S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .
CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.
CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.
CAPUT V. Neminem peccare sine causa.
CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.
CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.
CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.
CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.
CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.
CAPUT II. Amavit spectacula tragica.
CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.
CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.
CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.
CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.
CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.
CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.
CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.
CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.
CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.
CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.
CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.
CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.
CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.
CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.
CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.
CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.
CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.
CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.
CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.
CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.
CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.
CAPUT XIII. Amor unde proveniat.
CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.
CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.
CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.
CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.
CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.
CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.
CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.
CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.
CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.
CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.
CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.
CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.
CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.
CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.
CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.
CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.
CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.
CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.
CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.
CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.
CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.
CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.
CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.
CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.
CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.
CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.
CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.
CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.
CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.
CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.
CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.
CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.
CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.
CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.
CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.
CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.
CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.
CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.
CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.
CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.
CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.
CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.
CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.
CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.
CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.
CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.
CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.
CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.
CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.
CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.
CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.
CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.
CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.
CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.
CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.
CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.
CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.
CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.
CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.
CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.
CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.
CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.
CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.
CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.
CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.
CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.
CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.
CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.
CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.
CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.
CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.
CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.
CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.
CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.
CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.
CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.
CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.
CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.
CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.
CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.
CAPUT V. Homo sese totum non novit.
CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.
CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.
CAPUT IX. Memoria disciplinarum.
CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.
CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.
CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.
CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.
CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.
CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.
CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.
CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.
CAPUT XIX. Quid sit reminisci.
CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.
CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.
CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.
CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.
CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.
CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.
CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.
CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.
CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.
CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.
CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.
CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.
CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.
CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.
CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.
CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.
CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.
CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.
CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.
CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.
CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.
CAPUT XLIII. Christus verus mediator.
CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.
CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.
CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.
CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.
CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.
CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.
CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.
CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.
CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.
CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.
CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.
CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.
CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.
CAPUT XV. Mensura temporis in quo.
CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.
CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.
CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.
CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.
CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.
CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.
CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.
CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.
CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.
CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.
CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.
CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.
CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.
CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.
CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.
CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.
CAPUT II. De duplici coelo et terra.
CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.
CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.
CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.
CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.
CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.
CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.
CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.
CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.
CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.
CAPUT XIV. Scripturae profunditas.
CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.
CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.
CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.
CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.
CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.
CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.
CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.
CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.
CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.
CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.
CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.
CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.
CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.
CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.
CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.
CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.
CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.
CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.
CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.
CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.
CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.
CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.
CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.
CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.
CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.
CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.
CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.
CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.
CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.
CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.
CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.
CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.
CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.
CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.
CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.
CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.
CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.
CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.
CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.
CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.
CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.
CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.
CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.
CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.
CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.
CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.
CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.
CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.
Chapter VI.—He Describes His Infancy, and Lauds the Protection and Eternal Providence of God.
7. Still suffer me to speak before Thy mercy—me, “dust and ashes.”26 Gen. xviii. 27. Suffer me to speak, for, behold, it is Thy mercy I address, and not derisive man. Yet perhaps even Thou deridest me; but when Thou art turned to me Thou wilt have compassion on me.27 Jer. xii. 15. For what do I wish to say, O Lord my God, but that I know not whence I came hither into this—shall I call it dying life or living death? Yet, as I have heard from my parents, from whose substance Thou didst form me,—for I myself cannot remember it,—Thy merciful comforts sustained me. Thus it was that the comforts of a woman’s milk entertained me; for neither my mother nor my nurses filled their own breasts, but Thou by them didst give me the nourishment of infancy according to Thy ordinance and that bounty of Thine which underlieth all things. For Thou didst cause me not to want more than Thou gavest, and those who nourished me willingly to give me what Thou gavest them. For they, by an instinctive affection, were anxious to give me what Thou hadst abundantly supplied. It was, in truth, good for them that my good should come from them, though, indeed, it was not from them, but by them; for from Thee, O God, are all good things, and from my God is all my safety.28 Prov. xxi. 31. This is what I have since discovered, as Thou hast declared Thyself to me by the blessings both within me and without me which Thou hast bestowed upon me. For at that time I knew how to suck, to be satisfied when comfortable, and to cry when in pain—nothing beyond.
8. Afterwards I began to laugh,—at first in sleep, then when waking. For this I have heard mentioned of myself, and I believe it (though I cannot remember it), for we see the same in other infants. And now little by little I realized where I was, and wished to tell my wishes to those who might satisfy them, but I could not; for my wants were within me, while they were without, and could not by any faculty of theirs enter into my soul. So I cast about limbs and voice, making the few and feeble signs I could, like, though indeed not much like, unto what I wished; and when I was not satisfied—either not being understood, or because it would have been injurious to me—I grew indignant that my elders were not subject unto me, and that those on whom I had no claim did not wait on me, and avenged myself on them by tears. That infants are such I have been able to learn by watching them; and they, though unknowing, have better shown me that I was such an one than my nurses who knew it.
9. And, behold, my infancy died long ago, and I live. But Thou, O Lord, who ever livest, and in whom nothing dies (since before the world was, and indeed before all that can be called “before,” Thou existest, and art the God and Lord of all Thy creatures; and with Thee fixedly abide the causes of all unstable things, the unchanging sources of all things changeable, and the eternal reasons of all things unreasoning and temporal), tell me, Thy suppliant, O God; tell, O merciful One, Thy miserable servant29 “Mercy,” says Binning, “hath but its name from misery, and is no other thing than to lay another’s misery to heart.”—tell me whether my infancy succeeded another age of mine which had at that time perished. Was it that which I passed in my mother’s womb? For of that something has been made known to me, and I have myself seen women with child. And what, O God, my joy, preceded that life? Was I, indeed, anywhere, or anybody? For no one can tell me these things, neither father nor mother, nor the experience of others, nor my own memory. Dost Thou laugh at me for asking such things, and command me to praise and confess Thee for what I know?
10. I give thanks to Thee, Lord of heaven and earth, giving praise to Thee for that my first being and infancy, of which I have no memory; for Thou hast granted to man that from others he should come to conclusions as to himself, and that he should believe many things concerning himself on the authority of feeble women. Even then I had life and being; and as my infancy closed I was already seeking for signs by which my feelings might be made known to others. Whence could such a creature come but from Thee, O Lord? Or shall any man be skilful enough to fashion himself? Or is there any other vein by which being and life runs into us save this, that “Thou, O Lord, hast made us,”30 Ps. c. 3. with whom being and life are one, because Thou Thyself art being and life in the highest? Thou art the highest, “Thou changest not,”31 Mal. iii. 6. neither in Thee doth this present day come to an end, though it doth end in Thee, since in Thee all such things are; for they would have no way of passing away unless Thou sustainedst them. And since “Thy years shall have no end,”32 Ps. cii. 27. Thy years are an ever present day. And how many of ours and our fathers’ days have passed through this Thy day, and received from it their measure and fashion of being, and others yet to come shall so receive and pass away! “But Thou art the same;”33 Ibid. and all the things of to-morrow and the days yet to come, and all of yesterday and the days that are past, Thou wilt do to-day, Thou hast done to-day. What is it to me if any understand not? Let him still rejoice and say, “What is this?”34 Ex. xvi. 15. This is one of the alternative translations put against “it is manna” in the margin of the authorized version. It is the literal significance of the Hebrew, and is so translated in most of the old English versions. Augustin indicates thereby the attitude of faith. Many things we are called on to believe (to use the illustration of Locke) which are above reason, but none that are contrary to reason. We are but as children in relation to God, and may therefore only expect to know “parts of His ways.” Even in the difficulties of Scripture he sees the goodness of God. “God,” he says, “has in Scripture clothed His mysteries with clouds, that man’s love of truth might be inflamed by the difficulty of finding them out. For if they were only such as were readily understood, truth would not be eagerly sought, nor would it give pleasure when found.”—De Ver. Relig. c. 17. Let him rejoice even so, and rather love to discover in failing to discover, than in discovering not to discover Thee.
CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
7. Sed tamen, sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem. Sine tamen loqui; quoniam ecce misericordia tua est, non homo irrisor meus, cui loquor. Et tu fortasse irrides me; sed conversus misereberis mei. Quid enim est quod volo dicere, Domine Deus meus, nisi quia nescio unde venerim huc, in istam dico vitam mortalem , an mortem vitalem, 0664 nescio. Et susceperunt me consolationes miserationum tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua formasti me in tempore, non enim ego memini. Exceperunt ergo me consolationes lactis humani. Nec mater mea, vel nutrices meae sibi ubera implebant: sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae, secundum institutionem tuam et divitias usque ad fundum rerum dispositas. Tu etiam mihi dabas nolle amplius quam dabas; et nutrientibus me dare mihi velle quod eis dabas. Dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo ex te abundabant. Nam bonum erat eis bonum meum ex eis; quod non ex eis , sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, Deus; et ex Deo meo salus mihi universa. Quod animadverti postmodum, clamante te mihi per haec ipsa quae tribuis intus et foris. Nam tunc sugere noram, et acquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae; nihil amplius.
8. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus et alios infantes: nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis per quos implerentur, et non poteram; quia illae intus erant, foris autem illi, nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam. Itaque jactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veri similia. Et cum mihi non obtemperabatur, vel non intellecto, vel ne obesset, indignabar non subditis majoribus, et liberis non servientibus, et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes, quam scientes nutritores mei.
9. Et ecce infantia mea olim mortua est, et ego vivo. Tu autem, Domine, qui et semper vivis, et nihil moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum, et ante omne quod vel ante dici potest, tu es, et Deus es Dominusque omnium quae creasti: et apud te rerum omnium instabilium stant causae; et rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines; et omnium irrationabilium et temporalium sempiternae vivunt rationes. Dic mihi supplici tuo, Deus, et misericors misero tuo; dic mihi utrum jam alicui aetati meae mortuae successerit infantia mea: an illa est quam egi intra viscera matris meae? Nam et de illa mihi nonnihil indicatum est, et praegnantes ipse vidi feminas. Quid ante hanc etiam, dulcedo mea, Deus meus? fuine alicubi, aut aliquis? Nam quis mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt, nec aliorum experimentum, nec memoria mea. An irrides me ista quaerentem, teque de hoc quod novi, laudari a me jubes, et confiteri me tibi ?
10. Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, laudem 0665 dicens tibi de primordiis et infantia mea quae non memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conjicere, et auctoritatibus etiam muliercularum multa de se credere. Eram enim et vivebam etiam tunc, et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem, jam in fine infantiae quaerebam. Unde hoc tale animal nisi abs te, Domine? An quisquam se faciendi erit artifex? aut ulla vena trahitur aliunde, qua esse et vivere currat in nos, praeterquam quod tu facis nos, Domine, cui esse et vivere non aliud atque aliud est; quia summe esse, atque summe vivere idipsum es? Summus enim es, et non mutaris; neque peragitur in te hodiernus dies, et tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent vias transeundi, nisi contineres ea. Et quoniam anni tui non deficiunt , anni tui hodiernus dies: et quam multi jam dies nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt, et ex illo acceperunt modos, et utcumque exstiterunt, et transibunt adhuc alii, et accipient, et utcumque existent! Tu autem idem ipse es; et omnia crastina atque ultra, omniaque hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. Quid ad me, si quis non intelligat? Gaudeat et ipse, dicens: Quid est hoc? Gaudeat etiam sic; et amet non inveniendo invenire, potius, quam inveniendo non invenire te.