S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .

 CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.

 CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

 CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

 CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

 CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

 CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

 CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

 CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

 CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

 CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

 CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

 CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

 CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

 CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

 CAPUT XV. Precatio ad Deum.

 CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

 CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

 CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

 CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

 CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

 LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermi

 CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

 CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

 CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

 CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

 CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

 CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

 CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

 CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

 CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

 CAPUT X. In Deo omne bonum.

 LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolv

 CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

 CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

 CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

 CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

 CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

 CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

 CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

 CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

 CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

 CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

 CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

 CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

 LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse tum etiam consu

 CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

 CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

 CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

 CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacrament

 CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

 CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

 CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

 CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

 CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

 CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

 CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

 CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

 CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

 CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

 CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

 CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

 LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abj

 CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

 CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

 CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

 CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

 CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

 CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

 CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

 CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

 CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

 CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

 CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

 CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

 CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.

 CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

 LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae

 CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

 CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.

 CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.

 CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.

 CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

 CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

 CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.

 CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

 CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

 CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

 CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

 CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.

 CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.

 CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.

 CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.

 CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

 LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ig

 CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

 CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

 CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

 CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

 CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.

 CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

 CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

 CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

 CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

 CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

 CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

 CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

 CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

 CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

 CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

 CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

 CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.

 CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.

 CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

 CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

 CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

 LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicis

 CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.

 CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

 CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

 CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

 CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

 CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

 CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

 CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

 CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

 CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

 CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

 CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

 LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus

 CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

 CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

 CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.

 CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

 CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

 CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.

 CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

 CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.

 CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.

 CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

 CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.

 CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

 CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

 LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare dumque per singul

 CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

 CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

 CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

 CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.

 CAPUT V. Homo sese totum non novit.

 CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

 CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

 CAPUT VIII. Memoriae vis.

 CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

 CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

 CAPUT XI. Quid sit discere.

 CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.

 CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

 CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.

 CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

 CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.

 CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

 CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

 CAPUT XIX. Quid sit reminisci.

 CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

 CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

 CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

 CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.

 CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

 CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.

 CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.

 CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.

 CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

 CAPUT XXIX. In Deo spes tota.

 CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

 CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

 CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

 CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

 CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

 CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

 CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.

 CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

 CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

 CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

 CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.

 CAPUT XLI. Triplex cupiditas.

 CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

 CAPUT XLIII. Christus verus mediator.

 LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex m

 CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

 CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

 CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.

 CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.

 CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.

 CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

 CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.

 CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

 CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

 CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.

 CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.

 CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

 CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

 CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.

 CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

 CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

 CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.

 CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.

 CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

 CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

 CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

 CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

 CAPUT XXIII. Quid sit tempus.

 CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

 CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.

 CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.

 CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

 CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.

 CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

 CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

 CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

 LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. coeli terrae

 CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

 CAPUT II. De duplici coelo et terra.

 CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.

 CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

 CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.

 CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.

 CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.

 CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

 CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

 CAPUT X. A Deo cupit edoceri.

 CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

 CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.

 CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

 CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

 CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

 CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.

 CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.

 CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

 CAPUT XIX. Quae liquido vera.

 CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

 CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

 CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

 CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

 CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

 CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

 CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

 CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

 CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

 CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

 CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

 LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti p

 CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

 CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

 CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

 CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

 CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

 CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

 CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

 CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

 CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

 CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

 CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

 CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

 CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

 CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

 CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

 CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

 CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V 11: Germinet terra, etc.

 CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

 CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

 CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.

 CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

 CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

 CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

 CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.

 CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

 CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

 CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

 CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

 CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

 CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.

 CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

 CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

 CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

 CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

 CAPUT XXXV. Optat pacem.

 CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

 CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

 CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

Chapter XXXIV.—Of the Very Dangerous Allurements of the Eyes; On Account of Beauty of Form, God, the Creator, is to Be Praised.

51. There remain the delights of these eyes of my flesh, concerning which to make my confessions in the hearing of the ears of Thy temple, those fraternal and devout ears; and so to conclude the temptations of “the lust of the flesh”807    1 John ii. 16. which still assail me, groaning and desiring to be clothed upon with my house from heaven.808    2 Cor. v. 2. The eyes delight in fair and varied forms, and bright and pleasing colours. Suffer not these to take possession of my soul; let God rather possess it, He who made these things “very good”809    Gen. i. 31. indeed; yet is He my good, not these. And these move me while awake, during the day; nor is rest from them granted me, as there is from the voices of melody, sometimes, in silence, from them all. For that queen of colours, the light, flooding all that we look upon, wherever I be during the day, gliding past me in manifold forms, doth soothe me when busied about other things, and not noticing it. And so strongly doth it insinuate itself, that if it be suddenly withdrawn it is looked for longingly, and if long absent doth sadden the mind.

52. O Thou Light, which Tobias saw,810    Tobit iv. when, his eyes being closed, he taught his son the way of life; himself going before with the feet of charity, never going astray. Or that which Isaac saw, when his fleshly “eyes were dim, so that he could not see”811    Gen. xxvii. 1. by reason of old age; it was permitted him, not knowingly to bless his sons, but in blessing them to know them. Or that which Jacob saw, when he too, blind through great age, with an enlightened heart, in the persons of his own sons, threw light upon the races of the future people, presignified in them; and laid his hands, mystically crossed, upon his grandchildren by Joseph, not as their father, looking outwardly, corrected them, but as he himself distinguished them.812    Gen. xlviii. 13–19. This is the light, the only one, and all those who see and love it are one. But that corporeal light of which I was speaking seasoneth the life of the world for her blind lovers, with a tempting and fatal sweetness. But they who know how to praise Thee for it, “O God, the world’s great Architect,”813    From the beginning of the hymn of St. Ambrose, part of which is quoted, ix. sec. 32, above. take it up in Thy hymn, and are not taken up with it814    Assumunt eam, in hymno tuo, non absumuntur ab ea. in their sleep. Such desire I to be. I resist seductions of the eyes, lest my feet with which I advance on Thy way be entangled; and I raise my invisible eyes to Thee, that Thou wouldst be pleased to “pluck my feet out of the net.”815    Ps. xxv. 15. Thou dost continually pluck them out, for they are ensnared. Thou never ceasest to pluck them out, but I, constantly remain fast in the snares set all around me; because Thou “that keepest Israel shall neither slumber nor sleep.”816    Ps. cxxi. 4.

53. What numberless things, made by divers arts and manufactures, both in our apparel, shoes, vessels, and every kind of work, in pictures, too, and sundry images, and these going far beyond necessary and moderate use and holy signification, have men added for the enthralment of the eyes; following outwardly what they make, forsaking inwardly Him by whom they were made, yea, and destroying that which they themselves were made! But I, O my God and my Joy, do hence also sing a hymn unto Thee, and offer a sacrifice of praise unto my Sanctifier,817    Sanctificatori meo, but some mss. have sacreficatori. because those beautiful patterns, which through the medium of men’s souls are conveyed into their artistic hands,818    See xi. sec. 7, and note, below. emanate from that Beauty which is above our souls, which my soul sigheth after day and night. But as for the makers and followers of those outward beauties, they from thence derive the way of approving them, but not of using them.819    See note 6, sec. 40, above. And though they see Him not, yet is He there, that they might not go astray, but keep their strength for Thee,820    Ps. lviii. 10, Vulg. and not dissipate it upon delicious lassitudes. And I, though I both say and perceive this, impede my course with such beauties, but Thou dost rescue me, O Lord, Thou dost rescue me; “for Thy loving-kindness is before mine eyes.”821    Ps. xxvi. 3. For I am taken miserably, and Thou rescuest me mercifully; sometimes not perceiving it, in that I had come upon them hesitatingly; at other times with pain, because I was held fast by them.

CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

51. Restat voluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus tentationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemiscentem, et habitaculum meum, quod de coelo est, superindui cupientem (II Cor. V, 2). Pulchras formas et varias, nitidos et amoenos colores amant oculi. Non teneant haec animam meam: teneat eam Deus qui fecit haec, bona quidem valde; sed ipse est bonum meum, non haec. Et tangunt me vigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a vocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. Ipsa enim regina colorum lux ista, perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo allapsu blanditur mihi aliud agenti, et eam non 0801 advertenti. Insinuat autem se ita vehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

52. O lux quam videbat Tobias, cum clausis oculis istis filium docebat vitae viam, et ei praeibat pede charitatis nusquam errans (Tob. IV). Aut quam videbat Isaac praegravatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit (Gen. XXVII). Aut quam videbat Jacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis, in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiavit; et nepotibus suis ex Joseph divexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit (Gen. XLVIII, XLIX). Ipsa est lux, una est , et unum omnes qui vident et amant eam. At ista corporalis de qua loquebar, illecebrosa ac periculosa dulcedine condit vitam saeculi caecis amatoribus. Qui autem et de ipsa laudare te norunt, Deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non absumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. Resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior viam tuam; et erigo ad te invisibiles oculos, ut tu evellas de laqueo pedes meos (Psal. XXIV, 15). Tu subinde evellis eos, nam illaqueantur. Tu non cessas evellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis: quoniam non dormies, neque dormitabis, qui custodis Israel (Psal. CXX, 4).

53. Quam innumerabilia, variis artibus et opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, et cujuscemodi fabricationibus, picturis etiam, diversisque figmentis, atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus, addiderunt homines ad illecebras oculorum; foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt! At ego, Deus meus, et decus meum, etiam hinc dico tibi hymnum, et sacrifico laudem sacrificatori meo ; quoniam pulchra trajecta per animas in manus artificiosas, ab illa pulchritudine veniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. Sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. Et ibi est, et non vident eum, ut non eant longius, et fortitudinem suam ad te custodiant (Psal. LVIII, 10), nec eam spargant in deliciosas lassitudines. Ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu evellis, Domine, evellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est (Psal. XXV, 3). Nam et ego capior miserabiliter, et tu evellis misericorditer; aliquando non sentientem, quia suspensius incideram; aliquando cum dolore, quia jam inhaeseram.