SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
?
Doctor 1, Post. q. 43. et 1. Elenchor, q. 1. Tart. quaest, 1. Prooem. in fine. Joan. Angli. et Bras. super hanc quaestionem. Faventinus Theor. 5. cap. 1. Rodrig. in expositione hujus textus.
Quod non videtur. Quia communitas scientiae est a communitate subjecti:Subjectum autem Logicae distinctum est a subjectis aliarum scientiarum ; ergo, etc
Ad oppositum arguitur per Boetium. Logica est de secundis intentionibus applicatis primis : illae autem sunt communes, quae sunt applicabiles omnibus primis.
Dicendum, quod scientia dicitur communis a subjecto. Potest igitur intelligi communis ; vel quia subjectum ejus est praedicabile de subjectis aliarum scientiarum ; vel quia ejus subjectum cadit in usum omnium aliarum scientiarum. Primo modo non est communis Logica per se, nisi forte per accidens. Si autem subjectum ejus sit applicabile omnibus aliis scientiis, secundo modo Logica est communis ; quia omnes scientiae utuntur Syllogismo, et aliis, de quibus est Logica.