XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
R. Virgo Maria, Dei
genitrix pia, sanctificaris
Atque super sanctos
cunctos plus nempe bearis ;
V. Alma domus Domini,
mons, fons et sponsa vocaris.
Ad Magnificat.
A. O venerabilis et benedicta
patrona Maria,
Nobilis et digna,
duc nos ad gaudia dia.
Culpa conceptam
te reddidit EI fore sanctam,
De qua quis culpa
nisi Christus non fuit ultra,
Tu tamen existi
mater dignissima Christi.
Ergo salvatrix
sis nobis dux et amatrix,
Hostis et a telis
nos protege, virgo fidelis.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus cum beatis
Deum, qui cuncta creavit
Et in alvo suae matris
Mariam sanctificavit.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Maria, consilio
Dei te concepit
Anna ex conjugio
Joachim, quem accepit.
2. Tu es arca sanctitatis,
Quam Deus sanctificavit,
In te manna veritatis
Fecit Christus, qui nos pavit.
3. Maria, sanctificata
Plus quam omnis creatura,
Per te virtus increata
Nobis praestet coeli jura.
Responsoria.
1. Plaudat mater ecclesia,
Sanctificavit penitus
In alvo matris gratia
Mariam sancti spiritus.
Gabriel, Christi nuntius,
Tulit missus divinitus,
Cujus carne innoxia
Nobis Jesus est deditus.
V. Est lilium virgo convallium
Et flos campi, Dei rosarium,
Ipsa nostros delectet exitus.
2. Fis aula regis omnium
Nec non thronus egregius,
Virgo, regina gentium,
Quam El sacravit plenius.
Dilectum tuum filium
Nobis praebe quantocius
Precantibus propitium,
Pellatur adversarius,
Hostis iniquus varius.
V. Recordare, pro quibus mater es,
Per te fiat securus noster pes,
Ne labamur in lacum stultius.
3. Pulchrius ornatur
paradisus teque beatur,
Ex te productum
ubi gustas splendide fructum.
Illuc tu grata
nos dirige sanctificata,
V. Virgo salutaris,
pro nobis sponte loquaris.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gratia sanctificans
Fuit in Maria,
Culpae nil damnificans
Sensit in hac via.
2. Hanc sanctivit deitas
Summa, quae regnat in caelis,
Qua nostra captivitas
Orci evasit a telis.
3. Haec est virgo, quae donavit
Fructum multum uberem,
Quam Deus sanctificavit
Culpam tollens veterem.
Responsoria.
1. Mater pia,
templum es Salomonis,
Consecratum
sancti spiritus donis,
Adornatum
valde dotibus bonis,
In te quievit
dux salvationis.
V. Tu es urna aurea,
Quae manna continebat,
Et virga praeterea
Aaron, quae frondebat,
Ac vellus Gedeonis.
2. Super Mariam floruit
Dei sanctificatio,
Et ut sol mundo splenduit
Ipsius conversatio,
Et ancillam se praebuit
Ingenti Dei filio
In praesenti exsilio.
V. Praerogativam
magnam habuit,
Nunquam cupisci
mente potuit,
Sed serpentinos
motus doluit
Carnis sentibus
tactis incendio.
3. Te, regina pia,
sacravit, virgo Maria,
Ventre tuae matris
excelsi dextera patris,
Mox ut vixisti,
post haec Dominum meruisti ;
V. Fac, qui te laudant,
tecum dulcedine plaudant.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Licet tamen hodie
Sit dies conceptionis,
Festum istud proprie
Fit Mariae sanctioris.
2. Fusca fit conceptione
Maria, sed citius
Ex divina sanctione
Formosa fit plenius.
3. Hodie fuit Mariae
Humana conceptio,
Octogesimaque die
Fuit ejus sanctio.
Responsoria.
1. O Maria,
Quam digna es praeesse,
Virtus dia
Originali faece
Te mundavit,
Mox cum te fecit esse,
In hac via
Nos salva tua prece ;
V. Agonia
sunt nostrae mentes fessae,
Mater pia,
Cum hinc erunt egressae,
Harmonia
Coeli plaudant et messe.
2. Es sanctificata
Maria creata,
Virgo illibata,
Mater Dei grata,
Ad regna beata
Duc nos exaltata
Ac de nostra strata
Repelle peccata,
V. Sis nobis advocata,
Maria coronata.
3. Stella matutina,
fer lumen, sis medicina,
Pellito serpentes,
da pacem, dirige mentes;
Mox te mundavit
El, cum te mente creavit,
V. Ergo, Deo digna,
nos salva, virgo benigna.
In Laudi b us.
Antiphonae.
1. Laudemus Mariam odis,
Hymnis et carminibus
Et cunctis condignis modis,
Digna nam est laudibus.
2. Omnibus prae creaturis
Gaudet privilegio
Maria, qua perituris
Orta est salvatio.
3. Tantum hanc sanctificavit
Divina sublimitas,
Quod nunquam post hanc temp
tavit
Peccati iniquitas.
4. Gloriosa virgo tanta
Haec virtutum culmine
Ante ortum fuit sancta
Dante Deo flamine.
5. Divina praevisio
Hanc sanctificavit
Hancque suo filio
Matrem praeparavit.
Ad Benedictus.
A. In te, virgo Maria,
Fides remansit vera
In Christi passione,
Quam sua turba pia
Amisit tunc revera
Ex hebetatione.
Tu es sanctificata
Prae omni creatura
A culpae livione
Nec unquam es temptata
Ulla carnis jactura
Sine ambitione,
Salva nos in agone.
Ad Horas Antiplionae.
Ad Primam.
Mulier amicta sole,
Ornata sideribus,
Est Maria digna prole
Regnans in coelestibus.
Ad Tertiam.
Trinitatis triclinium
Maria plena bonis,
Fit et reclinatorium
Superni Salomonis.
Ad Sextam.
Haec est Judith benedicta,
Quae sua sagacitate
Plebem servat ab inflicta
Holofernis pravitate.
Ad Nonam.
Haec est Esther redimita,
Quae cor placat regium,
Per hanc plebi datur vita
Et Aman suspendium ;
Divina praevisio
Hanc sanctificavit
Hancque suo filio
Matrem praeparavit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
O virgo epicharis,
Surge ut aurora,
Maria, fons jubaris,
Ut luna decora,
Electa a Domino
Ut sola sanctita,
Absque omni termino
Gratia fulcita.
En nos foedat, ut nos laedat
Caro suis maculis,
Mundus surgit et insurgit,
In nos retiacula
Trabi quaerit atque ferit
Nos cum suis jaculis,
Te precamur et hortamur,
Salve nos bis vinculis.