Vanelli aves sunt quae a quibusdam symphalides dicuntur, capite cristatae sicut pavo, collo viridi et lucenti, corpore residuo vario.
Haec avis statim ut hominem etiam longe positum a nido viderit, egressa de nido inclamat: et sic clamore nidum prodit. Est autem magnitudinis columbae.