XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Anna, beata domina,
Mater genitricis Dei,
Colatur inter agmina
Deo dicata fidei.
2. Colatur Anna genitrix
Propter natam mirificam,
Sed plus virgo redemptrix
Propter prolem deificam.
3. Nam de praeclaro genere
Fuit mater cum filia,
Dotatae miro munere,
Florem dantes ut lilia.
4. Veneremur omnes matrem
Genitricis deificae,
Ut ejus apud patrem
Gratulemur magnifice.
5. Ordo, qui natam colit,
Colit genitricem,
Quia cum Anna recolit
Mariam victricem.
Ad Magnificat.
A. Coeleste patrocinium
Refloruit in Anna,
Dum insigne triclinium
Gratuitum ut manna
Protulit decimum
Ferens antiqua damna,
Claruit lucinium
Perfusum luce magna.
Invitatorium.
Coelestium agminum
Deum adoremus,
Et pro Annae jubilo
Omnes jubilemus.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Annae vita sic claruit
Apud vicinas gentes.
Quod semper Deo placuit
Recreando egentes.
2. Suam namque substantiam
Dividebat trifarie,
Partem impendens tertiam
Mox templo vel ecclesiae,
3. Egenis et peregrinis
Erogabat aliam,
Clientulis ac parvulis
Ac sibi residuam.
Responsoria.
1. Nazarenus ejus pater,
Vitae vir egregiae,
De Bethlehem ejus mater
Regali progenie,
Sic praeclarus ejus venter
Insigni fulsit germine.
V. Dignum erat prolem talem
Hoc oriri ordine,
Quae haberet vim regalem
Praecelsam miro culmine.
2. Haec est coelum, in qua stella
Ortum duxit, quam plagella
Rescribit Mosaica,
Quae servata a procella
Mentes servat et in cella
Reponit probatica.
V. Ora, mater, filiam
Summe benedictam,
Ut ducat ad patriam
Plebem hic afflictam.
3. Gloriosa de te dicta,
Radix Jesse benedicta,
Radix illustrissima,
Qua praeclara insignita
Finem habent maledicta
Pro culpa gravissima.
V. Ex te consurgens virgula
Dei per virtutem,
Per quam reflorent singula
Et habent salutem.
In 2. No cturno.
Antiphonae.
1. Haec Joachim viro juncta
Sed sterilis conjugio,
Foetum optans semper cuncta,
Quia data opprobrio.
2. Sed quos foetu desperatos
Lex fortunae prodidit,
Partu sacro fecundatos
Rex naturae reddidit.
3. Sic a Deo fecundatur
Consecratus uterus,
Novo foetu consecratur
Miro partu genitus.
Responsoria.
1. Gaude felix
radix Davidica,
In qua virga
crevit mirifica,
Quae fructum tulit
virtute coelica;
V. Invocemus
dominam gratiae,
Quam fons perennis
implet clementiae.
2. Funde vinum desolatis
Phiala laetitiae,
De qua novae desperatis
Munus fluxit gratiae,
Ut de regno claritatis
Detur spes fiduciae.
V. O felix vitis,
de cujus surculo,
Tantum germen
redundat saeculo,
Cunctos reficiens
vitali poculo.
3. O quam magna et praeclara
Arca lignis et insignis
Coaptata coelitus,
Urnam veram quae gestavit,
In qua panis se locavit
Collatus divinitus.
V. O cella aptissima,
Paradisi porta,
Fructu suavissima,
Semper nos conforta.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Trino fetu fecundata
Gaudet Anna sterilis,
Dei domo consignata
Manet admirabilis.
2. Ipsa namque tres Marias
Inventa est gignere,
Sed prima, ex qua Messias,
Digna est excellere.
3. O quam Anna veneratur
Et debite colitur
Et in coelis sublimatur
Et terris attollitur.
Responsoria.
1. Quis condigne turturis
Matrem collaudavit,
Cujus vox in superis
Audita vocavit
In consortem miseris
Deum, qui sanavit
Vulnus culpae veteris
Et vitam donavit.
V. Benedictus fructus
Annae benedictae,
Cujus clarus ortus
Fulsit mundo vitae.
2. Felix mater, quae figuris
Tot et tantis in scripturis
Praesignata legitur,
Unde cunctis morituris,
Pressis poenis vivituris
Lux praefulgens oritur.
V. Sedentes in tenebris
Vallis hujus miseriae
Ac detentos latebris
Fac lucere prospere.
3. In aeterno speculo
Praevisa sed saeculo
Data senescenti,
Mater Anna, sedulo
Subvenire populo
Prompta sis egenti.
V. Tu matronarum gloria,
In gloria locata,
Degentes in miseria
Sustolle mater grata.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Terra, pontus, astra, mundus
Laetum dent obsequium,
Chorus psallat laetabundus
In Annae praeconium.
2. Annam vocatam gratiam
Gratanter invocemus
Et datam sibi gloriam
Post gratiam speremus.
3. Nam meritis et precibus
Dat Annae jam dilectae
Rex Christus, natae filius,
Quidquid optatur recte.
4. Quis ergo nunc de venia
Fiducia carebit,
Cum tam mater quam filia
Rem nominis implevit.
5. Accedat reus propere
Non deserens olivam,
Quae novum fructum gratiae
Produxit in spem vivam.
Ad Benedictus.
A. Benedictus sit Dominus,
Quae tot per os sanctorum
Dudum promisit coelitus
In via meritorum,
Nunc jam persolvit penitus
In salutem cunctorum.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O lumen totius mundi,
Gemma pretiosa,
Mater regis tremebundi
Mire virtuosa,
Tu populi sitibundi
Unda dulcorosa,
Fac ut demum laetabundi,
Virgo gratiosa,
Simul fruamur cum Anna
Vita gloriosa.