CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 1

Utrum alicui religioso docere liceat.

Argumentum 1

Doctrinam autem religiosorum, ne scilicet docere possint, multipliciter excludere nituntur.

Primo auctoritate domini dicentis, Matth. XXIII, 8: vos autem nolite vocari Rabbi: quod quidem consilium esse dicunt a perfectis observandum unde cum omnes religiosi perfectionem profiteantur, a magisterio abstinere debent.

Argumentum 2

Secundo auctoritate Hieronymi in epistola contra vigilantium, et 16, qu. I: monachus non docentis sed plangentis habet officium: et 7, qu. I, cap hoc nequaquam dicitur: monachi vita subiectionis habet verbum et discipulatus: non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios. Et ita, cum canonici regulares et alii religiosi monachorum iure censeantur, ut dicitur extra, de postulando, ex parte, et de statu monachorum, quod dei timorem; relinquitur quod nulli religioso docere liceat.

Argumentum 3

Ad idem etiam addunt quod docere est contra religionis votum. Per votum enim religionis mundo abrenuntiatur. Omne autem quod est in mundo, est concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae; per quae tria intelligunt divitias, delicias et honores. Magisterium autem honorem esse dicunt: quod probant per Glossam, quae est Matth. IV, 5 super illud statuit eum supra pinnaculum templi etc., in palestina plana desuper erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde populo loquerentur: ubi multos cepit diabolus vanagloria, honore magisterii inflatos. Unde concludunt, quod docere est contra religionis votum.

Argumentum 4

Item. Religiosi tenentur ad perfectam humilitatem, sicut ad perfectam paupertatem. Sed ita tenentur ad paupertatem, quod non licet eis aliquid proprium possidere. Ergo ita debent humilitatem servare quod nullo honore potiantur.

Magisterium autem est honor, ut probatum est. Ergo magisterium est eis illicitum.

Argumentum 5

Item. Dionysius, 4 cap. Eccl. Hierar., distinguit nostram hierarchiam in tria: scilicet in sacras actiones, et in communicantes eas, et in eos qui eas tantum recipiunt.

Actiones autem sacras dividit in tria scilicet purgationem, illuminationem et perfectionem.

Communicantes etiam divinas actiones dividit in tria in 5 cap.: scilicet in purgantes quod est diaconorum, in illuminantes quod est sacerdotum, in perficientes quod est episcoporum. Recipientes etiam divinas actiones dividit in tria in 6 capitulo, scilicet in immundos, qui purgantur per diaconos; in sacrum populum, qui illuminatur per sacerdotes; in monachos, qui sunt altioris gradus, qui perficiuntur per episcopos.

Ergo patet quod monachorum non est sacra aliis communicare, sed ab aliis recipere.

Sed quicunque docet, sacra aliis communicat. Ergo monachus non debet docere.

Argumentum 6

Item. Magis est remotum a vita monastica scholasticum officium quam ecclesiasticum.

Sed, ut dicitur 16, quaest. I, nemo potest ecclesiasticis officiis deservire, et in monastica regula ordinate persistere.

Ergo multo minus potest monachus scholasticis officiis vacare docendo vel audiendo.

Argumentum 7

Addunt iterum quod est contra apostolicam doctrinam II Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis deus: Glossa: tanta potestate utimur, quanta concessa est ab auctore, nec mensuram vel modum egredimur. Unde dicunt, quod quicumque religiosus ultra illum modum egreditur qui sibi ab auctore suae regulae est statutus, se ipsum superextendit contra apostolicam doctrinam veniens. Unde cum nulla religio in sui principio habuerit magistros, nulli religioso licet ad magisterium promoveri.

Sed Contra 1

Ulterius autem, et si non ex toto doctrinam religiosorum impedire possint, eam saltem attenuare nituntur, dicentes, quod in uno religiosorum collegio duo doctores esse non debent: inducentes illud quod dicitur Iac. III, I: nolite plures magistri fieri, fratres mei: Glossa: plures in una ecclesia ne velitis esse magistri.

Sed unum religiosorum collegium est una ecclesia. Ergo in uno religiosorum collegio non debent esse plures magistri.

Sed Contra 2

Item. Hieronymus ad rusticum monachum, et habetur 7, quaest. I: in apibus princeps est unus, grues unam sequuntur ordine litterato, et infra: in navi unus gubernator, in domo unus dominus. Ergo et in uno collegio religiosorum non debet esse nisi unus magister.

Sed Contra 3

Item. Cum sint multa religiosorum collegia, si unum collegium haberet plus quam unum doctorem, sequeretur tanta multiplicatio religiosorum doctorum, quod saeculares magistri excluderentur propter auditorum paucitatem; praecipue cum oporteat in uno studio esse determinatum numerum magistrorum, ne ex doctorum multitudine doctrina sacra veniat in contemptum.

Corpus

Huius autem erroris assertores, priorum errantium semitas imitantur.

Est enim errantium consuetudo, ut quia in medio veritatis non possunt consistere, unum errorem declinantes, in contrarium dilabantur. Sicut evitans divisionem essentiae, quam Arius introduxit, in confusionem personarum Sabellius declinavit, ut dicit Augustinus. Sic etiam eutyches declinans divisionem personarum in christo quam Nestorius asserebat, confusionem naturarum in christo posuit, sicut dicit boetius. Idem etiam patet de Pelagio et Manichaeo, et de multis aliis haereticis: propter quod dicitur II Tim. III, 8: homines reprobi corrupti mente circa fidem: Glossa: et nunquam in fide; quia in circuitu impii ambulant, in medio non sistentes.

Fuit igitur quondam quorundam praesumptuosorum religiosorum error, quod ex hoc ipso quod monachi erant, de sua vita praesumentes, auctoritate propria sibi docendi officium usurpabant; et in hoc pax ecclesiastica turbabatur; ut habetur 16, quaest. I: quidam monachi nihil habentes sibi iniunctum a proprio episcopo, veniunt ad civitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes ecclesiasticae tranquillitati inferunt: quod etiam plenius in ecclesiastica narratur historia: quorum praesumptionem sancti patres conati sunt reprimere rationibus et decretis.

Eorum autem dictis quidam perversi nostri temporis abutuntur, ea indocti atque instabiles depravantes, sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem, II Pet. Ult., 16; intantum quod in contrarium errorem labuntur, asserentes quod non licet religioso doctoris officium exercere, vel suscipere; et quod non debet ei iniungi. Quod quidem esse falsum primo ostendamus, postmodum ad eorum probationes respondentes.

Primo ergo inducatur auctoritas Hieronymi ad rusticum, quae habetur 16, quaest. I cap.: sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis: multo tempore disce ut postmodum doceas. Item ad eundem in cap. Seq.: si clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere. Ex quibus accipi potest quod monachi possunt suscipere docendi officium.

Hoc idem ostenditur exemplis sanctorum, qui in religione viventes docuerunt: sicut patet de Gregorio Nazianzeno, qui cum monachus esset, constantinopolim est adductus, ut sacram Scripturam ibi doceret, ut ecclesiastica narrat historia. Hoc etiam patet de Damasceno; qui cum monachus esset, scholares docuit non solum in sacra Scriptura, sed etiam in liberalibus artibus, ut patet in Lib. De miraculis beatae virginis.

Hieronymus etiam in prologo bibliae, licet monachus esset, doctrinam sacrae Scripturae promittit Paulino monacho, scilicet quod eum docebit; quem etiam ad studium sacrae Scripturae hortatur. De Augustino etiam legitur, quod postquam monasterium instituit, in quo coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam, scribebat libros, et docebat indoctos.

Hoc etiam patet de aliis ecclesiae doctoribus: scilicet Gregorio, basilio, chrysostomo et aliis multis; qui religiosi fuerunt, et praecipui ecclesiae doctores.

Hoc etiam rationibus ostendere facile est.

Doctrina enim sacrae Scripturae operibus comprobatur. Act. I, I: coepit iesus facere et docere: Glossa: quod coepit facere et docere, bonum doctorem instruit, qui quod docet facit. Doctrina autem evangelica non solum praecepta, sed etiam consilia continet.

Convenientissime ergo doctrinam evangelicam docet qui non solum praecepta, sed et consilia servat, cuiusmodi sunt religiosi.

Item. Qui moritur alicui vitae, ab illis operibus decidit quae illi vitae congruunt; et qui vivere incipit aliqua vita, illa opera tunc sibi fiunt maxime convenientia quae illi vitae competunt: unde dionysius, 2 cap. Eccl. Hierarch., ostendit, quod ante baptismum, per quem homo divinam vitam accipit, non potest exercere operationes divinas: quia, sicut ipse dicit, oportet primum existere, et deinde operari.

Sed religiosus per votum religionis saeculo moritur, deo vivens. Ergo per hoc quod religiosus est, interdicuntur sibi actiones saeculares, sicut mercationes, et alia negotia saecularia; non autem actiones divinae, quae scilicet hominem in deo viventem requirunt.

Talis autem est divina confessio, quae fit per doctrinam. Psalmus non mortui laudabunt te, domine...; sed nos qui vivimus etc.; et ita religiosi per votum religionis a doctrinae officio non excluduntur.

Praeterea. Illi maxime sunt idonei ad docendum qui maxime divina per contemplationem capere possunt: unde Gregorius in 6 Moral.: quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes refundant. Sed ad vacandum contemplationi praecipue religiosi sunt deputati.

Ergo ipsi per hoc quod sunt religiosi, redduntur magis ad docendum idonei quam impediantur.

Item. Ridiculum est dicere, quod ex hoc aliquis a doctrina repellatur per quod magis quietus ad vacandum studio et doctrinae redditur; sicut ridiculum esset quod a currendo impediretur qui impedientia cursum reliquit. Sed religiosi per triplex votum reliquerunt illa quibus animus maxime inquietatur ut ex praemissis patet: ergo eis maxime studere et docere competit. Eccli. XXXVIII, 25: sapientiam, Glossa, divinam, scribe in tabulis cordis, idest disce in tempore vacuitatis; et qui minoratur actu, percipiet sapientiam.

Item. Pauperibus christi maxime competit notitiam Scripturarum habere, ut patet per Hieronymum in prol. Hebraicarum quaestionum super genes.: ut nos humiles atque pauperes nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere; ita et illi noverint non posse se notitiam Scripturarum, idest divitias christi, cum mundi habere divitiis. Eis autem competit docere qui notitiam habent Scripturarum.

Ergo religiosis, qui paupertatem profitentur, maxime competit docere.

Item. Sicut supra probatum est, ad quodlibet opus misericordiae exequendum potest aliqua religio institui. Sed docere est actus misericordiae, unde inter eleemosynas spirituales computatur. Ergo potest aliqua religio institui specialiter ad docendum.

Item. Magis videtur remotum a religionis proposito corporalis militia, quae armis corporalibus exercetur, quam militia spiritualis, quae utitur armis spiritualibus, scilicet sacris documentis ad errorum impugnationem: de quibus dicitur II ad Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia etc.. Sed religiones aliquae provide institutae sunt ad exequendam militiam corporalem in tutelam ecclesiae ab hostibus corporalibus; quamvis non desint ecclesiae principes saeculares, qui ex officio ecclesiam defendere debent. Ergo et salubriter institutae sunt aliquae religiones ad docendum, ut sic per eorum doctrinam ecclesia ab hostibus defendatur; quamvis etiam sint alii ad quos pertinet hoc modo ecclesiam defensare.

Item. Qui idoneus est ut assumi possit ad id quod maius est, et in quo aliud includitur, idoneus debet reputari ad id quod minus est, et quod in maiori includitur. Sed religiosus, etiamsi eius religio non sit ad docendum instituta, potest assumi ad praelationis officium, ut patet de monachis per multa capitula, 16, quaest. I. Cum ergo praelationis officium sit maius quam officium doctoris quod magistri legentes in scholis exercent, et cum etiam praelationis officium simul habeat et doctrinam adiunctam; non debet inconveniens reputari, si monachus auctoritate eius ad quem spectat, ad praedictum doctrinae officium assumatur.

Item. Minora bona pro maioribus bonis intermitti possunt; ut dicit Glossa Luc. IX, 60 super illud: tu autem vade, et annuntia regnum dei. Sed bonum commune praefertur bono privato. Cum ergo monachus in claustro ordinem suum servans, privato bono insistat, scilicet suae tantum saluti; doctrinae autem officium, quo plurimi erudiuntur, in bonum commune totius ecclesiae redundet; non est inconveniens, si monachus extra claustrum vivat ad doctrinae officium assumptus de licentia eius ad quem spectat.

Nec valet quod dicunt, quod hoc posset fieri quando necessitas immineret, quae nunc non apparet, cum magistri saeculares ad copiam habeantur: quia utilitas communis non solum debet procurari ut sit quocumque modo, sed ut sit optimo modo quo fieri potest. Quanto autem doctores magis multiplicantur, tanto utilitas communis, quae ex doctrina provenit, magis crescit, quia uni manifestatur quod alii notum non est: propter quod dicitur Sap. VI, 26: multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum; quo zelo Moyses ductus dixit Num. XI, 29: quis tribuat ut omnis populus prophetet? Glossa: fidelis praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent; et infra: prophetare omnes voluit qui bonum quod habuit, non invidit.

Item. Eiusdem est verbo praesentes, et scripto docere absentes, unde II Cor. X, 11 dicit apostolus: quales sumus in verbo per epistolas, absentes, tales et praesentes. Sed nullus dubitat quin religiosus possit docere absentes scripto, cum omnia armaria plena inveniantur operibus, sive libris, quos religiosi fecerunt ad ecclesiae instructionem.

Ergo et praesentes possunt verbo docere.

Ad 1

Ea autem quae in contrarium opponuntur, facile est solvere.

Quod enim primo dicunt, esse domini consilium de vitando magisterio, patet multipliciter esse falsum.

Primo quia supererogationes, de quibus dantur consilia, habent praemium eminentius, ut patet ex hoc quod dicitur Lucae X, 35: et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi: quod Glossa de supererogatione consiliorum exponit.

Unde abstinere ab illis actibus quibus excellens debetur praemium, sub consilio cadere non potest. Doctoribus autem debetur praemium excellens, sicut et virginibus, scilicet aureola, ut patet Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, Glossa, verbo et exemplo, erunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Sicut ergo inconveniens esset dicere, quod declinare virginitatem vel martyrium sub consilio caderet; ita inconveniens est dicere, quod abstinere ab actu docendi, sub consilio cadat.

Item consilium non potest esse de eo quod contrariatur praecepto vel consilio.

Sed docere sub praecepto cadit vel sub consilio, ut patet Matth. Ult.: euntes, docete omnes gentes etc. Et Gal. VI, I: vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Non ergo de non docendo potest esse consilium.

Item consilia quae dominus proposuit, immediate ab apostolis observari voluit, ut eorum exemplo alii ad servanda consilia provocarentur: unde Paulus, I cor.

VII, 7, consilium de virginitate servanda proponens, dixit: volo omnes homines esse sicut me ipsum. Sed observatio huius quod dicunt consilium, scilicet abstinere a docendo, ad apostolos non pertinebat, cum ipsi ad docendum universum orbem mitterentur.

Non ergo abstinere a docendo sub consilio cadit.

Nec potest dici quod sub consilio cadat abstinere ab his quae ad solemnitatem docendi pertinent: quia ea quae ad solemnitatem docendi pertinent, non causa elationis fiunt, alias enim essent ab omnibus vitanda, quia quilibet tenetur elationem vitare; sed sunt ordinata ad auctoritatem officii ostendendam; et ideo, sicut perfectioni nihil deperit, si sacerdos supra diaconum sedeat, aut sericis ornetur vestibus; ita nihil obsistit perfectioni, si quis magistralibus insigniis utatur: et hoc est quod dicit quaedam Glossa super illud Matth. XXIII, 6: amant primos recubitus. Magistros inquit primos sedere non vetat; sed eos arguit qui haec habita vel non habita indebite appetunt.

Adhuc autem est magis ridiculum dicere, quod etsi abstinere a docendo sub consilio non cadat, tamen abstinere a magisterii nomine sub consilio cadit. Non enim potest esse praeceptum vel consilium de eo quod non est in nobis, sed in alio.

In nobis quidem est docere vel non docere, de quo non esse consilium probatum est.

Sed doctores aut magistros vocari non est in nobis, sed in eis qui sic nos nominant.

Non ergo potest sub consilio cadere, ut non vocemur magistri.

Item, cum nomina sint imposita ad significandum res, ridiculum est dicere quod nomen sit prohibitum, cum res non sit interdicta. Item, cum consiliorum observatio maxime ad apostolos pertinuit, quibus mediantibus ad alios pervenit. Magistri nomen nullo consilio est interdictum, cum ipsi apostoli se ipsos magistros et doctores nominaverint: I Tim. II, 7: veritatem dico in christo iesu, non mentior, doctor gentium in fide et veritate; II Tim. I, II: in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium.

Restat ergo dicendum, quod hoc quod dominus dixit, vos autem nolite vocari Rabbi, non sit consilium, sed praeceptum, ad quod omnes tenentur; nec prohibetur actus docendi vel magisterii nomen, sed ambitio magisterii: unde, cum subiungit, nec vocemini magistri, Glossa: ne appetatis vocari. Nec quemlibet appetitum interdicit, sed inordinatum; ut ex Glossa prius inducta apparet, et ex hoc etiam quod de inordinato Pharisaeorum appetitu praemiserat, dicens: amant primos recubitus etc..

Potest tamen aliter intelligi, secundum Glossam, ut etiam ex circumstantia litterae patet. Simul enim dominus prohibet ibidem patris nomen et magistri, hac ratione quia unus est pater noster qui in caelis est, et quia magister noster unus est christus.

Deus enim, ut Glossa dicit ibidem, pater et magister natura dicitur: et homo dicitur indulgentia pater, et magister ministerio.

Prohibet ergo dominus ne auctoritas vitae naturalis seu spiritualis, aut etiam sapientiae, alicui homini attribuatur: unde dicit Glossa: vos autem nolite vocari etc., id est ne quae deo debentur, vobis praesumatis; nec alios Rabbi vocetis, ne divinum honorem hominibus deferatis. Unde in alia Glossa dicitur, quod pater vocandus est aliquis, ut honor aetati deferatur, non ut auctor vitae habeatur. Magister ex consortio veri magistri et tanquam eius nuntius, pro reverentia eius ad quod mittitur, honoretur.

Sic ergo patet quod dominus non prohibuit simpliciter nec praecepto nec consilio nomen patris aut magistri: alias quomodo sancti patres sustinuissent ut illi qui praesunt monasteriis, abbates, idest patres, vocarentur? quomodo etiam christi vicarius, qui debet esse totius perfectionis exemplar, Papa, idest pater diceretur? Augustinus etiam et Hieronymus episcopos quibus scribunt, Papas, idest patres, frequenter nominant. Stultissimum ergo est dicere, quod hoc quod dicitur, nolite vocari Rabbi, sit consilium.

Dato autem quod sit consilium, non sequitur quod omnes perfecti ad istud consilium teneantur. Non enim qui perfectionis statum profitetur, ad omnia tenetur consilia, sed ad ea tantum ad quae ex voto se ligat: alias alii apostoli, qui in statu perfectionis erant, tenebantur ad hanc supererogationem quam Paulus faciebat, ut non acciperent stipendia ab ecclesiis quibus praedicabant; et ita peccabant, cum hoc non observarent, ut patet I Cor. IX, 15. Sequeretur etiam ex hoc religionum confusio, si omnes ad supererogationes omnes et consilia tenerentur: quidquid enim una supererogaret, omnes supererogare tenerentur, et sic inter eas nulla distinctio remaneret: quod est inconveniens. Non ergo ad omnia consilia perfecti tenentur, sed solum ad ea ad quae se obligant.

Ad 2

Quod etiam secundo obiiciunt, quod monachus non docentis, sed plangentis habet officium, non facit pro eis.

Ibi enim Hieronymus ostendit, quid monacho, ex hoc quod est monachus, competat quia poenitentiam agere, non autem docere, sicut illi sibi usurpabant, de quibus diximus, quod ex hoc ipso quod monachi erant, docere volebant. Vel intendit ostendere, quod monachus, ex hoc quod est monachus, non obligatur ad docendum. Sic enim Hieronymus inducit hoc in epistola contra vigilantium. Non autem sequitur, si monachus non habet docendi officium, quod accipere non possit; sicut non sequitur, si subdiaconus non habet officium legendi evangelium, quod ad hoc officium assumi non possit: et hoc est quod Gratianus dicit 16, quaest. I, superiori.

Voluit, inquit, Hieronymus distinguere inter personam monachi et personam clerici, ostendens quid unicuique ex proprio officio conveniat. Aliud enim convenit cuique ex eo quod monachus est, aliud ex eo quod clericus est. Ex eo enim quod monachus est, sua et aliorum peccata deflendi habet officium; ex eo autem quod clericus docendi et pascendi habet officium. Ex quo etiam patet intellectus alterius capituli suprainducti. Patet etiam quod Gratianus loquitur in illa quaestione de doctrina praedicationis, quae ad praelatos pertinet; non autem de doctrina scholastica, cui praelati non multum intendunt.

Unde haec obiectio procedit in aequivoco.

Item, dato quod monachis docere non liceat, non sequitur quod canonicis regularibus non liceat docere, cum canonici regulares inter clericos computentur: de quibus Augustinus dicit in sermone de communi vita clericorum, et habetur (xii) q. 1 cap. X, qui habuerit proprium, vel habere voluerit, et de proprio vivere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Ex quo patet quod illi qui sub beato Augustino sine proprio manebant, inter clericos computabantur.

Quamvis Augustinus postea revocaverit hoc generale interdictum quod fecerat, ut nullus clericus esset nisi sine proprio viveret; non tamen revocavit quin illi qui sine proprio sub eo vivebant, clerici essent; ut patet per illud cap. Quaest. Eadem certe ego sum etc..

Quod autem obicit; quod canonici regulares et monachi ad paria censentur, intelligendum est in illis quae sunt communia omni religioni; sicut vivere sine proprio, abstinere a negotiationibus, et ab officio advocandi in causis, et huiusmodi: alias posset similiter concludere, quod canonici regulares tenentur abstinere a lineis indumentis, quia monachi ad hoc tenentur. Multo etiam fortius licet illis religiosis docere quorum religio est specialiter ad hoc statuta, et si monachis non liceret; sicut templariis licet armis uti, quod monachis non licet.

Ad 3

Quod autem tertio obiiciunt, quod assumere magistri officium est contra votum religionis, patet multipliciter esse falsum. Religiosi enim per votum religionis non hoc modo abrenuntiant mundo, ut rebus mundi uti non possint; sed mundanae vitae, ut scilicet mundi actionibus non occupentur: unde et sunt in mundo, inquantum rebus mundi utuntur; et non sunt de mundo, inquantum a mundanis actionibus sunt liberi. Unde non est contra votum eorum, si utantur divitiis, vel etiam quandoque deliciis: alias quandocumque deliciose comederent, mortaliter peccarent, quod non est dicendum.

Unde nec est contra votum eorum, si quandoque honoribus utantur.

Item mundo, secundum quod ibi accipitur, non solum religiosi, sed etiam omnes homines abrenuntiare tenentur: quod patet ex hoc quod supra praemittit ioannes: si quis dilexerit mundum, non est caritas dei in eo: quoniam omne quod est in mundo etc., Glossa: omnes dilectores mundi nihil habent nisi haec tria, quibus omnia vitiorum genera comprehenduntur. Unde patet quod ad mundum ibi dicuntur pertinere non divitiae et deliciae simpliciter, sed inordinatus appetitus earum; et sic non solum religiosis, sed etiam omnibus interdicitur non quidem honor, sed ambitio honoris.

Glossa ibi: superbia vitae, idest omnis ambitio saeculi.

Item dato quod honor simpliciter ad mundum pertinere intelligatur, non tamen hoc posset dici de quolibet honore, sed de honore qui consistit in rebus mundanis. Non enim potest dici quod honor sacerdotii ad mundum pertineat, et similiter nec honor magisterii; cum doctrina, quam consequitur talis honor, sit de spiritualibus bonis. Sicut ergo religiosi per votum non abrenuntiant sacerdotio, ita nec magisterio.

Item hoc est falsum quod magisterium sit honor: est enim officium cui debetur honor. Dato autem quod religiosi cuilibet honori abrenuntiassent, non tamen abrenuntiaverunt eis quibus debetur honor; alias renuntiassent operibus virtutum.

Honor enim, secundum philosophum in ethicis, est praemium virtutis. Nec propter hoc aliquis debet abstinere a magisterio, quia diabolus aliquos inflatos honore magisterii decipit; sicut nec a bonis operibus, quia Augustinus dicit: superbia etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.

Ad 4

Ad illud autem quod quarto obiiciunt, quod religiosi profitentur perfectam humilitatem, dicendum quod falsum est: non enim vovent humilitatem, sed obedientiam. Humilitas autem sub voto non cadit, sicut nec aliae virtutes; cum actus virtutum sint necessitatis, quia sunt in praecepto; votum autem est de eo quod est voluntatis. Similiter etiam nec perfectio humilitatis sub voto cadere potest, sicut nec perfectio caritatis; cum perfectio virtutum non sit ex nostro arbitrio, sed ex dei munere.

Dato autem quod ad perfectam humilitatem religiosi tenerentur, non tamen sequeretur quod non possent aliquibus honoribus potiri, sicut non possunt possidere divitias propter hoc quod profitentur summam paupertatem, quia possidere divitias paupertati opponitur; non autem potiri honoribus opponitur humilitati, sed in honoribus se inordinate extollere: unde, ut bernardus dicit in Lib. De consideratione: nulla splendidior gemma humilitate, scilicet in omni ornatu summi pontificis: quo enim celsior ceteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso: et Eccli. III, 20, dicitur: quanto maior es, humilia te in omnibus. Quis enim audeat dicere, quod Gregorio aliquid de perfectione deperierit, quia ad summum apicem ecclesiastici honoris promotus est? patet etiam ex dictis quod magisterium non est honor: et sic ratio illa penitus nihil valet.

Ad 5

Ad illud quod quinto obiiciunt, dicendum, quod dionysius distinguit monachos contra diaconos, presbyteros et episcopos. Patet ergo quod loquitur de monachis qui clerici non erant tempore ecclesiae primitivae, ut patet 16, q. I, superiori. Monachos usque ad tempus eusebii, zosimi et siricii clericos non fuisse, ecclesiastica testatur historia. Et sic non potest concludi per dictum dionysii aliquid de monachis qui sunt episcopi, vel presbyteri, vel diaconi.

Procedit etiam eorum ratio ex malo intellectu dionysii. Vocat enim actiones sacras ecclesiastica sacramenta, baptismum dicens esse purgationem, et illuminationem; sed confirmationem et eucharistiam perfectionem, ut patet in 4 cap. Ecclesiast.

Hierarchiae: et haec dispensare non nisi praedictis ordinibus licet. Sed docere in scholis non est de istis sacris actionibus de quibus dionysius loquitur; alias nullus posset docere in scholis nisi esset diaconus vel sacerdos.

Item monachi clerici possunt conficere corpus christi, quod nisi sacerdotibus non licet. Multo ergo fortius possunt docendi officio uti, ad quod sacer ordo non requiritur.

Ad 6

Ad illud quod sexto obiiciunt, quod nullus potest ecclesiasticis officiis deservire, et in monastica regula ordinate persistere, et ita multo minus scholastico, intelligendum est non de his quae ad substantiam religionis pertinent, ut etiam per apparatum ibi patet, quia hoc bene servare possunt ecclesiasticis vacantes officiis; sed intelligitur quantum ad alias observantias, sicut silentium, vigilias, et huiusmodi: quod etiam patet ex hoc quod sequitur in praedicto capitulo: ut ipse districtionem monasterii teneat qui quotidie in ministerio ecclesiastico cogitur deservire.

A quibus observantiis regularibus non est inconveniens si aliqui abstineant, ut utilitati communi vacent docendo; sicut patet in illis qui ad praelationis officium assumuntur, cum etiam in claustris manentes in talibus quandoque dispensationem recipiant propter aliquam causam.

Et praeterea aliqui religiosi sunt qui in claustris suis manentes et districtionem sui ordinis servantes, scholastico insistunt officio, quod ex institutione sui ordinis habent.

Ad 7

Ad illud quod septimo obiiciunt, dicendum, quod ille se superextendit supra mensuram, ut patet per Glossam ibidem, qui se extendit ultra quam ei concedatur. Illud autem intelligitur concessum quod nulla lege prohibitum invenitur. Unde si religiosus aliquid faciat quod non sit sibi per regulam suam prohibitum, non extendit se supra mensuram, quamvis de illo faciendo in regula mentio nulla fiat: alias non liceret religiosis aliquibus, qui habent regulas latiores, assumere sibi perfectioris vitae consuetudines et statuta; quod est contra apostolum ad philipp. III, 13 qui ea quae retro sunt obliviscens, ad ea quae sunt priora, se extendebat.

Et praeterea aliqui religiosi sunt qui doctrinam ex institutione sui ordinis habent: et contra eos patet quod dicta obiectio non procedit.

Resp. ad Sed Contra 1

Quod autem adiungunt, quod in uno religiosorum collegio duo doctores esse non debeant, manifeste patere potest iniquum esse. Cum enim religiosi non sint minus habiles ad docendum quam saeculares, ut supra probatum est, non debet in docendo peior esse religiosi conditio quam saecularis. Esset autem secundum positionem praedictam: quia non maior via pateret toti uni multitudini religiosorum veniendi ad magisterium quam uni saeculari, qui singulariter per se studet, qui magister fieri potest, si in studio proficiat.

Item secundum hanc positionem profectus studii in religiosis impeditur. Sicut enim pugnanti esset impedimentum ad pugnam, si praemium pugnae ei subtraheretur; quia, ut philosophus in 3 ethic.

Dicit, fortissimi pugnatores esse videntur apud quos sunt timidi inhonorati, fortes honorati; ita studenti est impedimentum ad studium, si ei magisterium subtrahatur, quod est quasi studentium praemium.

Item hoc reputaretur in poenam infligi alicui, si ei postquam in studio profecerit, magisterium denegaretur. Si ergo religiosus in magisterio consequendo plusquam alii impediatur ex hoc ipso quod religiosus est, punietur; et hoc est punire homines pro bono, quod est iniquum.

Ad primum ergo quod inducunt, dicendum, quod illa auctoritas non magis ad religiosos pertinet quam ad saeculares.

Fratres enim in novo testamento omnes christiani appellantur, ut per se patet: quorumlibet etiam christianorum collegium ecclesia dicitur. Non tamen numerus magistrorum interdicitur per auctoritatem praedictam religiosis seu saecularibus: quia, ut Augustinus dicit, multi magistri dicuntur, qui contraria docent; et multi docentes unus magister sunt; et sic contrarietas, non pluralitas doctorum prohibetur.

Vel magis secundum litteram prohibetur ut non quilibet indifferenter ad magisterium assumatur, sed discreti, et in Scripturis docti, ut Glossa dicit; et hoc paucorum est: et alia Glossa dicit, quod non eruditos in verbo fidei ab officio verbi removet ne impediant veros praedicatores.

Vel loquitur de magisterio quod competit praelatis ecclesiarum: prohibetur enim ne unus pluribus ecclesiis, aut plures uni ecclesiae praesint: unde Glossa: in pluribus ecclesiis, vel plures in una ecclesia ne velitis esse magistri, idest praelati, qui soli sunt ecclesiarum magistri: non enim qui de aliquo collegio docet, ecclesiae magister est; quamvis collegium de quo est, ecclesia dicatur.

Resp. ad Sed Contra 2

Ad secundum, dicendum, quod plures magistri qui sunt de uno collegio, non praesunt illi collegio sicut rector in navi, vel princeps in apibus; sed sic unusquisque praeest in schola sua. Unde per auctoritatem inductam non potest probari quod intendunt; sed solum quod in una schola non possunt esse plures magistri.

Resp. ad Sed Contra 3

Ad tertium, dicendum est quod per hoc quod in uno religiosorum collegio multiplicantur plures magistri, non excluduntur saeculares a doctrina, quamvis sint multa religiosorum collegia; quia non semper de quolibet religiosorum collegio inveniuntur plures ad docendum idonei; sicut nec aliquis a docendo impeditur propter hoc quod de qualibet diocesi possunt esse tot magistri, quot ad hoc inveniuntur digni ratione eadem. Et si etiam multi invenirentur idonei, de utrisque essent magis idonei praeferendi, sive religiosi sive saeculares, sine personarum acceptione.

Nec tamen ex multitudine doctorum sacra Scriptura venit in contemptum, dummodo sint sufficientes; sed magis ex insufficientia, etiamsi sunt pauci. Unde non esset conveniens determinatum numerum magistrorum esse, ne hac occasione idonei a magisterio repellantur.