De differentiis vocis in animalibus.
Est autem diversitas vocis in animalibus in hoc quod quaedam sunt gravis vocis, quaedam autem acutae, et quaedam mediae, et quaedam parvae, et quaedam magnae. Aliquando etiam erit vox delectabilis et pulchra modulata, et aliquando erit e contrario. Et causas omnium harum diversitatum oportet invenire et assignare.
Opinandum igitur est, quod causa acuminis et gravitatis vocis frequenter est secundum alterationem aetatum. Vox enim juvenum animalium acutior est in pluribus voce animalium antiquorum. Genera namque animalium acutae sunt vocis aut omnia aut fere omnia in juventute. Inter nota enim animalia non inveniuntur contrario modo se habentia, nisi vituli boum qui sunt grossioris vocis quam boves vel tauri, praecipue non castrasi acutae sunt vocis : et similiter vox vaccae grossior est quam vox tauri non castrati: cum in omnibus aliis animalibus notis sit e converso. Hoc autem ideo contingit, quia vox gravis causatur ab altera duarum causarum, quod videlicet motor vocis qui est pulmo, aerem ad cannam insufflans, multum movet aerem : et ille vocatur magnus motor, sicut videmus in burdonibus, qui sunt magnae fistulae organorum musicorum, gravem esse sonum. Altera causa est debilitas motoris : quia hoc quod impellit de multo aere, non fortiter impellit : et ideo vituli gravem habent vocem, et vaccae magis quam tauri. E contra si motor fortiter moveat et impellat quasi dividens aerem ad partes cannae, et fuerit canna non enormiter ampla, erit vox acuta valde. Adhuc si debiliter moveat et parvum faciat motum, erit etiam acuta, sicut vox infirmorum.
Istae tamen vocis differentiae in hominibus magis manifestantur. Soli enim homini natura dedit virtutem utendi voce articulata et litterata quae sermo vocatur. Modi enim sermonis non fiunt nisi in voce. In scientia enim de Anima jam determinatum est a nobis secundum quid convenit animalibus vocare, et quid est vox, et quid sonus. Hic autem dicimus, quod vox gravis est ex motu tardo non penetrante in id quod movet, sed potius quasi exterius premendo impellit. E contra autem vox acuta est ex motu forti et acuto sive penetrante et dividente hoc quod movet. Et quia motus est causa vocis gravis et acutae, sicut etiam est gravis sive tardus motus et velox, incidit dubium.
Opinantur enim quidam tarde moveri omne quod est multum : quod autem paucum est, dicunt moveri velociter : et hanc dicunt esse causam gravis et acutae vocis in animalibus. Et dictum eorum est uno modo verum, et alio modo falsum, sicut patet ex praedictis. Rationabilior autem est opinio dicentium gravitatem esse ex magnitudine motus. Cujus signum est, quia vociferatio per vocem gravem parvam est difficilis : propter quod modulatis cantibus difficulter tenetur vox inferior multum descendens. Vociferatio autem vocis magnae acutae est omnino impossibilis : quia instrumen-
tum movere non sufficit ad vocem acutam vociferando in altiori cantu, sed oportet quod sonum diminuat. Propter quod etiam quidam opinati sunt gravitatem vocis esse attributam naturae fortioris motoris, accipientes rationem dicti a pneumatibus musicis, in quibus pneuma grave dicunt esse melius et perfectius, eo quod pefectionem habet augmenti. Gravitatem autem quemdam augmenti modum esse dicunt.
Scimus autem, quod acumen et gravitas sunt contraria, et inveniuntur in voce parva, ita quod utrumque in utraque istarum vocum invenitur. Potest enim esse vox magna acuta, et vox parva potest esse gravis. Oportet ergo alia distinctione quam dictum est distinguere modos vocum istarum, ut dicamus quod magnitudo et parvitas vocis non sunt secundum multitudinem et paucitatem earum quae moventur. Si enim dicimus acumen et gravitatem vocis creari a causis quas illi dicunt, sequetur aliquando unam et eamdem numero vocem esse acutam et gravem, quod est impossibile. Magnum enim dicitur multis modis : hoc enim dicitur simpliciter, et secundum comparationem unius ad alterum. Vox enim magna simpliciter dicitur, quando id quod movetur est magnum simpliciter, et vox parva simpliciter, quando id quod movetur est parvum simpliciter. Acumen autem et gravitas vocis dicuntur secundum comparationem. Et sic sunt in eis differentiae magni et parvi. Quandocumque enim virtus moti superat virtutem motoris, necessario erit motus gravis etiamsi parvum sit quod movetur. Si autem e contra virtus motoris vincat virtutem ejus quod movetur, tunc erit motus velox, etiamsi magnum et multum sit quod movetur. Fortis autem motus erit aliquando tardus propter suam fortitudinem, et aliquando erit velox propter suam victoriam. Et secundum eumdem modum erit etiam aliquando motus ejus quod movet debilis. Cum enim a debili movetur petra magna, erit motus tar- dus, et quando minor movetur, erit motus velox.
Istae ergo sunt causae verae quare voces juvenum animalium sunt plerumque acutae, non tamen omnes : nec omnes voces senum sunt graves sive sint marium, sive foeminarum voces. Aliquando etiam voces infirmorum sunt acutae, et similiter acutae sunt aliquando voces sanorum, et aliquando senes sunt acutioris vocis, cum tamen aetas senum contraria sit aetati juvenum.
Adhuc autem multae foeminae et multa quae sunt de numero juvenum animalium, voces habent acutas: eo quod propter debilitatem moventis, paucum movent aerem, et vincunt eum in movendo : et ideo quod sic est paucum, movetur velociter.
Haec ergo est causa, quod vox taurorum est acuta : foeminarum autem et vitulorum gravis : vituli enim propter aetatem et vaccae propter sexum membrum movens aerem debile habent, et cum illo membro multum movent aerem, nec vincit motor in motu, ideo erit motus gravis et tardus. Tauri autem ex fortitudine instrumenti fortem faciunt motum : propter quod motus erit velox : et cum aetate profecerint, membrum movens fortificabitur : et ideo tunc voces mutabuntur. Hujus autem causa est, quod virtus motiva omnium animalium potissime consistit in nervis : propter hoc enim juventus fortior est senectute in omnibus animalibus : quia tunc exsiccati nervi non adhuc extraneo humore sunt resoluti, nec siccitate naturali sunt effecti rigidi.
Haec etiam causa est quare pulli animalium brutorum sunt fortiores pueris hominum : habent enim duriores nervos propter complexionis terrestreitatem. Puerorum enim junclurae fortes non sunt, neque nervi. Idem autem est de nervis senum, sed ex alia causa. Tauri autem inter animalia multa fortiores habent nervos et praecipue in corde, unde nervi secundum Peripatericorum peri-
tiam oriuntur. Et ideo quia aer intrat, propter cordis calorem oportet esse in tauris membrum movens aerem fortissimum : quia communicat in nervis cum corde sicut chorda extensa inter utrumque. Signum autem, quod natura cordium in eis sit talis dispositionis, est quia in cordibus quorumdam fortiorum et duriorum animalium inveniuntur ossa : et ideo talia fortius movent aerem. Amplius omnia animalia castrato alterantur in voce ad naturam foeminarum : propter debilitatem ergo nervorum efficiuntur voces animalium castrorum similes vocibus foeminarum.