Sturnini avis est nota, nigra aliquantulum ciiiereitate pallescens respersa : et est latae linguae,et perfectissime loquitur: gregatim volat, et compressae quasi ad aciei centrum propter timorem accipitris contendentes : accipitrem enim superius vel a latere accedentem alis eveniant, et subtus volantem stercoribus opprimunt. In arenis et paludibus assidue sedent, et cum armentis vaccatum etiam sunt propter pascua quae de stercoribus colligunt. Carnes habet siccos et sapidus.