CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 2

Utrum religiosus possit esse de collegio saecularium licite.

Argumentum 1

Adhuc autem sua malitia eos instigante, conantur ostendere quod religiosi saecularibus in his quae ad studium pertinent, communicare non debent; ut etsi non ex toto doctrinae amittant officium, tamen in executione officii aliquo modo impediantur.

Ad hoc autem ostendendum, inducunt primo id quod habetur 16 qu. 1 cap. Nona actione, ubi dicitur: in uno eodemque officio non debet dispar esse professio: quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Moyse: non Arabis in bove simul et asino; idest, homine diversae professionis in uno officio simul non sociabis: et infra: nam cohaerere et iungi non possunt quibus sunt studia et vota diversa. Cum ergo religiosis et saecularibus sit dispar professio, in uno docendi officio sociari non possunt.

Argumentum 2

Item. Cum quilibet morem gerere debeat illis quibus convivit, secundum Augustinum, inconveniens videtur ut unus et idem sit de religioso et saeculari collegio simul et semel: non enim potest simul utrorumque actus imitari. Si ergo religiosus quilibet est de collegio suae religionis, non potest esse de collegio saecularium doctorum.

Argumentum 3

Item. Hoc secundum iuris ordinationem statutum est ut unus et idem non sit in diversis collegiis etiam saecularibus, nisi forte per dispensationem. Multo etiam minus religiosus, qui est de collegio saecularium magistrorum.

Argumentum 4

Item. Quicumque sunt de aliquo collegio, observare tenentur illa quae ad illud collegium spectant. Religiosi autem observare non possunt ea quae competunt collegio doctorum et scholarium saecularium: non enim possunt se obligare ad quae alii se obligant, nec iurare quae alii iurant, vel alia huiusmodi servare quae alii servant; cum non sint sui iuris, sed sub potestate alterius constituti: et ita videtur quod non possint esse de eorum collegio.

Argumentum 5

Adhuc autem amplius in sua procedunt malitia: ut quos a sua societate vident se non posse efficaci ratione dividere, saltem infamando seiungant.

Dicunt enim per religiosos offendicula et scandala excitari; et ideo se debere eorum vitare consortium, secundum praeceptum apostoli ad Rom. Ult.: rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis.

Argumentum 6

Dicunt etiam, quod religiosi otiose vivunt: unde vitari debent, secundum praeceptum apostoli II ad Thess. III, 6: denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine domini nostri iesu christi. Glossa: per christi auctoritatem praecipimus: ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Glossa: idest, non communicetis eis qui ambulant inordinate: et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et subiungit de labore manuum dicens: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat nos imitari etc.. Et hoc etiam parum infra expressius dicit: si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, scilicet de operando manibus, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur.

Argumentum 7

Imponunt etiam religiosis, quod ipsi sunt auctores periculorum in novissimis diebus futuris: unde sunt vitandi, secundum praeceptum apostoli, II Tim. III, 1: hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa; et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati: et infra: habentes quidem speciem pietatis, idest religionis, secundum Glossam, veritatem autem eius abnegantes: et hos devita.

Sed, sicut in eodem capitulo dicitur mali homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.

Argumentum 8

Unde non contenti religiosorum infamia, etiam apostolicam auctoritatem evacuare conantur, dicentes, quod nec etiam apostolica auctoritate cogi possunt ut ad suam societatem religiosos admittant: quia secundum iuris civilis ordinationem nullus ad societatem compelli debet, cum societas voluntate firmetur: unde nec ipsi compelli possunt aliqua auctoritate ut religiosis ad suam societatem admittant.

Argumentum 9

Item. Apostolica auctoritas non se extendit nisi ad ea quae ad cathedram pertinent: unde apostolus dicebat, II cor.

X, 13: nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis deus.

Argumentum 10

Ad cathedram autem, ut dicunt, non pertinet studentium societas; sed collatio beneficiorum, administratio sacramentorum, et alia huiusmodi: unde auctoritate apostolica cogi non possunt ut religiosos ad suam societatem admittant.

Argumentum 11

Item. Potestas ministris ecclesiae collata est, non in destructionem, sed in aedificationem; ut dicitur II Cor. Ult..

Unde, cum in destructionem ordinetur societas religiosorum et saecularium, ut ex praemissis ostendere conantur; compelli non possunt apostolica auctoritate ut religiosos ad suam societatem admittant.

Corpus

Haec autem eorum sententia invenitur esse damnosa, falsa et frivola.

Damnosa quidem est, quia derogat ecclesiasticae unitati, quae consistit, secundum apostolum ad Rom. XII, 5, in hoc quod multi unum corpus sumus in christo, singuli autem alter alterius membra.

Glossa: sumus alter alterius membra, dum sumus aliis servientes et aliis indigentes. Ideo dicitur singuli secundum Glossam, quia nullus excluditur, maior vel minor. Unde patet quod ecclesiasticae unitati derogat quicumque impedit quod unusquisque alterius membrum non sit, ei serviendo secundum officium sibi competens. Cum ergo religiosis competat docendi officium: de quo post pauca apostolus mentionem facit dicens: sive qui docet, in doctrina. Glossa: id est qui habet gratiam docendi, sit membrum alterius in exhibitione doctrinae, manifestum est quod ecclesiasticae unitati derogat quicumque religiosos impedit ne quoscumque docere possint, vel a quocumque addiscere.

Derogat etiam praedicta sententia caritati.

Quia secundum philosophum in 8 et 9 ethic., in communicatione amicitia fundatur et salvatur: cui congruit sententia Salomonis prover. XVIII, 24: vir amicabilis ad societatem magis erit amicus quam frater. Unde qui prohibet saeculares in studio religiosis communicare, vel e converso, caritatem impedit; et ex hoc etiam dissensionis et rixae disseminat incentivum.

Derogat etiam praedicta sententia profectui studentium. In omnibus enim negotiis quae a pluribus exerceri possunt, plurimum societas multorum prodest: unde Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma: et Eccle. IV, 9: melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum societatis suae.

Sed praecipue in acquisitione scientiae plurimum societas multorum simul studentium prodest; quia interdum unus ignorat quod alter invenit, aut quod ei revelatur. Unde et philosophus dicit, I Lib. Caeli et mundi, quod antiqui philosophi in conventionibus diversis veritatem de caelestibus investigaverunt. Quicunque ergo aliquod genus hominum a societate communi studentium segregat, manifeste commune studium impedit.

Et hoc praecipue verum est de religiosis: qui quanto sunt a curis saecularibus absoluti, tanto ad studium inveniuntur magis idonei, secundum illud eccli.

XXXVIII, 25: qui minoratur actu, percipiet sapientiam.

Derogat autem praedicta sententia fidei communitati: quae ob hoc quod una esse debet, catholica nominatur. Facile enim contingit ut qui secum in doctrina non communicant simul conveniendo, diversa et interdum contraria doceant: unde apostolus de seipso dicit ad Gal. II, 1-2: deinde post annos quatuordecim iterum ascendi ierosolymam cum barnaba, assumpto tito, secundum revelationem, et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus; seorsum autem his qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Et propter hoc, distinct. 15, cap. Canones, dicitur quod a temporibus Constantini Concilia incoeperunt.

In praecedentibus namque annis persecutione fervente docendarum plebium minime dabatur facultas: inde christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat episcopis licentia conveniendi in unum. Patet ergo quod periculum fidei divisionis inducit qui doctores fidei in unam societatem congregari non permittit et sic patet multipliciter praedictam sententiam esse damnosam.

Est etiam eadem sententia falsa: quod multipliciter patet: primo quia est contraria doctrinae apostolicae, quae falsa esse non potest. Dicitur enim I petr.

IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae dei: Glossa: gratiam dicit, idest quodlibet donum spiritus sancti ad subserviendum aliis, tam in saecularibus quam in spiritualibus. Et exemplificat de dono scientiae, dicens: si quis loquitur, quasi sermones dei: Glossa: si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed deo tribuat. Nec praeter voluntatem dei aut praeter auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter utilitatem fratrum doceat; nec etiam quod docendum est, taceat.

Qui ergo dicit, quod religiosi et saeculares in alterutrum donum scientiae non communicent, manifeste auctoritati apostolicae contradicit.

Item ex ore sapientiae dicitur eccli.

XXIV, 47: videte quod non solum mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem: quod ad ecclesiasticum doctorem pertinet, ut Glossa ibidem dicit: qui non solum sibi, sed et aliis docendo et scribendo proficit. Qui omnes dicit, nullum excipit. Ergo tam religiosi quam saeculares doctores omnibus communiter et saecularibus et religiosis proficere docendo debent.

Item officia diversa sunt in ecclesia, sicut diversa membra in corpore, ut patet in I ad Cor. XII, 12, in textu et in Glossa.

Sicut autem oculus est in corpore, ita doctores sunt in ecclesia. Unde matth.

XVIII, 9, per hoc quod dicitur: si oculus tuus scandalizat te, doctores et consiliarii intelliguntur, ut per Glossam patet. In corpore autem humano ita est quod oculus omnibus membris videt indifferenter; et similiter quodlibet aliud membrum alteri subservit in suo officio. I Cor. XII, 21: non potest oculus dicere manui, opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus, non estis mihi necessarii. Ergo et quicumque sumuntur ad officium doctrinae, debent omnibus, cuiuscumque conditionis fuerint, docendo proficere: et religiosi saecularibus, et saeculares religiosis.

Item quibuscumque competit aliquis actus, competit admitti ad societatem illorum qui ordinantur ad actum illum; cum societas nihil aliud esse videatur quam adunatio hominum ad unum aliquid communiter agendum. Unde et omnes quibus pugnare licet, possunt connumerari in eodem exercitu, qui est societas ordinata ad pugnandum: non enim videmus quod milites religiosi repellant milites saeculares a suo exercitu, nec e converso. Sed societas studii est ordinata ad actum docendi et discendi. Cum ergo non solum saecularibus, sed etiam religiosis liceat docere et discere, ut ex praedictis patet; non est dubium quod religiosi et saeculares in una societate studii esse possunt.

Est etiam praedicta sententia frivola: quia rationes quibus innititur, nullius momenti sunt, et ostendunt ignorantiam eorum qui eas inducunt, vel veram vel fictam.

Est enim societas, ut dictum est, adunatio hominum ad aliquid unum perficiendum.

Et ideo secundum diversa ad quae perficienda societas ordinatur, oportet societates distingui, et de eis iudicari: cum iudicium uniuscuiusque rei praecipue sumatur ex fine. Et inde est quod philosophus in 8 ethic., diversas communicationes distinguit; quae nihil aliud sunt quam societates quaedam, secundum diversa officia in quibus homines sibi invicem communicant: et secundum has diversas communicationes amicitias distinguit; sicut eorum qui simul nutriuntur, vel qui simul negotiantur, aut aliquod aliud negotium exercent.

Exinde etiam venit distinctio societatis, qua distinguitur in publicam et privatam.

Publica quidem societas dicitur secundum quam homines sibi communicant in una republica constituenda; sicut omnes homines unius civitatis vel unius regni in una republica sociantur. Privata autem societas est quae ad aliquod negotium privatum exercendum coniungitur: sicut quod duo vel tres societatem ineunt ut simul negotientur.

Utraque autem dictarum societatum distinguitur per perpetuum et temporale.

Illud enim ad quod aliqua multitudo, vel etiam duo aut tres colligantur, quandoque est perpetuum; sicut illi qui efficiuntur alicuius civitatis cives, perpetuam societatem ineunt, quia mansio civitatum eligitur ad totum tempus vitae hominis: et haec est societas politica. Similiter etiam societas privata quae est inter virum et uxorem, et dominum et servum, perpetuo manet propter perpetuitatem vinculi qua colligantur; et haec societas vocatur oeconomica.

Quando vero negotium ad quod multitudo congregatur, temporaliter exercendum eligitur, non est societas perpetua, sed temporalis; sicut quod multi negotiatores ad nundinas conveniunt, non ut ibidem perpetuo morentur, sed, donec negotia sua expleant; et haec est societas publica sed temporalis.

Similiter quod duo socii qui idem hospitium conducunt, non ineunt perpetuam societatem, sed temporalem: et haec est societas privata et temporalis. De his ergo societatibus diversimode iudicandum est.

Unde qui indistincte nomine societatis vel collegii utitur, ignorantiam suam ostendit.

Ad 1

Secundum hoc ergo de facili patet responsio ad rationes eorum.

Ad illud enim quod primo obiciunt, quod in uno et eodem officio non debet esse dispar professio: et item: homines diversae professionis simul non sociabis, intelligendum est quantum ad illud in quo diversificantur: sicut quod laici et clerici socientur in his quae pertinent tantum ad officium clerici: unde ante praedicta verba praemittitur: indecorum est laicum vicarium episcopi esse et viros ecclesiasticos iudicare.

Similiter etiam religiosus non potest sociari saeculari in illo in quo saecularis a religioso diversificatur; ut in negotiis saeculi exercendis, quae sunt religioso prohibita.

II Tim. III: nemo militans deo implicat se saecularibus negotiis. Officium autem docendi et addiscendi est commune religioso et saeculari, ut ex supradictis patet: unde nihil prohibet religiosos saecularibus in uno officio docendi et addiscendi sociari; sicut etiam diversae conditionis homines unum corpus ecclesiae constituunt secundum quod in unitate fidei conveniunt.

Gal. III, 28: non est Iudaeus neque Graecus; non est servus neque liber; non est masculus neque femina: omnes enim vos unum estis in christo iesu.

Ad 2

Ad illud quod secundo obiiciunt, dicendum: quod sicut quaedam sunt communia religiosis et saecularibus, quaedam autem sunt in quibus differunt; ita est quoddam collegium quod est tantum saecularium, secundum quod quidam adunantur homines ad ea perficienda quae ad saeculares tantum spectant; aliquod autem collegium est quod est religiosorum tantum, in quo scilicet aliqui aggregantur ad religiosam vitam ducendum; aliquod autem est quod est religiosis et saecularibus commune, quia in illo adunantur homines ad hoc in quo religiosi a saecularibus non distinguuntur; sicut religiosi et saeculares communiter sunt de collegio unius ecclesiae christi, inquantum in una fide conveniunt, quae unitatem ecclesiae perficit.

Similiter, quia docere et addiscere communiter religiosis et saecularibus competit; collegium studii non debet censeri quasi collegium religiosorum, vel quasi collegium saecularium; sed quasi collegium in se comprehendens utrosque.

Ad 3

Ad illud quod tertio obiiciunt, scilicet quod nullus potest esse de duobus collegiis, dicendum, quod ista ratio tripliciter deficit.

Primo, quia pars non ponit in numerum contra totum: collegium autem privatum est pars publici collegii, sicut domus est pars civitatis: unde per hoc quod aliquis est de collegio alicuius familiae, hoc ipso est de collegio civitatis, quae ex diversis familiis constituitur; nec tamen est de duobus collegiis. Cum ergo collegium studii sit publicum collegium; per hoc quod aliquis est de privato collegio aliquorum studentium, sicut qui conveniunt ad convivendum in una domo religiosa vel saeculari, hoc ipso debet esse de communi collegio studii; nec propter hoc est de duobus collegiis.

Secundo praedicta ratio deficit ex hoc quod nihil prohibet aliquem esse de uno collegio perpetuo publico vel privato, et simul et semel esse de aliquo collegio publico vel privato temporali: sicut ille qui est de collegio alicuius civitatis, quandoque est ad tempus de collegio commilitantium in uno exercitu; et qui est de collegio alicuius familiae, potest ad tempus aliquibus in aliquo hospitio sociari. Collegium autem studii non est collegium perpetuum, sed temporale: non enim ad hoc homines ad studium conveniunt ut perpetuo ibi morentur; sed vadunt et veniunt pro suo libitu. Unde nihil prohibet eum qui est de religioso collegio perpetuo, simul esse de collegio scholastico, sicut etiam qui est canonicus alicuius ecclesiae saecularis non propter hoc prohibetur esse de collegio scolastico.

Tertio praedicta ratio fallit, quia illud quod est speciale, ad omnia extendit.

Hoc autem quod unus non possit esse de duobus collegiis, intelligitur de collegiis ecclesiasticis: quia unus non potest esse canonicus in duabus ecclesiis absque dispensatione vel causa legitima; unde dicitur 21, quaestiunc. I: clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. In aliis autem collegiis locum non habet: unde unus et idem homo potest esse civis in duabus civitatibus. Unde, cum collegium scholasticum non sit ecclesiasticum collegium, nihil prohibet eum qui est de collegio aliquo ecclesiastico religioso vel saeculari, esse simul de collegio scholastico.

Ad 4

Ad id quod quarto obiiciunt, dicendum: quod religiosi non possunt esse de collegio scolastico, nisi quatenus licet eis docere et discere; quod non possunt absque moderamine et licentia suorum superiorum: ex quorum etiam licentia et iuramenta et colligationes licitas et expedientes facere possunt, ut sic in collegio scholastico connumerentur.

Sciendum tamen: quod cum perfectio totius consistat in partium adunatione, illud toti non expedit in quo partes convenire non possunt, quia hoc perfectioni totius repugnat: unde et ordinationes quae in republica statuuntur, tales debent esse quae omnibus qui ad rempublicam pertinent, coaptentur; magis vero essent removendae ordinationes a republica quae adunationes civium impedirent, quam aliqua scissura reipublicae toleranda: quia statuta sunt propter unitatem reipublicae conservandam, et non e converso. Similiter etiam in collegio scholastico non debent esse aliqua statuta quae non possint congruere omnibus qui ad studium licite conveniunt.

Ad 5

Verba etiam apostoli, quae ad suam sententiam asserendam assumunt, pro eis non faciunt.

Primo, quia religiosi non sunt tales quales illi de quibus loquitur apostolus: quod patet per singula. Quod enim dicitur ad Rom. Ult.: rogo autem vos fratres, etc., intelligitur de haereticis, qui homines in fide dissentire faciebant: quod patet per hoc quod dicit, praeter doctrinam quam didicisti.

Glossa: a veris apostolis: quia illi scilicet a quibus declinare iubet, de lege agebant, quia cogebant gentes iudaizare.

Ad 6

Similiter illud quod habetur II Thess. III, 6: denuntiamus autem etc., ad religiosos non pertinet: sed ad eos qui turpia negotia exercent, otium sectantes: quod patet per hoc quod ibi dicit apostolus: audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Glossa: qui foeda cura necessaria sibi provident. Foeda cura ibi dicitur omne illicitum negotium.

Ad 7

Similiter quod dicitur II Tim. III: hoc autem scito, quod in novissimis diebus etc., non pertinet ad religiosos, sed ad haereticos, ut patet per hoc quod dicit, blasphemi, Glossa, in deum per haereses; et per hoc quod subdit: quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi. Glossa, scilicet haeretici, resistunt veritati, homines reprobi, corrupti mente circa fidem.

Nec obstat quod dicit, habentes quidem speciem pietatis, idest religionis.

Religio enim accipitur ibi pro latria, quae fidem protestatur. In hac enim significatione religio est idem quod pietas, ut patet per Augustinum in 10 de civitate dei.

Dato etiam quod religiosi vel omnes vel aliqui tales essent, non tamen eorum esset a sua communione eos excludere: quod patet per Glossam quae habetur I Cor. V, 11 super illud: si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus etc..

Cum huiusmodi nec cibum sumere. Glossa: dicendo nominatur, ostendit non temere et quomodolibet sed per iudicium auferendos malos esse ab ecclesiae communione; et si per iudicium auferri non possunt, tolerentur potius.

Nos enim a communione quemquam prohibere non possumus nisi aut sponte confessum aut in aliquo iudicio vel ecclesiastico vel saeculari nominatum atque convictum. Hoc ergo dicendo, noluit hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato iudicio; sed potius ex lege dei secundum ordinem ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum. Patet ergo, quod quamvis religiosi essent tales quales dicunt, non tamen possent eos a sua societate repellere nisi prius essent iudicio ecclesiae condemnati.

Ad 8

In his autem quae sequuntur, in quibus apostolicae potestati derogant, non solum falsitatis, sed etiam haeresis crimen incurrunt: quia, ut dicitur in decretis, dist. 22, cap. Omnes: qui Romanae ecclesiae privilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur: et infra: fidem quippe violat qui adversus illam agit quae est fidei mater. Hoc autem privilegium christus Romanae ecclesiae contulit, ut omnes ei sicut christo obediant: unde dicit Cyrillus Alexandrinus episcopus in Lib. 2 thesaurorum: ut membra maneamus in capite nostro apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes pro omnibus: quoniam ipsius solum est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et loco illius ligare qui ipsum aedificavit; et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit: cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi domino iesu obediunt.

Unde patet quod quicumque dicit non esse obediendum his quae per Papam statuuntur, in haeresim labitur.

Ad 9

Quod autem obiiciunt, quod nullus potest cogi ad societatem invitus, ut lex dicit, patet quod intelligitur de privata societate, quae consensu duorum vel trium constituitur. Sed ad societatem publicam, quae non potest constitui nisi ex superioris consensu etiam superioris auctoritate, aliquis compelli potest; sicut princeps qui praeest reipublicae, potest compellere cives ut in sua societate aliquem recipiant; sicut etiam collegium alicuius ecclesiae cogitur ut aliquem recipiat in canonicum vel in fratrem.

Unde, cum collegium studii generalis sit publica societas, ad eam potest aliquis induci auctoritate superioris cogente.

Ad 10

Ad illud quod postea obiiciunt, quod hoc est de illis quae non pertinent ad cathedram, dicendum, quod falsum est.

Ad eum enim qui regit rempublicam, pertinet ordinare de nutritionibus et adinventionibus iuvenum in quibus exerceri debeant: ut dicitur 10 ethic. Unde, et politica, ut in I ethic. Dicitur, ordinat quas disciplinarum debitum est esse in civitatibus, et quales unumquemque oportet addiscere, et usquequo. Et sic patet quod ordinare de studio pertinet ad eum qui praeest reipublicae, et praecipue ad auctoritatem apostolicae sedis, qua universalis ecclesia gubernatur, cui per generale studium providetur.

Ad 11

Quod autem ultimo obiicitur, procedit ex falsis. Non enim est ad destructionem studii, sed ad eius profectum, si religiosi saecularibus in studio socientur, ut ex praedictis patet. Unde nulli dubium esse debet saeculares compelli posse auctoritate apostolica ut ad societatem studii religiosos admittant.