertius, subdere se etiam inferiori: linguis autem conservans est sensus propriae vacuitatis.

Quartus digitus est societas amicabilis, habens tres articulos. Primum, idem velle et idem nolle cum amico : secundum, nihil turpe velle pro amico : tertium, bonum pro amico indesinenter operari : unguis autem digitum hunc custodiens est amor virtutis.

Quintus digitus est dilectio inimicorum, habens tres articulos. Primum, dimissionem injuriae : secundum, salutationis exhibitionem : tertium, redditionem honi pro malo : unguis autem hunc digitum custodiens est memoria injuriarum quas nos peccando inferimus Deo.

Primus horum digitorum magnus est affectu, sed brevissimus : eo quod non extenditur nisi in conjunctos nobis. Secundus autem longior, sed minor. Tertius longissimus, quia ultra omnes se extendit humiliando. Quartus iterum brevior tertio, habens tamen venam corporis in consensu amicorum . Quintus vero minimus affectu, sed tamen longior primo, quia plures sunt inimici quam parentes, De primo dicitur, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tnam, ut sis longaevus super terram. De secundo, ad Hebr. XIII, 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. De tertio, ad Philip. II, 3 : Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, supple, agentes sitis : sed in humilitate supcriores sibi invicem arbitrantes. Et, I Pelr. ii, 13 : Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, De quarto dicitur in Proverb. XXVII, 9 et 10 : Bonis amici consiliis anima dulcoratur. Amicum tuum, et ami-

cum patris tui ne dimiseris. De quinto, in Evangelio, Matth. v, 44 : Ego dico vobis : Diligite inimicos vesiros. Et, ad Roman. XII, 20: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi.

Altera manus est custodia sui, et illa operatur mulier circa seipsam, habens ossa vigoris et carnes, refocillationem infirmitatis. Nervi autem ligantes sunt nervi discretionis : venae vero, in quibus pulsat spiritus, est continuum dominium rationis super sensualitatem, super quam extenditur pellis modestiae, undique modum statuentis : quae coloratur albedine mundae conscientiae, cui suffunditur rubor desiderii aetemorum, habens quinque digitos cum unguibus et articulis suis.

Primus est custodia sensuum, habens tres articulos, scilicet ablationem vanitatis ab auribus et oculis, ablationem leccacitatis ab odoratu et gustu, et ablationem resolutae mollitiei a tactu. Et hunc digitum munit ante unguis qui est odium sui.

Secundus digitus est exercitium laboris. Tres ejus articuli sunt abstinentiae, vigiliae, et orationes. Unguis autem est spes remunerationis.

Tertius digitus est contemplatio futurorum. Tres articuli quibus inflectitur sunt consideratio justitiae in paenis, meditatio misericordiae praemiantis, et visio deitatis. Habens unguem totum digitum protegentem, scilicet intellectum Scripturarum.

Quartus digitus est agendorum sollicita praemeditatio, habens tres articulos, scilicet ut videamus in quo et quantum defecimus, et in quo et quantum profecimus, et quid acturi simus. Habens unguem protegentem, scilicet prudentiam sagaciter eligentem melius a minus bono.

Quintus digitus est illicitorum confessio. Tres ejus articuli sunt coiifessio transgressionis, omissionis, et otiosi. Unguis autem protegens, confessionis ipsius veritas.

Primus digitus magnus est, propter continuam pugnam sensuum : sedbrevis, quia circa ea quae in nobis tantum sunt. Secundus longior est extensus per totam vitam. Tertius longissimus contemplatione divinitatis. Quartus brevior illo : sed tamen longior illo primo. Et quintus minimus quidem, eo quod custodientibus se sollicite pauca inveniantur confessione purganda. De primo dicitur in Psal. CXVIII, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitat em. Et, Job, XXXI, 1 : Pepigi faedus cum oculis meis, etc. De secundo dicitur, Daniel. IX, 3 : Posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere. Et, Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. De tertio dicitur, Isaiae, XXI, 5 : Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes. Mensa ponitur quando inens in aeterna veritate reficitur. Specula vero est altitudo intelligentiae contemplationis. Comedentes et bibentes sunt Sancti in pascua fruitionis exsultantes. De quarto dicit Apostolus, II ad Corinth. VIII, 21 : Providemus enim hona non solum coram Deo, sed etiam coram hominihus. De quinto, Josue, VII, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Dco Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.

Et nota quod neutra istarum, manuum sinistra est. Unde mulier haec significatur per Aod, de quo legitur, Judic. III, 15 , quod utraque manu pro dextera utehatur. Et ideo dicitur, Gant. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Et dicuntur tornatiles propler flexibilitatem ad opera : aureae vero propter intentionis pietatem : sed plenae hyacinthis propter radiantiam virtutis secundum distinctionem articulorum.

Sequitur, " Suarum. " In quo notatur quod propriis manibus operata est et non. alienis. Et est contra quosdam qui manibus alienis mirabilia operantur : digito autem proprio nolunt movere sarcinam. Committunt se quidem orationibus Sanctorum, sed indignos se faciunt pravis moribus orationibus eorum : sicut Pharao in Exod. VIII, vv, 8, 28, et IX, 28, rogavit filios Israel ut orarent pro eo saepius. Et Antiochus, II Machab. IX, 13, de quo dicitur : Orabat hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Isti sunt qui capiunt extrema Sanctorum, sed non principium : sicut Balaam, Numer, XXIII, 10, qui dixit : Moriatur animamea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.