Ficedula avis est dicta sic, quia ficus edit. Comedit autem etiam uvas et alios fructus arborum dulces.
A nobis autem ficedula vocari consuevit avis quam Germanice sueppam vocamus, quae longum valde habet rostrum et in autumno inter arbores volat in crepusculo et in diluculo : propter quod etiam tunc expansis in altum retibus capitur, eo quod in exeundo et intrando semper easdem vias tenere consuevit.