De generibus partium quae sunt in corporibus animalium, et qualiter comparantur ad invicem animalia secundum participationem partium illarum ?
Dicimus igitur incipientes, quod membrum est animalis in quod dividitur, et ex quo integratur et componitur corpus, et per quod exercentur operationes animalium secundum quod animalia sunt. Est igitur membrum quoddam animalis, in quod cum divisum sit corpus animalis non dividitur in formam membri aliam, et a quo incipit compositio corporis animalis : et hoc vocatur membrum simile, quod solum in animali membrum est primum : et hoc est quod dividitur divisione elementi, quae est divisio continui, quando videlicet omnes partes dividentes habent nomen et rationem divisi, sicut verbi gratia, est membrum caro, os, medulla, nervus, vena, chorda, cartilago, et caetera hujusmodi, a quibus incipit compositio corporum animalium. Licet enim haec membra praecedat quaedam elementorum commixtio, et humorum complexio, tamen ab his non incipit componi
corpus animalis, sed potius ab his et ex his quae dicta sunt. Propter quod permixtio elementorum et complexio humorum potius sunt de generatione partium harum, quam de componentibus corpus animalis secundum quod animal est. Corpus enim animalis est quodcumque corpus organicum, et non quodcumque est mixtum aut complexionatum. Per haec autem similia exercentur etiam quaedam animae operationes, sicut sensus et motus per nervum, et motus per chordam, et tactus per carnem, sicut per medium, et sustentatio corporis per os, et hujusmodi. Hoc est igitur primum membrum quod simile aut homogenium in Graeco vocatur.
Membro autem simili opponitur dissimile, et homogenio opponitur heterogenium : et hoc est membrum secundum in ordine quod organicum vocatur, vel organum : quod componitur in forma membri ex pluribus similibus, sicut manus, et pes, caput, dorsum, pectus, et similia : horum enim quodlibet componitur ex carne et osse et venis et nervis et chordis et caeteris hujusmodi, per quae exercentur multae animales operationes.
Igitur quaedam partes corporum animalium dicuntur non compositae, et illae sunt partes quae dividuntur in partes similes in forma et nomine et ratione quasdam quibusdam : sicut partitur quis carnem vel frustrum carnis in multa frusta carnis et partes, quae omnes in forma et nomine et ratione sunt similes quaedam quibusdam. Et quaedam partes vocantur compositae, et sunt quae partiuntur in partes dissimiles quasdam quibusdam : et dissimiles dico in forma et nomine et ratione, sicut manus quae non dividitur in multas manus, et facies quae non dividitur in multas facies.
Aliquando autem aliquid habens dispositionem partis compositae, non habet tantum commune nomen partis compositae, sed vocatur insuper membrum universale, et hoc est quod in se continet
multitudinem et universitatem quamdam partium compositarum ad singulos actus communis alicujus partis animae, multas vitae potentias exercentis, pertinentes, sicut caput. Et haec membra de numero universalium dicuntur esse partium. Caput enim habet aurem ad auditum, oculos ad videndum, distinctiones cellarum capitis ad imaginandum, aestimandum, memorandum, linguam ad gustandum et vocandum, os ad cibum comedendum, dentes ad conterendum, et multas alias habet hujusmodi partes officiales : quae tamen omnes deserviunt sensibili animae per animalem spiritum in capite vitae potentias exercentes. Caput igitur et his similia non est tantum pars heterogenia corporis animalis, sed etiam membrum universale, universitatem quamdam continens in se partium compositarum, per quas anima capitis suas perficit vitae operationes.
Sed advertendum est, quod membrum dicitur dupliciter. Aliquando enim dicitur membrum a divisione quae stat in ipso : dicitur enim a Graeco nomine, quod est AdminBookmark , AdminBookmark , quod Latine sonat divisio-nem. Aliquando autem accommodato usu dicitur membrum, in quod est prima divisio corporis animalis : et tunc dicitur membrum in quod primo corpus dividitur, et ipsum ulterius dividitur in multa similia et dissimilia : et sic universale membrum solum membrum proprio nomine vocatur : et hoc modo, sicut diximus, caput dicitur membrum universale et pes, et manus tam minor quae est sola manus sine brachio, quam major quae est manus cum brachio, et pectus. Omnia enim haec dicuntur membra universalia, et habent in se partes alias dissimiles, sicut pes habet et calcaneum et digitos, et manus rascetani et digitos, et pectus plurimas habet partes dissimiles, et hujusmodi alia. Adhuc autem omnes partes dissimiles in suis.partibus, sunt compositae ex his quae sunt similes in partibus, sicut manus quae composita est ex carnibus et nervis et ossibus.
Secundum igitur hunc modum tria sunt genera partium in corporibus perfectorum animalium : et quando comparantur animalia ad invicem secundum similitudinem aut dissimilitudinem, attenditur modus comparationis aliquando in configuratione membrorum dissimilium : sicut verbi gratia, dicitur quod nares Sophronici similes sunt naribus Socratis : et sicut dicitur aliquando, quod oculi aesculapii similes sunt oculis Apollinis.
Et universaliter loquendo, animalium comparatio ad invicem quae fit secundum membra, aut est secundum participationem membrorum in substantia, aut per comparationem quae est in aliqua membrorum habitudine. In substantia membrorum quaedam participando communicant, et quaedam participando discrepant ab invicem. Participando autem aliquando communicant in membro simili, et aliquando communicant in membro dissimili. Et similiter est de discrepantia participationis membrorum similium et dissimilium : sicut dicimus quod homo et equus communicant in membris similibus, quae sunt caro, et nervus, in quibus homo et apis non communicant, sed discrepant : et de membris dissimilibus dicimus, quod homo et leo communicant in habendo oculos, et discrepant in habendo caudam, quoniam homo non habet caudam, leo autem habet caudam. Et hujusmodi comparationes sunt multimodae : sicut dicimus hominem habere pel lem lenem, leonem hirsutam, et testitu dinem habere concham, et hericium spinas, et pisces squamas.
In habitudine autem membrorum est communicantia et discrepantia animalium multis modis, scilicet penes quantitatem et qualitatem aut situm membri, aut actionem, aut passionem, aut aliquid hujusmodi : et penes omnia haec comparantur communicando et discrepando. Si enim membri quantitas attenditur, communicant bubo et lynx in magna amplitudine apertionis oculorum, et in eodem.
discrepant ab aquila et mure et homine.
Et hoc est secundum quantitatem continuam : secundum autem quantitatem discretam quae est numerus membrorum, communicant pennata multa cum homine in numero pedum, et differunt in eodem a generibus aranearum et vermium : quoniam quaedam illorum habent pedes octo, quaedam decem, et quaedam sex.
Secundum qualitatem autem conveniunt et differunt in colore, et caeteris qualitatibus quae sunt passiones aut passibiles qualitates, aut naturales potentiae vel. impotentiae membrorum : sicut dicimus leonem esse calidae carnis, et pisces esse carnium frigidarum.
In situ etiam fit hujusmodi comparatio : sicut dicimus communicantias esse elephantis et simiae et hominis, in hoc quod mamillae eorum sunt in pectoribus ipsorum : et in eodem discrepant a vacca et capra et ove, quae habent eas sitas in posteriori parte ventris sub coxis : et utrumque horum differt a cane et lupo, qui per totam ventris longitudinem habent sitas mammas.
Comparatio etiam haec fit in membrorum actione : sicut discrepant elephas et equus in hoc quod elephas pugnat aure sua, et tenet quod accipit, nare, id est, naris proboscide : quod non facit equus aure et nare sua : et sicut vacca agrestis quae pugnat ano per emissionem stercoris, quod non facit asinus et leo.
In passione autem fit hujusmodi comparatio, sicut in oculis herodii et vespertilionis : qui discrepant in passione luminis solaris. Et penes dictos modos multiplex est comparatio in membris animalium. Sic enim dicimus, quod caro unius animalis assimilatur ossi alterius : et sicut est in partibus, ita est in toto : sicut dicimus, quod equus assimilatur equo. Et similiter unumquodque quod est de numero aliorum generum animalium convenientium in forma una et specie : et hoc est, sicut diximus, quod quae est convenientia in partibus omnibus et discrepantia, eadem est ct in toto.
Et quaedam non sunt convenientia sibi secundum hanc dispositionem partium et totius, et tunc diversitas sive discrepantia partium est aliquando penes augmentum et diminutionem membrorum quae sumitur non quidem in una specie animalis, sed in uno genere communi. Genus autem dico, sicut avium genus, aut piscium: quoniam utrumque istorum continet multa in se genera subalterna et species. In avibus enim sunt multae species reducibiles in unum genus, quod avium subjicitur generi : et in piscibus similiter, sicut piscis squamosus, qui multas habet species, cum tamen sub genere piscium contineatur. Horum enim omnium generum tota multitudo membrorum diversificatur per convenientias et contrarietates proprietatum, quae sunt in eis, sicut diximus, sicut per calorem aut figuram : haec enim conveniunt quibusdam secundum magis, et quibusdam secundum minus : diversificantur etiam in his in multitudine et paucitate et parvitate et magnitudine : et ut universaliter dicatur, in augmento et diminutione suae quantitatis continuae et discretae. Si enim qualitatem horum attendamus, quaedam sunt mollis carnis, et quaedam durae carnis : sicut et in ipsis membris quaedam sunt mollia, et quaedam dura, et quaedam humida, et quaedam sicca, et multae sunt aliae diversitates membrorum, quas in anatomia inferius exsequemur : sicut quod quaedam animalia habent picam, sive rostrum, et quaedam non. Quaedam autem habentium picam, habent eam longam sicut ciconia : et quaedam habent brevem valde, sicut psittacus. Et quaedam habent multas plumas, sicut falconum genera : et quaedam paucas, sicut struthio. Et universaliter quaedam habent alia et alia membra ab invicem : hoc enim manifestum est ad sensum, quod quaedam habent cristas galeas pro galeis in capitibus suis, sicut gallus et gallina : et quaedam non habent, sicut aquila, et multa alia genera avium. Et quaedam habent crines et sunt hirsuta, et quaedam non. Et quaedam ha-
bent setas sive jubas a collo dependentes sicut equus : et quaedam non habent, sicut homo. Et ut universaliter dicatur, membra ex quibus componuntur membra corporum animalium : aut erunt sibi ipsis eadem in figura et forma in diversis animalibus : aut diversa secundum contrarietatem augmenti et diminutionis : nam magis et minus secundum augmentum et diminutionem differunt. Quaedam enim animalia non habent ipsas partes quas diximus easdem cum aliis in forma et diminutione et augmento quantitatis, sed secundum convenientiam proportionis, in qua accedit unum ad aliud secundum similitudinem etdissimilitudinem : sicut proportionantur spina et os, et sicut proportionantur unguis et vingula, quae vocatur sotular equi vel vaccae. Et aliquando fit haec convenientia ad actum et operationem, sicut proportionantur manus in homine ad quodcumque membrum in quo est juvamentum animalis : et per quod se juvat et defendit, sicut sunt cornua in quibusdam, et dentes in aliis, et in quibusdam pedes.
Aliquando autem attenditur haec comparatio in cooperientibus a nocumento exteriori, sicut proportionantur pennae in avibus ad squamas in piscibus. Secundum hunc igitur modum dicitur quod diversificantur membra animalium.
Adhuc autem diversificantur secundum situm, ut diximus superius. Quaedam enim animalium habent membra in seipsis quae conveniunt in figura et actu, sed differunt secundum situm., sicut mamillae quorumdam animalium sunt in pectore, et aliorum quorumdam animalium sunt in ventre sub coxis. Et inter membra, quae, sicut dictum est, assimilantur sibi in diversis animalibus existentia, sunt quaedam mollia humida, sicut sanguis, pinguedo, medulla, spermata, et humores, quae sunt humida : et caro et cerebrum, quae sunt mollia : et quaedam sunt sicca dura, sicut ossa, ungues, et pili, quae sunt sicca dura : et vena, et nervus, et cartilago, quae sunt dura. Inter humi- da autem quaedam sunt humida secundum omnem dispositionem, sicut aquositas sanguinis : quaedam autem sunt humida secundum dispositionem suam naturalem, et siccantur quando permutantur ab illa, sicutsanguis, phlegma, sepum, et pinguedo : alia quae sagimen vocantur, medulla, sperma, cholera, et iac in omni animali quod participat lacte : et caro quae mollis est quamdiu est in virtute naturali : et alia quae conveniunt membris nominatis, et similia sunt his illae partium species quae superfluitates vocantur, sicut phlegma purgatum per nares, et id quod aggregatur ex superfluitate nutrimenti in ventre urgens ad secessum, et in vesica quae receptaculum est urinae : haec enim omnia mollia et humida sunt, quamdiu manent in dispositionibus naturalibus ipsorum. Sicca autem et dura sunt, sicut nervi, et cutis, et venae, capilli, et ossa, cartilago, ungula, cornua, et omnia quae in istis conveniunt non cedentia tactui.