Alciones sunt aves parvae, parum passeris quantitatem excedentes, et sunt colore kyam purpureis pennis, tamen quasdam albas habentes intermixtas, collo longo, piscibus viventes, rarissime nisi circa solstitia in mari apparentes, brumali tempore pullificantes : et tunc ni- dum in arenis maris construunt rotundum in modum pilae adeo fortem, quod vix magnis ictibus frangi possit.
Dicunt autem quidam, quod mari tempestuoso ova sua objecta, statim tranquillitas inducitur. Et septem diebus ova fovere perhibent hanc avem, et septem pullos usque ad perfectum educare, et hanc gratiam hanc avem a Jove esse consecutam, ut in tempore sollicitudinis suae etiam in hieme serenos quatuordecim hos dies accipiat, quos dies nautici alcionatas vocant.