Utrum deus possit peccare, si vult.
Ad secundum sic proceditur: videtur quod haec sit falsa: deus potest peccare, si vult.
De quocumque enim possum dicere quod homo potest facere si vult, potest etiam dici simpliciter, quod homo potest facere illud. Si ergo haec propositio est vera, deus potest peccare si vult, sequitur quod haec sit vera, deus potest peccare. Sed hoc est erroneum.
Ergo et primum.
Sed contra, quicumque vult peccare, peccat.
Sed sequitur. Si deus peccat, potest peccare.
Ergo sequitur: si vult, potest peccare.
Respondeo. Dicendum, quod haec coniunctio si ordinem quemdam importat. Potest autem in proposito duplicem ordinem importare.
Uno quidem modo ordinem causae sive principii. Et hoc modo propositio falsa est.
Voluntas enim dei est principium et causa respectu creaturarum, non autem respectu eorum quae pertinent ad divinam naturam: unde non dicimus quod pater genuerit filium voluntate, sed naturaliter, ut patet per Hilarium in libro de synod.. Potentia autem dei ad ipsam naturam divinam pertinet: unde hoc ipsum quod est posse peccare, non est subiectum divinae voluntati; alioquin voluntas dei esset principium immutationis divinae, quod est impossibile.
Alio modo potest importare ordinem consequentiae.
Et sic haec locutio est vera: si deus vult peccare, potest peccare. Sequitur enim sine conditione, si argumentatur ex impossibili posito: deus vult peccare, ergo potest peccare. Omnia enim quae vult, potest; sed non e converso.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: si homo vult currere, potest currere; antecedens est possibile, et ideo consequens est simpliciter possibile; sed cum dicitur sic: si deus vult peccare, potest peccare; antecedens est impossibile; unde nihil prohibet conditionalem esse veram, consequente existente impossibili.