De modis generationis animalium in universali.
Universitas etiam animalium est penes modos generationis corum : quoniam quaedam eorum gignunt ova, et quaedam generant verm.es incompletas, sicut apes, et formicae, et pediculi, qui generant
lendes, et quaedam generant animalia, et quaedam concipiunt quaedam ova, et postea pariunt animalia cum testis ovorum.
Illa vero quae generant animalia, sunt sicut homo, et equus, et omne pilosum animal, sive sit marinum, sive agreste, sicut quae sunt magnorum corporum de genere marinorum, ut delphinus, et caeterorum genera quae a quibusdam balenae vocantur : et in nostro mari quod est Oceanus tangens Angliam et Germaniam et Galliam, duorum generum invenitur, quorum unum habet os ad sugendum, sicut muraena, et hoc habet carnem meliorem : et alterum habet dentes magnos ad masticandum, et hoc habet carnem minus bonam.
Alia autem animalia ovanti a et vermes facientia, nota sunt. Quaedam etiam ut
diximus, concipiunt ova et postea generant vermes, quia ova in ventribus eorum mutata sunt ad vermium figuraui, sicut piscis marinus longus qui vocatur chalene, et vipera. Quae autem concipiunt ova et pariunt animalia sibi similia cum testis egredientia de utero ipsorum, sunt viperae magnae quaedam longi corporis, quorum numerus magnus est juxta Oceanum aquilonarem in partibus Ostomiae et Osiliae, ut dicitur, Sic autem generantium marinorum quaedam carent figura aurium, licet audiant per quosdam canales, sicut delphinus, et piscis longus valde, qui chalene ab Aristotele vocatur. Sed differt in situ canale illud : quia in delphino est posterius in capite, et in chalene est in fronte. Quaedam autem talium marinorum habent figuras aurium, et sunt discoopertae extra in capitibus suis, sicut piscis qui dicitur kelon, c t piscis qui baro, et ille qui halam vocatur. Cum autem dicimus animalia ovantia, non vocamus ovum, nisi illud quod generat pullum ex parte alba partium ejus : quaedam enim est ovi materia radicalis pulli, et quod residuum est, est cibus pulli in ovo formati, quo cibatur quousque compleatur ad egrediendum de testa ovi. Vermem autem dico, quod ex toto quidem concepto formatur in totum, sed. postea completur ad figuram processu temporis. Simile autem voco, quod ex toto conceptu generatur in totum simile parenti in specie et figura complete statim ut generatum est.
Oportet autem scire, sicut diximus, esse animalia generantia sibi similia, quae generatione concipiunt prius ova in sua matrice, et quando perficiuntur in utero impraegnationis suae, fit ex eis simile vermi : et quando paritur vermis ille, aliquo tempore completur, et recipit figuram et formam perfectam, et fit ex. eo animal completum, sicut animal marinum longum quod vocatur celeti. Quaedam autem animalia parientia sibi similia sunt, quae ex concepto semine formad et perfecto emittuntur, et produ- cunt sibi similia in figura et forma, sicut homo, et equus, et idem est de omnibus sibi similia generantibus.
Ovantium autem quaedam ova sunt
durae testae, et continent in se duos humores, album videlicet,et citrinum, sicut omnia ova avium apud nos notarum. Ego tamen jam vidi ovum gallinae, quod habuit duas testas, unam intra aliam, et in medio duarum testarum habuit albuginem, et intra interiorem etiam non fuit nisi albugo, et fuit ovum parvum totum rotundum ad modum sphaerae. Sed hoc erat unum de naturae peccans et monstris. Quaedam autem ovantium ova sunt mollis testae, quae est sicut pellis, et humor qui est in eis, est unius et ejusdem coloris. Et talia sunt ova piscis quem supra nominavimus, qui cheleti vel celeti vocatur. Sunt autem talia etiam ranarum et piscium et aranearum ova et vermium multorum. Animalium autem generantium vermes, quidam vermes moventur in eadem hora suae nativitatis, et quidam non faciunt hoc nisi post aliquot dies, sicut vermes formicarum et apum : et de his omnibus diversitatibus exequemur inferius cum ratione subtili causam assignantes omnium dicdrum.
Sed quod hic sciendum est, hoc est, quod omne quod generatur ex. humido spermatico, habet suae generationis substantiam et virtutem, sive illud humidum sit in utero, sive sit in ovo. Hoc autem humidum si habeat completam virtutem generationis, necesse est in se habere et proprietatem virtutis masculi et propriatatem virtutis foeminae. Has enim virtutes intra se oportet ipsum continere, sicut diximus in libro de Vegetabilibus. Generans enim in eo active, est virtus masculi, et generans in ipso passive est virtus foeminae. Et sicut de substantia casei sunt, coagulum videlicet quod facit, et lac ex quo fit caseus : ita duo spermata sunt de substantia concepti : sperma quidem viri faciens, et sperma foemina suscipiens coagulationem et figurationem et formam. Et haec duo
sunt prima principia generationis. Proppter quod humidum spermaticum sufficiens generationi omnium animalium necesse est constare ex his duobus. In quibusdam autem vel forte in omnibus necesse est adesse tertiam humiditatem praesentem in loco in quo praedicta duo spermata sunt permixta : et hoc est nutritiva concepti, ex qua non radicaliter, sed materialiter fiunt quaedam partes ejus : et hoc in animalibus generantibus sibi similia est sanguis menstruus, vel alius humor qui est loco sanguinis menstrui : in ovantibus autem est humor citrinus qui vitellum vocatur : aut alius humor aquosus qui loco vitelli ad cibum concepti embryonis est praeparatus : in eis autem quae generant vermes, est sicut in aliis. Oportet enim necessario talem adesse humorem in loco operationis duorum spermatum : quia aliter deficeret conceptum, non habens nutrimentum .
His igitur tribus humiditatibus sic in unum locum redactis, ex humiditatibus duarum, quarum una active, altera passive generat, formantur omnia similia membra praeter carnem et adipem ; propter quod humiditate spermatica deficiente, in qua est vis formativa eorum, numquam recrescunt truncata. Sanguis autem qui attrahitur in nutrimentum embryonis, est duplex in substantia, et duplex in virtute. Aliquid enim sanguinis sic unitur spermatibus, quod induit virtutem aliquam spermatis, eo quod aliquid humiditatis sperinaticae manet in ipso : et ex hoc generantur dentes, propter quod in aetate vicina spermati recrescunt truncati, et in aetate remota a spermate in qua virtus primi generantis a sanguine evanuit, non recrescunt. Altera autem pars sanguinis duplicis vel triplicis est substantiae, et ex spisso quidem ipsius sanguinis generatur caro quae supplet vacua membrorum similium et instrumentalium, et haec influit, et effluit, et abrasa rocrescit. Ex aquosa autem parte ejusdem sanguinis vel humoris cibalis generantur adeps et pinguedo : et hoc facilius influit et effluit quam ipsa caro. Aliae autem partes sanguinis non sunt vere aliquid sanguinis aut humoris cibalis, sed faex et impuritas ejus, quae non attrahitur ad generationem alicujus partis animalis, sed collecta usque ad partum expellitur cum nato ex utero in secundinis, vel ex ovo in testis. Similis autem virtus est in hepatibus animalium et cordibus, quae membra postquam nata sunt animalia, ex cibo formant carnem et adipem secundum duplicem substantiam ipsius, et illis expellimus faecem sicut diximus.