IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT VI.

Et de nocte surrexit,

deditque proedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. sig. 1 1

VAU

AdminBookmark

Vau interpretatur haec, vel ista, quo- rum utrumque demonstrativum est. Et notatur per hoc in muliere aliquid evidens quod est ad laudem ejus.

Et hoc exprimitur in versu sequenti, in quo notantur tria, scilicet mulieris surrectio, et praeda, et distinctio praedae.

In primo tria notanda sunt, scilicet, a quo, quando, et in quid surgendum

sit.

Primum notatur in hoc quod dicitur: " De nocte, " secundum quod nox metaphorice accipitur. Secundum notatur in eodem secundum quod accipitur litteraliter. Tertium notatur in verbo, " Surrexit. "

Est autem triplex nox metaphorice de qua surgendum est, scilicet, nox peccati, nox tentationum, et nox ignorantiae vel obscurae cognitionis.

De prima nocte dicitur, Sapient. XVII, 3: Dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende ei cum admiratione nimia perturbati. Omne peccatum obscurum est, sed praecipue peccatum libidinis agitur in obscuris: propter quod etiam obliviscitur homi-

num. Deus, et perturbat eos paenis admirabilibus. De eodem habetur, ibidem, infra, v, 5: Ignis nulla vis poterat eis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam . Per ignem significatur gratia Dei: quia sicut dicitur, ad Hebr. XIII, 29: Deus noster ignis consumens est. Per limpidissimas flammas siderum significantur exempla Sanctorum qui non illuminant noctem, praecipue in illis qui semper appetunt in nocte remanere. Item, Job, iii, 7: Sit nox illa solitaria, nec laude digna, id est, peccatum peccato non addatur, nec laus in peccato quaeratur,

De nocte tentationis dicitur, Job, xxx, 17: Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt. Per os robur virtutis significatur, quod perforatur in tentatione. Per comedentes autem daemones incendentes tentationes. Item, in Psal. cxviii, 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine,

De tertia nocte habetur, Joan. VI, 10: Qui ambulat in nocte, offendit, quia luxnon est in eo, hoc est, in ignorantiae tenebris. Item, Tobiae, v, 12: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et

lumen caeli non video ? hoc est, lumen scientiae veritatis Dei, de quo dicitur in Psal.: cxviii, 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis,

Sequitur quando surgendum est, quia de nocte, ad litteram, ad laudem Dei: sicut dicitur in Psal. cxxxiii, 2: In noctibus extollite manus veslras in sancta, et benedicite Dominum. Item, alibi, Psal. cxviii, 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Et hoc significatur in Resurrectione Domini, qui secundum Gregorium, " nocte surrexit: " sicut habetur, Judicum, XVI, 3, quod dormivit Samson usque ad medium noctis: et, inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. Samson sol fortis interpretatur, et significat Christum qui dormivit in morte in Gaza, quae interpretatur robusia, et significat limbum inferni, in quo fuit anima Christi. Utrumque autem ostium significat duas munitiones inferni, scilicet fraudulentiam daemonis, et impotentiam hominis. Postes autem horum ostiorum in una parte fuit invidia diaboli, per quam introivit mors in orbem terrarum, ut dicitur, Sapientiae, II, 24 . Et in altera parte. superbia hominis, per quam voluit esse sicut Deus sciens bonum et malum. Secunda autem concludens totum erat reatus originalis peccati. Quae omnia portavit Christus in eminentiam beatae Resurrectionis ad visionem sempiternam: quia Hebron visio sempiterna interpretatur. De hac etiam nocte dicitur in Psal. cxxxviii, 11 et 12: Et nox illuminatio mea in deliciis meis... Et nox sicut dies illuminabitur.

Sequitur, In quid surgendum sit. Et sunt duo, scilicet opera excelsa, et sapor coelestium: quorum utrumque notatur, ad Coloss. III, 1: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, scilicet " in operibus virtutum, " ut dicit Glossa ibidem, quae sursum sunt sapite, scilicet, in sapore caelestium, non quae super terram. Sed nota, quod quidam resurgunt cum Christo, et quidam resurgunt cum Lazaro. Cum Lazaro resurgunt qui iterum moriuntur per peccatum. Cum Christo resurgunt qui perseverant in hono: sicut dicitur, ad Roman. VI, 9 et seq.: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita ei vos, existimate vos mortuos quidem esse peccato, vivenies autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

sig. 2

Sequitur de praeda hujus mulieris quae notatur per hoc quod dicit: " Deditque praedam domesticis suis. "

Triplex est enim praeda quam mulier tribus domesticis suis dat, scilicet praeda inferni quam dat Angelis, praeda mundi quam dat proximis, et praeda carnis quam dat Sanctis.

Praedam inferni dat per Christum, qui fregit infernum: sicut dicitur, Isa. VIII, 3 et 4: Voca nomen ejus, hoc est, Christi, Accelera spoIia detrahere, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare patrem suum ei matrem suam, aufereiur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. Hoc est dicere: Antequam. Christus ostendat se scire vocare nomen Patris et matris quantum ad eausam Incarnationis, detrahuntur spolia inferni quae custodita fuerunt a diabolo:

quia Samaria custodia interpretatur: Damascus autem potus sanguinis interpretatur, et significat daemones qui bibunt peccatum. Unde coram rege Assyriorum, hoc est, coram diabolo detracta sunt spolia Samariae, quando confracta sunt inferna: sicut promiserat Dominus Sanctis, Isa. xlix, 24 et 25: Numquid tolletur a forti praeda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? quia haec dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Ista praeda data est domesticis qui sunt Angeli: quia illi habitant nobiscum in eadem domo eoeli, sicut dicitur in Evangelio Joan. XIV, 2: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Et, ad Ephes. II, 19: Jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives Sanctorum, et domestici Dei, hoc est, in domo Dei cum Angelis habitantes.

Praeda quam aufert a mundo, animae sunt quas convertit. Et hoc significatur, Genes. XIV, 15 et 16, ubi Abraham percussit quinque reges, et reduxit captivos et Lot. Per quinque reges significaiitur quinque sensus qui occiduntur in vita concupiscentiae. Lot etiam interpretatur declinans, et significat eos qui declinaverunt in peccatum: et isti reducuntur per conversionem. Hoc idem signiflcatur, I Reg. xxx, 19, per eos quos reduxit Davida captivitate Amalec. Et similiter, I Reg. XVIII, 27, per centum scilicet praeputia Philisthinorum, quae numeravit David regi ut esset gener regis. Praeputium enim superfluitatcs significat, quae amputantur gladio spiritus (quod est verbum Dei) . Filia autem regis coelestis Ecclesia est, quae desponsatur Doctoribus et Praedicatoribus per conversionem animarum. Ista praeda datur proximis qui domestici nostri sunt, hoc est, in aede conversationis nobiscum habitantes, ut dicitur, I ad Timoth. v, 8: Si quis autem suorum, et maxime domesticorumcuram non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Haec domus, in qua habitamus cum proximo, significatur per stabulum in quod Samaritanus introduxit semivivum, ut habetur, Luc. x, 34.

Tertia praeda aufertur a carne, de qua dicitur, Isa. IX, 5: Omnis violenta praedatio cum tumultu. Quia scilicet cum tumultu remurmurationis carnis oportet a corpore auferri praedam castitatis. Et ideo sequitur etiam, v. 5.: Vestimentum mistum sanguine, hoc est, corpus mistum peccato, erit in combustionem, et cibus ignis. Item, Job, XIX, 17: Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Iniquus est concupiscentia habens duas molas, scilicet gulam et luxuriam, quae conteruntur per earnis mortificationem: et aufertur ab eis praeda castitatis. Haec praeda assignatur Sanctis quasi domesticis, ut habetur, Eccli. XXXII, 25 et 26: Ne ponas animae tuae scandalum: et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. Scandalum suae animae quis facit per luxuriam, sed a filiis suis cavet his quorum curam suscepit: et attendit a domesticis, quando Sanctis in eadem domo sanctitatis secum manentibus bonum exemplum dat, praecipue in castitate: quia sicut dicit Gregorius: " Peccata carnalia majoris sunt " infamiae quam spiritualia. " De hoc habetur etiam, ad. Galat. VI, 10: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

sig. 3

Sequitur: " Et cibaria ancillis suis, " Sunt cibaria virtutum, cibaria doctrinae, cibaria sacramenti, cibaria contemplationis, et cibaria aeternae beatitudinis.

De cibariis virtutum habetur, Isa. IV, 1: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem no-strum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. lbi dicit Glossa, quod " septem " mulieres sunt septem virtutes, et panis " earum refectio gratiae est, de quo dici-" tur in Psal. CIII, 15: Panis cor homi- " nis con firmat. " Vestimenta autem sunt opera, vir ratio, opprobrium sterilitas meritorum, ablatio opprobrii eorumdem foecunditas.

De secundo dicitur, I ad Corinth. iii, 1 et 2: Tamquam parvulis lac vohis potum dedi, non escam, hoc est, doctrinam de rudimentis fidei, et humanitate Salvatoris: ut habetur, Deuter. VIII, 3: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Et, ad Hebr. v, 12 et 13: Facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem, boni ac mali,

De tertio habetur, I ad Corinth. x, 16: Calix benedictionis, cui benedieimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Dommi est ? Et, I ad Corinth. v, 7 et 8: Pascha nostrum immolatus est Christus, Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritalis et veritatis.

De quarto habetur, Proverb. IX, 5: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vohis. Panis est efficacia substantialis bonitatis Dei. Vinum autem est liquor liquidae et aeternae veritatis, mistum aqua sapientiae salutaris. Item, Cantic. v, 1: Comedite, amici, ei bibite, ei inebriamini, charissimi. Amici comedunt et bibunt in contemplatione, sed inebriantur in excessu mentis.

De quinto habetur, Luc. XXII, 29 et 30: Ego dispono vobis sicui disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

Primum convivium est convivium filiorum ut dicitur, Job. I, 4 . Et dies illius convivii transeunt in orbem, quia quaelibet virtus in altera reficitur et jucundatur.

Secundum est convivium filiorum Jacob, qui cum Joseph fratre comedent in meridie , hoc est, in plena luce doctrinae Christi.: et inebriatur coram eis Christus, quia quod illi percipiunt in proverbiis de doctrina veritatis, hoc Christus aeterna generatione abunde recepit a Patre. Ebrietas enim ibi. non vitium, sed abundantiam sonat.

Tertium convivium est coena Apostolorum cum Jesu ante passionem .

Quartum autem est convivium. festi vantium et epulantium coram Domino per tria tempora anni, scilicet Pascha, Pentecosten, et Scenopegiam, hoc est, per tres considerationes contemplantium. Considerant enim gloriam Resurrectionis, et opus redemptionis in Pascha. In Pentecoste vero virtutem sancti Spiritus quo Sancti induuntur ex alto, et ebrietatem amori quod qui omnibus linguis loquuntur, scilicet linguis hominum, et Angelorum, memoriam abundantiae suavitatis Dei eructantes et in justitia ejus exsultantes.

Quintum est convivium regis Assueri cum principibus suis , qui interpretatur beatus, et signilicat Deum quando principes, id est, Sancti populorum congregati erunt cum Deo Abraham in sinu suo, hoc est, in requie ubi non erit qui nolentes cogat ad bibendum, sicut modo pigritia et fastidium generatum in nobis facit quod non sapit nobis vinum beatitudinis aeternae: et ideo ipsi sunt nos nunc invitantes et cogentes nos exemplis et verbis, et provocantes ne inedia consumamur. Tunc autem complebitur desiderium nostrum, quando de torrente voluptatis Dei bibernus: ita ut nemo ibi cogat fratrem qui avidus erit haurire quantumcumque fons vitae et beatitudinis dignabitur.