De prudentia et sagacitate serpentium et repentium animalium, et de perfectione et imperfectione ipsorum.
Dicamus igitur nunc de repentibus tam aquaticis quam agrestibus, et videamus qualiter et ipsa perfecta sunt aut imperfecta. Repentia autem et serpentia simul ponemus : eo quod natura eorum videtur esse vicina.
Repentia autem vocamus ea, quae licet pedes habeant, his tamen potius repunt quam ambulent: eo quod tam pedes eorum quam crura et coxae jaoent super terram quando ambulant, sicut patet in lacerta et stellione et tortuca et salamandra et crocodilorum generibus, et hujusmodi animalibus quadrupedibus. Serpentia autem dicimus, quae nullos omnino pedes habentia, serpunt motu corporis per inflexuras aut per motum costarum, sicut faciunt serpentium genera secundum omnes suas diversitates quae multae sunt valde.
Omnia enim haec inveniuntur aliquam habentia prudentiam et sagacitatem. Et inter ea videntur in his astutiis excellere serpentes : et hujus signum est insidiae quas faciunt, Disciplinae autem parum sunt perceptibiles, quamvis Plinius narret quemdam patremfamilias in aegypto immanem aspidem domasse, quae quotidie de caverna egrediens solitam ante mensam acciperet annonam.
Ex superius autem inductis constat omnes hujusmodi astutias causari ex humido subtili horum animalium. Frigida enim existentia calidum non habent commiscens operationes eorum, sed complexionale calidum digerens : et ideo lucidi sunt spiritus ipsorum animales : propter quod sagacia fiunt in astutiis : propter quod etiam perfecta oportet esse hujusmodi secundum quod participant potestatibus animae sensibilis interioribus et exterioribus. Omnes enim sensus habent et exteriores et interiores et aestimationeni valde lucidam, hoc est, lucidi spiritus. Et ideo quorumdam opinio est talia astutiora esse aliis majoribus.
Quaecumque tamen horum aquatica sunt, propter frigidum congelans spiritum et humidum, minus sunt astuta. Ea autem quae repunt sicut quadrupedia, quamvis omnes habeant sensus, minus tamen serpentibus vigent aestimatione et memoriis propter ipsorum majorem terrestreitatem et minus subtile humidum. Omnia tamen haec et hujusmodi animalia imperfectionem hanc habere videntur, quod non habent perfecta motus processivi organa. Mobilitas enim costarum est ex hoc quod immediate in serpentibus costae nuchae spondilium infiguntur : a nucha autem est vis processivi motus a corpore ad nervos inde exor-
tos directa, quae si adeo perfecta esset in his sicut in gressibilibus vel volatilibus, non confortaretur tantum immediate conjunctis, sed formaret etiam organa pedum, et influeret his motum sicut facit in aliis.
Hujus autem et alia causa est quae est propter melius. Longa enim valde hujusmodi animalia corpora habentia, paucis pedibus ad portandum corpus juvari non possunt : propter quod etiam quaecumque ex his breviora sunt, ut lacerta, et crocodili, et stellio, quatuor repunt pedibus : et ut major pars corporis fulciatur, totam cruris longitudinem trahunt super terram : quia si tantum extremitatem pedis terrae infigerent haec animalia, longa inter anteriores et posteriores pedes protensa pars corporis ad impedimentum motus dependeret. Natura autem super meliori modo procedit.
Differunt autem serpentia ab hujusmodi repentibus in hoc, quod serpentia sui corporis quando volunt erigunt partem anteriorem, quod non faciunt repentia. Sed in hoc conveniunt, quod rotato et circumducta capite tam haec quam illa longum suum corpus retro respiciunt : quod tamen non convenit brevibus horum, sicut ranis, et bufoni, et hujusmodi generibus repentium.
Adhuc autem quaecumque longa sunt, diu vivunt abscissa propter sui corporis similem fere per omnia compositionem et complexionem : propter quod etiam caudae abscissae recrescunt aliquantulum.
Haec autem et hujusmodi squamosa propter duritiem squamarum quando antiquantur, frequenter mutant pelles, et deponunt eas, sicut gammari mutant tostas, et aves plumas, et tunc majoris efficiuntur sensibilitatis. Et hoc contingit propter similitudinem humidi nutrimentalis cum humido eorum radicali vel seminali : sicut etiam in arboribus contingit : et ideo sicut in plantis redit ad talia animalia juventus ipsorum secundum dictum modum.
Haec igitur et hujusmodi animalia tales habent perfectiones et motus.