Eriminium quod quidam erinebinum vocant, animal est parvulum figurae mustelarum, hieme candens ad instar nivis, aestate autem fulvum sicut mustela : candet tamen semper in ventre, et in extremitate caudae nigerrimum est: mures insequitur et aves, et carnibus vescitur, et pellibus ejus decorantur hi qui in vestitu gloriantur.