De dispositione et utilitate renum.
Renes autem sunt membrum attrahens superfluam aquositatem sanguinis a gibbo hepatis per duas emulgentes completa digestione in hepate. Necessaria enim est multa et superflua aquositas cibo : quia aliter non flueret ex intestinis per mesaraicas ad hepar. Cum autem in he- pate completa est digestio, tunc non est necessaria, quia tunc sanguis aptatus est qui vadit ad membra : et ideo creati sunt renes attrahentes eam per foramen quod est in medio eorum : et illi quidem sunt duo, quoniam si esset unus magnus, coarctaretur locus, et non traheretur sufficienter aquositas ad descensum sufficientem. Duo etiam ideo sunt, ut si accidat nocumentum uni, alter faciat operationem. Dexter autem reu, altior est quam sinister, ut ex propinquo positus hepati fortius trahat : quoniam nulla virtus trahit, nisi ad distantiam determinatam. Sinister autem ponitur sub dextro, ut det locum spleni descendenti, aut ut ulterius in descensum versus vesicam trahat aquositatem. Duri autem facti sunt, ut sit in eis virtus eo adunata, et ut melius resistat nocumentis acutorum humorum qui descendunt ad ipsos cum urina. Concavi etiam sunt, ut ad. illam concavitatem urina trahatur. Habent etiam additamenta, ut confirmatior sit in eis virtus et operatio. Aquositatem autem quae pervenit ad renes, purificant renes et transmittunt eam ad vesicam. Aquositas enim quae ad renes pervenit, est adhuc permixta alicui parti sanguinis, et est sicut lotura carnis quando fortiter est Iota, et hunc sanguinem ab ipsa separant renes ad. nutrimentum suum et aliarum partium quae sunt eis vicinae : propter quod contingit, quod cum renes debiles sunt in separando, fit urina sicut lotura carnis. Eodem autem modo est de hepate, quando hepar ex debilitate sua non satis separat sanguinem, sed cum nimio sanguine mittit eam ad renes cum urina, similiter fit sicut lotura carnis.
Renibus autem advenit nervus parvus, ex quo creantur panniculi quibus involvuntur. Vena autem ex latere hepatis quae dividitur in emulgentes, advenit eisdem. Adhuc autem advenit eis arteria sensibilem habens quantitatem ex. arteria quae derivatur ad hepar. Post membra igitur quae dicta sunt, hepar videlicet et splenen, sunt renes et suppositi sunt
spondilibus illis tribus quae sunt in osse renum.
Creatio autem renum est sicut creatio renum vaccae, qui videlicet sunt duri oblongi intus concavi aliquantulum et exterius rotundi : sed in quantitate non sunt tanti, quanti sunt renes vaccae : et dexter renum est altior in situ, sicut ad sensum manifestatur in anatomia habentium renes : et pinguedo quae adhaeret reni dextro, minor est quam pinguedo sinistri. Causa autem hujus est, quia est calidior et hepati vicinior, et ideo consumitur magis humidum quod est in ipso quam in sinistro. Pinguedo enim provenit ex aquoso sanguine converso et non consumpto.
Adhuc autem a vena majori quae stat super gibbum hepatis, et ab orthi descendente, exeunt duae venae. Una quidem quieta quae venit a vena majori quae dividitur in duas emulgentes. Altera est pulsans quae venit ab orthi. Et hae veniunt ad renes, et non intrant in profundum ipsorum : quoniam in medio utriusque renis est profundum quoddam simile ventriculo : et ad illud trahitur aquositas, et purificatur in ipso : et illud foramen aliquando est majus, et aliquando minus. Et ista factura renum invenitur in animalibus etiam imperfectis. Invenitur enim in animali quod dicitur keki, et hoc est animal marinum quod vitulus marinus dicitur : et renes ejus similes sunt in figura renibus vaccae, licet in quantitate multo sint minores : et sunt duriores omnibus aliis animalium propter terrestreitatem corporis ejus : et ossa ejus omnia sunt cartilaginosa, et ideo difficulter incedit licet faciat foetus in terra, et non de facili moritur nisi in tempore percussum, et habet vocem vaccae. Sed non est piscis ille cornutus qui bos in mari vocatur.
Duae autem venae quae ad renes procedunt quae emulgentes vocantur, ramificant in ipsis renibus, sed non proveniunt usque ad ventriculos renum. Signum autem hujus est, quod nullus omnino san- guis invenitur in ventri cudis renum. Et si forte aliquis diceret, quod exiret sanguis cum moritur animal, sicut facit de pulmone, hoc non potest esse verum : quia cum renes duri sunt, fortissime continent quod est in eis : et tunc intra ipsos sanguis congelaretur in morte. Sed a profundo ex loco fovearum exeunt duae viae fortes et durae, per quas colatur urina a modico sanguinis qui fuit in ea.
Adhuc autem ab arteria orthi exeunt duae viae, quae sunt duo rami arteriae, et perveniunt ad renes ut dent eis calorem per spiritum et motum, et ut dent eis vitam. Similiter autem a medio utriusque renum exit vena quasi sit de substantia nervi creata : et in veritate est nervus quidam ex quo contexitur panniculus renum, et pervenit ad spondilia quae sun pars ossis anchae sive renum : et sunt in directo spondilium dorsi, ut per illos ligentur renes et suspendantur ad spondilia illa : et deinde eaedem venae collectae in strictum, procedunt ad ossa aucharum, et ramificantur in eis primo : deinde iterum congregatae in unum, efficiuntur manifestae visui, et extenduntur super utramque an cham. Viae autem sive meatus exeuntes a venis emulgentibus, per renes pertingunt et perveniunt usque ad vesicam.
Vesica autem ultimum est membrorum inferiorum, et pendet a viis procedentibus a renibus per quas affluit urina in vesicam per modum quem in anatomia vesicae diximus. Hae enim voae inter duas tunicas vesicae procedunt ad principium illius partis virgae, quae est collum vesicae tam in. viris quam in mulieribus, et ibi cadunt in concavum vesicae. Circumquaque enim circa vesicam sunt partes quaedam tunicae exterioris vesicae, quae sunt de substantia simili substantiae telae sive panniculi capillaris : quia etiam de nervis capillaribus contexitur, et quantum ad aspectum videtur esse ejus substantiae, cujus est paries pectoris qui diaphragma vocatur, quem diximus esse
de substantia syphac. Vesica autem hominis magna est respectu sui corporis, et substantia virgae est applicata collo vesicae omnibus animalibus nobis notis.
Amplius autem viae sive porosi meatus exeuntes a venis de quibus saepius diximus, perveniunt ad vesicam, et post vesicam ad testiculos. Et nos quidem licet superius diximus anatomiam testiculorum et matricis, tamen adhuc multa restant inferius dicenda de istis membris, secundum quod in diversis generibus animalium inveniuntur. Oportet autem scire, quod omnia membra interiora quae sunt in maribus, sunt etiam in foeminis, et e converso praeter matricem : et figura illius quae videri potest, cognoscitur per scientiam divisionis membrorum, quae anatomia Graeco nomine vocatur.
Situs ergo matricis est super intestinum inferius : protenditur enim quasi ab umbilico usque ad os vulvae : et ideo dicit Hippocrates, quod mulier quae concepit, patitur torsiones si bibat mellicratum : quia opprimitur a matrice intestinum per quod deberet exire ventositas. De hoc autem diximus superius in anatomia matricis. Post matricem autem inferius est vesica. Non autem omnium animalium matrices habent similem situm : quia aliter sita est in his quae habent longa et stricta corpora, et aliter in ovantibus, et aliter in generantibus sibi simile, et in his plurimam habet dissimilitudinem situs matricum eorum.
Ista igitur est creatio membrorum hominis inferiorum et exteriorum, et superiorum et inferiorum : et situs eorum est secundum quod narravimus in praehabitis.