Et est digressu) declarans secundum quid est regimen vitae in animalibus.
Ad faciliorem autem intelligentiam horum quae de regimine vitae animalium dicta sunt, oportet scire quod nullum animal omnino perfecte participat regimen vitae, nisi solus homo. Perfectum enim regimen vitae est secundum partes honesti, et ad finem felicitatis. Est autem regimen hoc, sicut in Ethicis habet declarari, in tribus in quibus quaeritur felicitas in domibus : unum secundum domus dispensationem privatam quae oeconomica Greco vocatur : et in civitate secundum congruam officiorum, et civium distributionem : et haec extenditur ad provincias et nationes secundum communicationem et distributionem : ita quod monarchia regni ex ipsa fiat. Aliquando autem habet senatum se gubernantem, aut etiam potiores in divitiis et potestate et dignitate : quae tres urbanitates sunt multitudines continentes, dictae a Graecis, monarchia prima, et aristocratia secunda, et democratia tertia. Fit autem hoc regimen legibus, et distributione officiorum pro idoneitate personarum., et com- municatione meritorum et negotiationum. Tertia autem regiminis dispensatio vocatur Graece monastica, in qua homo solus vivit separatus ab aliis, ut majorem sapientiae et contemplationi possit dare operam, admirabiles quaerens et mirabilium causas, et ex hoc delectationes habens puras et firmas quibus nihil est contrarium : in his enim felicitas consistit contemplativa. Tribus autem his deservit ea quae vocatur Ethica, subjiciens passiones virtuti morali, opera aut dirigens ad aequitatem juris sive naturalis sive positivi, et intellectum regens recta ratione, quae medium est virtutis intellectualis.
Animalia igitur regimen vitae participantia, non participant ipsum, nisi secundum imitationis modum : non enim principium suarum operationum habent virtutem, sed. quamdam naturae inclinationem ad virtutis similitudinem. Sic turtur et palumbus imitantur castitatem, anser autem et catus verecundiam, leo liberalitatem et communicationem et fortitudinem. Similiter autem non faciunt ea quae faciunt ad finem felicitatis domus, quae est abundantia domus et familiae : neque ad finem felicitatis civilis, quae est gubernatio perfecta gentis secundum prudentiam facta : neque ad finem felicitatis monasticae, quae est contemplatio veritatis firma cum pura et admirabili ejusdem delectatione. Sed quae provident sibi domum, aliquando non provident abundantiam domus, sicut vulpes : sed. partem habent curae oeconomicae, quod videlicet defendantur a nocumentis extrinsecis : et partem non habent, intentionem videlicet sufficientiae ex. divitiis in domo repositis. Aliquando autem imitantur m utroque istorum oeconomicam, sed non in fine, sicut apis, et formica, quae faciunt casas et replent eas thesauris suis, sed non referunt hos thesauros ut organice civilitati aliorum deserviant animalium, sive sint eadem specie cum ipsis sive in diversa sint specie ab ipsis, Unum enim examen apum.
aut formicarum non deservit in aliquo alii, sicut abundantiae promptuariorum
hominum sibi invicem deserviunt ad regendas civitates et gentes. Ea autem quae civilitatem imitantur, congregantia totam gentem suae speciei, non communicant ad invicem opera, neque distribuunt sibi invicem lucra, neque legibus editis reguntur et gubernantur, nec finem felicitatis attendunt: sed imitantur civilitatem in habitatione congregata et defensione communi, sicut grus, et anas, et sturnus, propter quod decipiuntur ab aucupibus talia animalia: positis enim quibusdam suae speciei avibus vel imaginibus avium juxta retia, statim adveniunt ad cohabitandum illis, et in retibus concluduntur. Sed simul existentia, defendunt se ab accipitribus, et aquilis, a quibus solitaria existentia se defendere non possunt : sicut videmus anates, et aves aquaticas latos et membranales pedes habentes, visa aquila congregari simul in aqua : et cum ipse impetum facit ad rapiendum, demerso capite spargentes aquam in faciem aquilae, prohibent accessum. Similiter autem sturni ad quemlibet impetum accipitris comprimuntur in aere, et vento alarum conjunctarum removent accipitrem, et sub ipsos descendens accipiter comprimitur stercoribus ipsorum, et illinitur, ita quod appropinquare non potest. Si autem regem habent, non nisi secundum aliquid regni imitantur gubernacula : etenim grus vigilem ponit propter communitatis custodiam. Apis autem egrediens de casa, strepit sicut cornu, alias convocans : et tunc rege levato omnes sequuntur, et quaerunt novam habitationem, in qua casas construant, et thesauros mellis reponant: sed non communicant cum alio examine in aliqua communicatione operum, aut distributione damni aut lucri, nec in aliqua pietate se habent ad parentes a quibus exierunt.
Similiter autem animalia quae virtutes imitantur, quae sunt regiminis vitae, elementa et principia non imitantur perfecte:
unam enim virtutem imitantia, negligunt aliam : et virtutem imitantia, nihilominus subjacent passioni quae virtuti opponitur, sicut extremum opponitur medio. Verbi gratia, leo liberalitatem et magnanimitatem imitatur et fortitudinem : et cum liberalitatis sit de proprio et abundanti communicare, et in hoc gaudere, ipse communicat praedam : et ideo potius profusio tyranni erit liberalitas sua, quam communicatio virtutis. Adhuc autem magnanimus et fortis existens, subjacet iracundiae : fortis autem gratia, boni magna invadit et vincit : et sic facile est videre in omnibus aliis.
Quod autem maxime in his attenditur, est quod non agunt actus regiminis istius libere, sed vere impulsu, propter quod mente et ratione et memoria minus quam alia participantia, melius habent regimen vitae, sicut apis quae nihil mentis et parum momoriae habet, et multo minus quam leo, vel corvus, et tamen multa regitur oeconomica et monarchia et civilitate. Et quibuscumque quidem hoc a natura inditum est, et quasi nullius disciplinae sunt susceptibilia, in communi operantur sine rege, sicut formicae. Quaecumque autem sunt communis vitae participantia, cum rege operantur, sicut apis. Reges autem habentia, aliquando habent regem a natura constitutum, sicut apis : ipsa enim quantitas corporis indicat perfectius esse in suo genere hoc animal : et ideo debere ordinare alia et imperare eis. Aliquando autem constituitur rex. et destituitur, sicut in gruibus haec aequaliter perfecte sunt in viribus animae. Et ideo non est in eis necessitas regis, nisi pro tempore, quando necesse est aut dormire aut dirigi in volatu, propter quod noctibus custodem habent vigiliarum noctis, et in volatu ducem, propter cujus, directionem ordine litterato volare dicuntur.